De Vita R. P. PETRI CANISII LIBER PRIMUS. PATRIA, NATALIS, EDUCATIO Caput I. Non est obscurum mihi, viros et re ipsa pios, et opinione sanctitatis illustres, de generis splendore, majorum ceris, familiae claritate rogatos, vel ipso silentio nobilitatis ornamenta dissimulasse, vel caelum patriae loco indigetasse, vel averso sermone alia omnia respondisse, cum parentum et propinquorum caritates omnes, una religionis modestia, Christique amore commutassent. Sed non perinde alii de iis, ut ipsi de se tacuerunt; nam quanto studiosius illi domesticas laudes premere conati sunt, tanto curiosius caeteri pervestigarunt. Ut enim omnis insolens de se praedicatio foede sordet: ita modesta taciturnitas ignotum mirifice commen Canisius ter qui vir. dat, ac veluti publicum mundi sidus orbi terrarum spectandum proponit. Fuit Canisius inter suos bono loco natus, habuit parentes copiosos et consulares; praeter nomen tamen nihil admodum ex ipso potuit cognosci. Ex fratre, cognatis, popularibus, aliisque, si quid de sanguine Canisii, et propinquitate quaereres, discendum fuit. Ergo Sicambris, Chodie Geldris) gente fortissima, et gentis urbe principe, magnorum ingeniorum alumna ortus, NoTheodorus viomago patria, Theodoro Canisio avo, Jacobo Jacobus pa patre, matre Aegidia Honwingana (cujus majores Silvaducis Noviomagum commigrarunt) jure poterat gloriari. Sed cum ad caelestis patriae metam cogitationes suas omnes destinasset, oblitus terrae, sui, suorumque altius (ut illi) caput humanis exeruit. Jacobus primam fere aetatem in cultu ingenii posuit; unde comparata sibi magna eruditionis fama, juris enim consultissimus erat, Lutetia Parisiorum evocatus, principis Lotharingiae liberos ad omnem virtutis et doctrinae laudem ac elegantiam coepit informare; simul in concilium et usum Reipublicae adhibitus, sero tandem patriae desiderio captus, impetrata missione ad Carolum Egmondanum Sicambrorum principem abiit, locumque inter primos Aulae et Senatus proceres invenit: quem ob eloquentiae et doctrinae excellentiam, provinciae praeses, gravissimis legationibus ad Christiani id temporis imperii Dominos, praefecit. Noviomagi consul nonum ex ordine, et extra ordinem, difficilioribus Reipublicae temporibus, duobus 1 Natalis Canisii. MDXXI. ipse Consulibus consularis adjunctus, perpetuum baret; sii pueri. Reinolda nisio. sive heinhardam alii vO secuturis annis tempestates rebus publicis imminerent, quae principum dissidia, qui religionum errores, quanti bellorum turbines omnes Germanias, Galliasque, et potissimum Belgas essent oppressuri. His subjecit, armis utcunque positis, religionem quoque Catholicam per novum religiosorum presbyterorum ordinem (societatem nostram designabat) instauratum iri. Haec oracula Numinis cum Reinolda in corona cognatorum exponeret, et inter ipsos propinquos Petrus Canisius tredecennis puer adstaret, Reinolda ad illum conversa, humerosque stantis permulcens: Et hic, inquit, unus ex illa familia sacerdotum Jesu erit, qui in sanandis Ecclesiae vulneribus desudabit. Quae omnia, quam vera praesenserit, eventa docuere. Idem religiosa et nobilis virgo de Canisio, ut infra, et de Reinolda pluribus ostendam, praedixit. Petrus adhuc in ephebis ad politioris literaturae elegantiam, et juris divini ac humani cognitionem comparandam, Coloniam Agrippinam profectus, doctorem vel domesticum, ut opinor, praeceptorem, vel politiorum certe literarum et eloquentiae magistrum habuit Nicolai primum Nicolaum Eschium presbyterum; anno quippe et cura de Ca MDXXXIV. in album contubernii Montani inscrip Eschii virtus nisio. tus legitur. Huic Eschio plurimum debuit virtus et innocentia Canisii, singulari studio ab illo custodita, de quo suo doctore, viro aeterna memoria dignissimo, et omnium praeceptorum exemplo haec ipse Canisius in libro confessionum, quem ad S. Augustini imitationem de se ipso scripsit, denarrat. ५ Ipsius enim verba, quod singularem spirent pietatem, et majorem faciant fidem historiae, placuit subscribere: Caeterum (inquit) ut ad praecepto. rem, immo ad patrem Eschium revertar, benedic anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus, qui talem tribuit tibi ad pietatem magistrum et hortatorem quotidianum, ut qui non mea, sed me, salutemque meam amaret, et curaret sedulo. Hoc ipso duce, displicebam mihi paulatim, ut rectius placerem tibi Deus, quem adhuc parum cognoscebam, minusque timebam in illo flore juventutis. Illius consilia, mores, exempla, novam veluti lucem inferebam oculis, et auribus meis. Ilius auctoritate frangebam, et comprimebam praecipites motus, ac vanos ardores adolescentiae, illius familiaritate contentus, reliquas necessitudines et sodalitates facile negligebam. Nullus (quod sciam) fuit mihi tum carior, ac conjunctior; tantumque illius judicio tribuebam, quantum a filio pater desideraret. Neque solum in confessione secreta me totum illi et saepe quidem aperiebam, verum etiam prius quam nocte cubitum discederem, exponebam illi familiari colloquio (tanta erat fiducia) lapsus, ineptias, et sordes animae meae, ut illi judici rationem erratorum, ac transactae diei redderem, ac, si vellet, etiam peccatorum aliquam luerem poenam. Agnosco et reverenter laudo misericordiam tuam, quae semper et ubique vias meas prosperabat. O custos fidelis hominum, et protector vitae |