Obrazy na stronie
PDF
ePub

ENERGUMENAM CURAT.

Caput IV.

Magnam vim habet docentis oratio, cum verba
non discrepant a vita, majorem, cum divinis etiam
suffragiis confirmantur. Ea erat de Canisii virtute
pinio, ut nemo non sanctum divinumque hominem
existimaret, et pro sua sententia tanquam carum
Deo virum veneraretur; nec falsi sunt, qui tam
ie de Canisio senserunt. Idem de eo Deus ipse
ronunciavit, cum multa per eum mortalibus bene-
cia praestitit, quae natura ipsa negavit se prae-
stare posse. Infra scribemus illa caelitum suffra-
gatione perpetrata. Hic ponemus, quod ante patria
lingua a Martino Eisengreinio, praesule Oetinga-
no et Academiae Ingolstadianae procancellario, viro
summae auctoritatis, religionis, eruditionis, qui
tum Oetingae fuit, cum hoc, quod expono, olim."
contigit, prolixe et copiose denarratum est.

*) Utinam

**) Utinum.

gana religio

*** Oetinga vetus oppidum est in Boica, ubi Aedes Octinnobile sacrarium, caelitum reginae Virgini Opt. sissima. Max. Dei matri, a priscis Bojorum regulis conditum, et maximis votorum donis opulentum, religione sanctissimum, et benignae Dei genetricis immortalibus beneficiis, in omne genus mortalium profectis, per omnem Germaniam inclitum jamque

husia obses

sa.

per alium latinis literis illustratum. Huo Augusta Vindelicorum anno MDLXX. duodecimo Cal. Feb. venit illustris vir Marcus Fuggerus, caput gentis suae et urbi Augustae praefectus, cum illustri conjuge sua Sibylla, et Canisio nostro, aliisque comAnna Bern- pluribus, ut ab Anna Bernhusia nobili virgine, quam secum deduxerant, malus genius, quo octavum jam annum insessa miserandum in modum cruciabatur, profligaretur. Cum enim S. Udalrici primum aris Augustae admoveretur, sex inde (septem enim impuri spiritus puellam occuparant) fugati cesserant, septimus negarat se puellam deserturum. Sed virgini in quadam lipothymia, sen animi defectione se benigna Dei mater ostenderat, futurumque praedixerat, hostem Dei in facello suo Oetingano pulsum iri, si concepto voto se calicem sacrum munus allaturam polliceretur, promisit illa, et votum solvit, sed in exturbando hoste, malo hospite, non exiguus labor fuit impendendus. Canisius simul Oetingam cum illustri Fuggerorum, ut dixi, comitatu, attigit, virginis Oetinganae open precibus jussit implorari. Postera luce, M. Fuggerus cum conjuge, expiatis per confessionem peccatis, sacroque Christi corpore percepto, preces ardentissimas ad Deum, Deique matrem fundit, ut Canisii conatibus adesse, virginemque ab immani monstro, ac carnifice exsolvere dignentur. Secundum prandium reditur ad templum. Aderant spectaculo praesentes plus minus quindecim; admonet Canisius puellam voti, quo se Augustae per

