Obrazy na stronie
PDF
ePub

dam

rupti essent, nunquam vel loquerentur talia, vel audirent: quia non eos ista corrumpunt, sed corruptos ostendunt. Ac ne me ista veraciter arguentem quisquam judicet arguendum, noverit propter hoc forte ab antiquis fuisse Junioribus decretum, ne qui adolescentium legerent geneseos librum, cur quorum ac partem pariter Ezechielis prophetae, vel canticum canscripturae li- ticorum, et caetera talia, in quibus et generationes, et actio non per- tus, et nomina quarumdam scripta sunt mulierum. Quas missa fuerit. licet secundum historiam fuisse credamus, earum tamen re Hieron. nominibus virtutes figuratas accipimus: quoniam sicut illae mentar. in non solum viris suis per sanctos mores, sed etiam extraEzechielem. neis sine dispendio sui pudoris ob nimiam pulchritudinem

brorum lec

Vide hac de

lib. 1. Com

familiares luxuriosis

[ocr errors]

placuerunt, ita sanctae virtutes et suos mirabiles omnibus reddunt, et extraneos quadam admiratione sui perstringunt. Hinc est, quod et ipsi, qui vitiose vivunt, virtutes vitiis anteponunt: quia aliud est, quod faciunt morbo, aliud, quod coguntur probare judicio. Sed ne forte haec spiritualia secundum carnem adhuc carnales acciperent, nec virtutes cogitarent, quas mulieres illae significant, sed ipsas cogitando carnaliter deperirent, consulto juniores legere sunt illa prohibiti, quae sicut spiritualiter accepta vivifcant, ita carnaliter intelligentibus ipsa carnalis intelligentia occasiones carnalis concupiscentiae subministrat. Earum quisque nomina frequenter habet in ore, quarum desideria vulnerato gestat in corde: aut turpitudinem, quam exercere verecundatur in facto, tenet in animo, reus non humano judicio, sed divino.

2. ISIDORUS de summo bono libro II., capite 39: Unusquisque suae deputet culpae, quod cecidit quoties bidine vincitur: quia nisi praecessisset latens superbia, non Daemones sequeretur libidinis manifesta ruina. Luxuriosis atque su sunt maxime perbis daemones plus fautores existunt, dumque in caeteris vitiis spiritus maligni deserviant, his tamen majori faet superbis. miliaritate junguntur, iisque amplius juxta eorum desiderium famulantur. Principaliter his duobus vitiis diabolus humano generi dominatur, id est, superbia mentis, et luxuriosa carnis. Qui delectationem refraenat libidinosae sug gestionis, non transit, ad consensum libidinis. Cito enim resistit operi, qui titillanti consensum non accommodat de lectationi. Antequam perficiatur adulterium in opere, exstat adulterium in cogitatione. Ex corde enim primum fornicationes sunt auferendae, et non prorumpunt postea Esa. 32, 11. in opere. Hinc est, quod per Prophetam dicitur: Accingite lumbos vestros super ubera vestra, hoc est, in corde

jam

libido.

leris est for

libidines resecate, quae ad lumbos pertinent. Nam cor sub uberibus est, non in lumbis. Libidinis immoderata licentia nescit habere modum. Nam dum se vitiosus animus in explenda fornicatione, carne luxuriante laxaverit, nihilominus ad alia nefanda scelera suadentibus daemonibus transit. Denique cum immoderate metas pudoris excesserit, crimen criminibus adjicit, paulatimque ad deteriora procedit. Non ita suavis est amantium, immo amentium incerta carnis li- Usu crescit bido, sicut experta: nec ita delectat fornicatio, dum primum committitur: nam repetita, majorem delectationem ingerit. Jam vero si in usum venerit, tanto perditis dulcior fit, ut separare difficile sit. Unde et saepe ex consuetudine delinquendi, quasi captivi ad peccandum cum quadam violentia trahimur: sensusque nostros contra rectam voluntatem in nobis rebellare sentimus. Inter caetera Maximi sceseptem vitia, fornicatio maximi est sceleris: quia per car-nicatio. nis immunditiam templum Dei violat, et tollens membrum Christi, facit membrum meretricis. Maxime per carnis luxuriam humanum genus subditur diabolo, quam per caeteDaemones scientes pulchritudinem esse animae castitatem, et per hanc hominem angelicis meritis, e quibus illi lapsi sunt, coaequari: livore percussi invidiae, inicunt per sensus corporis opus desideriumque libidinis, quatenus a caelestibus deorsum dejectam animam pertrahant, secumque quos vicerint, gloriantes ad tartara ducant. Quando impulsu daemonum mens ad delectationem fornica- Remedium tionis impellitur, divini judicii metus, et aeterni tormenta tiones luxuncendii ante oculos proponantur, quia nimirum omnis poena, gravioris supplicii formidine superatur. Sicut enim lavus clavum expellit, ita saepe recordatio ardoris gehenae, ardorem excludit luxuriae.

Ja vitia.

1. Cor. 6,

15.

contra tenta

riae.

Filiae luxu.

3. GREGORIUS libro XXXI. Moralium, capite 31.; De luxuria caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, riae. praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror autem vel desperatio futuri generantur.

1. B. HIERONYMUS in caput IV.: Oseae: Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. Sicut enim vinum et ebrietas eum, qui biberit, mentis suae impotem facit: ita et fornicatio ac voluptas pervertit sensum, animumque debilitat: et de rationabili homine, brutum efficit animal: bestias. ut ganeas et lupanaria et libidinum lustra sectetur.

Luxuria facit ex hominibus

2. AMBROSIUS libro I. de Cain et Abel, capite 5.: Vini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes vaporantur Libidinis fonterna viscera, animus ignescit, anima exuritur,

Saevus

mes ebrietas.

mala.

Libidinls criminum stimulus, libido est, quae nunquam manere quietum patitur affectum. Nocte fervet, die anhelat, de somno excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amentes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur. Nullus peccandi modus, et inexplebilis scelerum sitis, nisi morte 1. Cor. 6,18. amantis extingui non potest. Et ideo ait Apostolus: Fugite fornicationem, ut veloci fuga tanquam furiosae dominae declinare saevitiam, et tetro servitio exire possimus.

Gen. 39, 12.

Servituti mi

serrimae subjicit ho

minem.

[ocr errors]

3. IDEM de Noë et arca, capite 9. Nihil est, quod tam misere servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates, quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.

4. CHRYSOSTOMUS in priorem epistolam ad Corinthios, homilia 18.: Membra Christi estis, inquit Aposto lus, templum estis spiritus. Quare nolite facere membra 1. Cor 6, 18. meretricis. Non enim corpori vestro contumeliam facitis, quia non vestrum corpus est, sed Christi. Haec autem dixit, simul et humanitatem ostendens, quod ejus corpus nostrum est, et a malorum licentia nos avertens. Nam si alienum corpus est, non habetis potestatem, ut alienun corpus injuria afficiatis, inquit, et maxime cum sit Domini, neque spiritus sancti templum maculandum est. Nam si quispiam privatam domum ingressus, et illam ignominia afficiens, ultimum dabit supplicium: qui regis templum, pe luncam latronum fecerit, intelligas velim, quot mala perpe tietur? His igitur consideratis, eum, qui in nobis habitat, revereare, quippe qui consolator est, et tibi conjunc

simplex est

tum et inhaerentem timeas.

volo:

5. AUGUSTINUS in libro. de decem chordis, capite Fornicatio 10.: Noli dicere tibi, quando forte aliquid luxurianter vis peccatum. agere, uxorem non habeo, facere possum, quod non enim post uxorem meam pecco. Jam nosti pretium tuum, jam nosti, quo accedis, quid manduces, quid bibas, imo quem manduces, quem bibas. Abstinete a fornicationicem pergo, ad prostitutam co, nec illud praeceptum violo, Ne forte mihi dicas, ad fornicem vado, ad meretriExod 20, 14. quod dictum est: Non moechaberis; quia habeo, nec post illam aliquid facio:

1

bus.

uxorem nondum nec illud praeceptum

violo, ubi dictum: Non concupisces uxorem proximi tu Qui ad publicam vado, in quod praeceptum incurro? Ca rior factus est tibi homo, quam Deus? Ergo quomodo facio, inquis, ipsi Deo? Corrumpis te ipsum.

Et unde

injuriam facio Deo, quia corrumpo me ipsum? Unde tibi facit injuriam, qui voluerit forte lapidare tuam tabulam pictam, in qua tabula imago tua est, in domo tua inaniter posita ad vanum honorem tuum, nec sentiens, nec loquens, nec videns ? Si quis illam lapidet, nonne in te esse contumeliam factam attendis? Cum vero imaginem Dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis, attendis, quia ad nullius uxorem accessisti, attendis, quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes, et non attendis per libidines illicitas fornicationis, cujus imaginem violasti. Hoc jussit, hoc praecepit Dominus, ne per illicitas voluptates corruat templum ejus, quod esse coepisti. Numquid hoc ego dico? Apostolum audite: Nescitis, quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei corruperit, 1. Cor. 3,16 corrumpet illum Deus. Videtis, quomodo minatur. Non vis corrumpi domum tuam: quare corrumpis domum Dei?

et 6, 19.

6. IDEM sermone 16. de verbis Domini: Jam vide, quid facias de templo Dei. Si eligeres in Ecclesia facere adulterium intra istos parietes, quid te esset sceleratius? Modo autem tu ipse es templum Dei, templum intras, templum exis, templum in domo tua manes, templum surgis. Vide, quid agas, vide, ne offendas templi habitatorem, ne deserat te, et in ruinam vertaris. Nescitis, inquit, quia corpora vestra (et hoc de fornicatione loquebatur Apostolus, ne contemnerent corporalia peccata) tem- 1. Cor. 6,19. plum in vobis est spiritus sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri?

7. HIERONYMUS in caput 5. epistolae ad Ephesios,

[ocr errors]

super ea verba: Fornicatio autem et omnis immuditia etc.

peccatum ap

Immunditia

Nisi Philosophorum quidam Cynicus exstitisset, qui doce- Mollitici ret omnem titillationem carnis et fluxum seminis ex quali- probant Ethnici philosocunque attritu tactuque venientem, in tempore non vitan- phi. P dum: et nonnulli sapientes saeculi in hanc turpem et eru bescendam haeresim consensissent: nunquam sanctus Apostolus scribens ad Ephesios, ad fornicationem etiam omnem Ephes. 53. immunditiam copulasset, et ad immunditiam junxisset ava- et avaritia. ritiam, non hanc, qua pecuniam cupimus congregare, sed illam, de qua supra diximus: Ne supergrediatur, et avarus fraudet in negotio fratrem suum: Quod scilicet insatiabilis et inexpletus per omnia turpitudinum genera lasciviaeque discurrat. Sicut decet, inquit, sanctos.

sanctus non

Ex quo

potest appellari, quicunque extra fornicationem in aliqua immunditia et avaritia voluptatum, quae se de

Stultilo

quium.

Febre libido

Pudor suc-. cedit.

lectaverint, invenitur. Porro stultiloquium esse existimo eorum, qui aliqua narrant turpia, ut risum moveant, facultate simulata magis illudant eis, quibus placere de

siderant,

et

8. AMBROSIUS in caput IV. Lucae: Febre libido flagrantior. flagrantior est, graviusque praecipitat et inflammat, sed ubi quis resipuerit a furore, tunc conscientiae interioris visus aperitur, factique succedit poenitentia, et pudenda sui unusquisque facinoris erubescit. Tunc Deus timetur, et peccator cupit se celare, sed non potest. Tunc caro arguitur, diabolus accusatur: Haec quasi lerna vitiorum, ille quasi auctor erroris. Patescit deformitas: nudum est enim Deo omne secretum, nec illius ficus foliis, hoc est, tegmine corporali et jactantia sacculari flagitiorum secreta velantur. Et unusquisque divinum peccati conscia formidat mente judicium, dicens: Qui super me montes cadant, in quibus me abscondam fissuris petrarum, cum venerit confringere terram? Tunc tribulos et spinas animo caro, est, curarum morsus sollicitudinumque generat, aestusque, quos sibi per concupiscentiam carnis animus ipse circumQuam tenax dedit. Etenim quasi clavis quibusdam suffigitur anima cor sit carnalis voluptas. poreis voluptatibus, et cum semel adhaeserit cupiditatibus demersa terrenis, difficile in altum potest, unde descendit, sine Dei favore revolare. Actuum enim suorum vincta laqueis, et deliciarum saecularium illecebris obnoxia jam

Apoc. 6, 16.
Esa. 24, 19.

Job 25, 6.

tenetur.

hoc

9. GREGORIUS libro XVI. Moralium, capite 31.: Potest quoque apertius vermis nomine caro designari; unde et superius dicitur: Homo putredo, et filius hominis vermis. Luxuriosi igitur cujuslibet, atque carnis voluptatibus dediti quanta sit caecitas, demonstratur, cum diciCaecitas lu- tur : Dulcedo illius vermis. Quid namque caro, nisi pa xuriosorum, tredo ac vermis est ? Et quisquis carnalibus desideriis an

carnem

Job 24, 20. helat, quid aliud, quam vermem amat? Quae enim sit carnis substantia, testantur sepulcra. Quis parentum, quis amicorum fidelium, quamlibet dilecti sui tangere scaturientem vermibus potest? Caro itaque cum concupiscitur, pensetur, quis sit exanimis: et intelligitur, quid amaNil quippe sic ad edomandum desideriorum carnalium appetitum valet, quam ut unusquisque hoc, quod vivum diligit, quale sit mortuum, penset. ruptione carnali, citius cognoscitur, concupiscitur, tabes desideratur. mente dicitur: Dulcedo illius vermis:

tur.

Considerata enim corquia cum illicite caro Bene ergo de luxuriosi

quia is, qui in de

« PoprzedniaDalej »