Obrazy na stronie
PDF
ePub

Lucernensis Respublica, cum iis qui ad Arulam flumen colunt; S. Ursi inter purpurátos caeli proceres illustris, cujus patrocinio Solodorenses gloriantur; S. Mauritii cum fortissima legione sua apud Valesios potissimum venerandi. Meditatus est, et super Evangeliis Notas et Conciones, et recationum quotidianarum Enchiridion. Nec obitus est reginarum, quae Ferdinando Imperatore natae ex prima Canisii institutione Halae ad Oeaum sanctissimam vitam degebant; Paraeneticum patria lingua conscripsit, quo totius vitae Christiaae perfectionem complexus est. Eodem tempore arias Epistolas in omnem Germaniam, partim ad micos et domesticos, partim ad illustres viros et matronas, quibus vel ad salutis aeternae praemium onsequendum praecepta dedit, vel in fortunae adersae statu deprehensos ad animi aequitatem erekit, vel ultimis morborum cruciatibus afflictos consolatus est, cujus rei testes hodie literae complures ad Gregorium Roseffium, usque ad ultimum vitae patium exaratae leguntur. Testes ad Octavianum Fuggerum, II. Virum urbi praefectum. Testes etiam ad utrumque Marcum Velserum, seniorem inet religiosa potius quam civili vita perfuncet alterum aetate minorem, dignitate, eruditione et civili magistratu illustriorem, qui hodie Duumvir rempublicam Augustanam cum suo Colega Jo. Jacobo Remboldo administrat, quem noster frequentibus literis ad scribendum, et sanctos viros olimque Augustae florentes e tenebris eruen

quam,

Lum,

[blocks in formation]

dos pro honore et tutela patriae cohortatus est; unas duntaxat fidei causa subdam.

PAX JESU CHRISTI

nobis aeterna, magnifice Domine Consul Prudenter factum arbitror, quod sit visum Augustano Senatui, ut ad consularem dignitatem di ligereris, eamque tibi et huic inclitae Reipublicae salutarem fore confido. De literis tuis ad me humaniter scriptis gratias ago, quibus et quibus et munu egregium adjunxisti, vitam novam viri sanctissi mi Udalrici, camque typis excusam eleganter A gustae, ubi antea nullus vel exiguus erat usu chalcographiae. Ea res auget nobis fiduciam, fore! ut Catholicismus paulatim istic efflorescat, Deo Opt. Max. auxiliante. Nec dubito fructum ex hac historia proditurum, quae non Augusta nos modo, sed exteros etiam variis de rebus utilite moneat ac instruat. Suo palato serviant homine delicati; tuum ego judicium probo, quod veterer vitae hujus editionem bona fide servaris, nimirum ut venerandae antiquitati suus locus honosque constaret, ac vèra potius, quam diserta in lucem prodirent. Atque utinam plures id genus histo.; riae de sanctis et antiquis Germaniae nostrae pas toribus ac Episcopis evulgarentur. Optamus Ant werpiae typis excudi, quod promissum fuit opu de divis Belgicis, multoque magis desideramus al solvi non modo sextum tomum, sed integrum

[blocks in formation]

quoque opus C. Baronii venerandi senis, quem divina bonitas nobis et Ecclesiae diu sospitem conservare dignetur. Quum ad illum Romam scripseris, reverenter ex me salutetur, quaeso. In illo et per illum perficiat Christus, quod egregie coepit ad communem aedificationem Ecclesiae suae. Verum auguror, fore, ut posterior Annalium pars tanto illi plus negotii adferat, quanto frequentius tractandae fuerint controversiae non leves, quas petulanter satis injiciunt adversarii pro suis Caesaribus pugnantes mordicus, et ad Pontificum invidiam cuncta detorquentes.

annes Velserus II. vir, nostri Antonis pater.

Rogo iterum, ut magnificum Dn. Joannem Fuit hic Jo. Velserum, et D. Marcum, aliosque vestrae familiae patricios, amanter ex me salutare digneris. Amavi et amabo in illis praeclaram Catholicae. fidei constantiam agnosco simul veterem illörum erga me benevolentiam et humanitatem, quae gratam et jucundam memoriam illorum refricat mihi, simulque ad Deum pro iis invocandum calcar addit. Pergant, obsecro, suae vocationi in timore divino satisfacere, suaeque patriae hominibus opitulari, tum de Augustanis hoc difficili tempore, quo Deus iratus peccata nostra castigat, bene mereri contendant. In Christo Jesu bene vale, magnifice Domine cum tota familia tua, et me senem tibi tuisque commendatum habe semper. Friburgi Helvetiorum 13. Junii anno salutis nostrae 1595.

Praeterieram fere sanctum virum, et perpetua memoria dignum, licet saeculo nostro incognitum, vereque Catholicum confessorem Gualdfardum, cujus praeclaram effigiem abs te missam libenter accepi. Dignus est sane, qui reliquis Ecclesiae Augustanae patronis adjungatur, et quotannis die certo in Ecclesia celebretur; potissimum vero ab Augustanis Catholicis in pretio habeatur. Deo gratia, quod hunc nobilem Christi militem velut e tenebris in lucem protrudis, tuamque patriam hoc illustri cive proposito, spectabiliorem efficis. Magnum sane praesidium senectutis in literarum meditatione, quae cum illo consueverant, expertus est Canisius, uti fere praeclareque dictum sit, a sapiente: Studia senibus pro viatico esse. Defunctus enim Canisius iis laboribus, qui robur et latera desiderant, gratissimum in voluminum sacrorum tractatione quietis portum invenit. Ita ritu priscorum fere anachoretarum, extremam aetatis partem in piorum votorum religione et scriptorum evolutione consumpsit, ut a precando fessum lectio reficeret et lectione fatigatum precatio grata vicissitudin

recrearet.

[ocr errors]

MORS CANISII

Caput X.

Flectebat sensim Canisius aetatis decursu vitae metam, annisque juxta ac laboribus fessus, senecta jam aetate paullatim caelum spectabat, peracta jam sua fortuna felix; poterat enim cum D. Paulo vere exclamare: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi in illa die justus judex, Cupiebat ergo dissolvi, et esse cum Christo, pro quo tot labores, annos amplius sex et septuaginta exhauserat. Valetudo ejus praeteritis annis constans et firma, tum primum tentari gravius coepta, cum septimum supra sexagesimum annuni ingrederetur, quo tempore se conciɔnandi munere abdicavit, simulque tam periculoso morbo correptus est, ut laeso cerebro, multis e potestate mentis exiisse crederetur. Collegit tamen sese, et ad usitata studiorum et precum officia mox revertit. Sed morbo reciprocante identidem in lectulum rejectus est, nec ita revaluit, ut pristinum corporis vigorem recuperaret. Jam scipione niti, jam incurvus insedere, ac terram spéctare, animo vero ad caeli templa toto pectore adspirare.

« PoprzedniaDalej »