vocationem animi cum calice Oetingam deferendo dstrinxerat. Tum simul omnes in genua supplices rocumbunt, consensuque opem caelestem efflagiant. Marci conjux cum virgine daemoni obnoxia ummum in sacello locum jussa occupat; cingunt los reliqui, juxtimque adsistit Canisius, exomoloesin exorsus, precationem dominicam, et angeliam salutationem, aliaque id genus flectendi Numiis causa praesidia adhibet. Quietus interim ageat Daemon. Recitantur deinde sanctissimae virinis Litaniae: responsant omnes: Sancta Virgo, Mater Dei, ora pro nobis. Hic mussitare secum, otaque abnuere, negare demum aperte daemon, se ec auditurum, nec passurum, ut Mariae auxilium ploraretur. Virginem supinam rapit, humique rudeliter affligit. Afflictam Marcus in sinum recipit; extrum Canisius, sinistrum Sibylla cum sacerote latus tuentur; puellam tamen aegre retinent. Hinc jam arma Canisius caelestia expedit, hosemque devotionibus et diris urget, atque hunc in nodum premit: Per Numen nomenque sanctum ac magnae Matris Dei, impurissime sceestissimeque daemon, impero, uti plane diserteque, ac sine fraude pronunties, quot quantique sitis, qui puellam occupatis. Hic, vi caelesti adactus, aegre ac velut collecta, post intercoeptum spiritum anima respondet, solum se restare septimum, extremumque non ignarum voti puellae, et depulsionis, si ad has virginis aras admoveretur; crucia

Dei,

H

turum tamen se puellam ad satietatem usque, priusquam sua statione cedere cogeretur.

Quaerit Canisius, ecquoties torturus esset miseram? quater, inquit, supra vicies: parentum causa septies, totiesque dominorum, decies ob familiam Fuggericam. Ita se in mandatis habere, dictoque citius mediam arreptam tollit, et crudelem in modum humi allidit, trahit, rapit, distenditque, ut quinque illi, qui puellam retinebant, vehementer laborarent, ne penitus arreptam discerperet, atque hoc dirum spectaculum revocavit septimum. Imponitur dein sculpta, eademque pervetusta virginis imago, cervici puellae, furit serpens, omnesque conspuit, et horrendum vociferatus exsecratusque, facesse, inquit meretrix, (Dei matrem impius appellabat) tam diriter me premere. Ca nisium subinde canicidam per contumeliam vocitabat. Atque ego, inquit Canisius, te excarnificabo, Cer bere. Age, quando tandem cedes loco? permitte inquit ille, cedam. Non hoc, subjicit Canisius, in nobis, sed in Deo, Deique matre situm est. C daemon: cras me expediam, si prius pro hanc duodecimum ad necem usque torsero. Postero die geminantur preces, totumque antemeridianum tempus, rebus divinis, ac votis solvendis consumitur. Ad meridiem in aedicula virginis religiosissima omnes adsunt, et pridiana precandi for mula repetitur. Ubi ad locum de virginis patroci nio ventum, rursum fremere monstrum, puellam que afflictare; Marcus hesternum iterat officium,

debit

puellamque prensam pro viribus retinere cum aliis contendit. Canisius fulmina dirarum rursum in hostem torquet, devotionibus urget, cedereque loco imperat; ridet ille, et eludit horam integram dicta imperataque Canisii. Duodecima post hora, rursum arripit miseram, adeoque in eam desaevit infernus carnifex, ut horrorem, et commiserationem omnibus commoveret, omniumque opinione in mille partes infelix differenda putaretur.

Hanc immanitatem stygius tortor cum in puellam septimum exercuisset, exanimata illa concidit, intraque partem horae quartam restituta sibi, interrogatur, quid desideret, quidve menti objectum sit. Respondit placide, virginem se Dei matrem duobus comitatam caelitibus vidisse, alterumque ex beatis nuntiasse, quinto vexandam se adhuc cruciandamque, dein haud ultro quaestionibus progrediendum, sed imperandum, uti provolutus in genua Deum verbis Domini, virginem angeli, quintum iteratis veneretur, terramque septies indicii loco, spectante tota praesentium corona, ore supplex contingat, reginam caeli terraeque prius laesam et impio ore lacessitam, exquisitis honoribus afficiat colatque, Quibus acceptis consurgitur ab omnibus, mediumque sacellum diligitur, ubi palinodiam sanctissimae Virgini impurissimus canat. Sed omnibus aram Virginis adspicientibus, sola puella januae templi os obvertit; sed imperio Canisii altare cogitur spectare. Quod dum facit, immane incipit fremere, et ejulare: Vae misero, ut

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »