Obrazy na stronie
PDF
ePub

volantes, et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas, quas vos capitis, animas ad volandum. Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum, et scietis, quia ego Dominus. Pro eo, quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret: propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis, quia ego Dominus.

et

Hierem. XIV.; Prophetae dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto. Et dixit Dominus ad me: Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos, non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem fraudulentam, et seductionem cordis sui prophetant vobis. Idcirco haec dicit Dominus de prophetis, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac In gladio et fame consumentur prophetae illi. Et populi, quibus prophetant, erunt projecti in viis Hierusalem prae fame et gladio, et non erit, qui sepeliat eos; ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum,

Et cap. XXIII. Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem, et prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel. Et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii, et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua; facti sunt mihi omnes, ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absynthio, et potabo eos felle; a prophetis enim Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram. Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos; visionem cordis sui loquuntur non

de ore Domini. Dicunt his, qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis ; et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: Non veniet super vos malum. Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit et audivit sermonem ejus? Quis consideravit verbum illius, et audivit? Ecce turbo dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens, super caput impiorum veniet. Non revertetur furor Domini, usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui. In novissimis diebus intelligetis Consilium ejus. Non mittebam prophetas, et ipsi curreDant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Ꭵ stetissent in consilio meo, et nota fecissent erba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua ala, et a cogitationibus suis pessimis. Putasne Deus e icino ego sum, dicit Dominus? Numquid non caelum et erram ego impleo, dicit Dominus? Audivi, quae dixerunt rophetae, prophetantes in nomine meo mendacium, atque icentes: Somniavi, somniavi. Usquequo istud est in corde rophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium eductiones cordis sui? Qui volunt facere, ut obliviscaur populus meus nominis mei propter somnia eorum, quae arrat unusquisque ad proximum suum: sicut obliti sunt patres nominis mei propter Baal, Propheta, qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum, licit Dominus? Numquid non verba mea sunt quasi ignis, licit Dominus, et quasi malleus conterens petram? Properea ecce ego ad prophetas, ait Dominus: qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. Ecce ego ad prophetas, ait Dominus: qui assumunt linguas suas, et ajunt: Dicit Dominus. Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus: qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo, et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis, qui nihil prófueunt populo huic, dicit Dominus. Si igitur interrogaverit

>

te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Ut quid vobis onus? Projiciam quippe vos, dicit Dominus. Et propheta et sacerdos, et populus, qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum, et super domum ejus. Haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? Et quid locutus est Dominus? Et onus Domini ultra non memorabitur; quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exerci tuum Dei nostri. Haec dices ad prophetam : Quid respon dit tibi Dominus ? et quid locutus est Dominus? Si autem onus Domini dixeritis: propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini, et misi ad dicens : : Nolite dicere onus Domini; propterea eccend tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem, quame dedi vobis, et patribus vestris, a facie mea. Et dabon vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam aeter- s nam, quae nunquam oblivione delebitur.

[ocr errors]

Et cap. XXVII.: Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis. Quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis etc. Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis, quia mendacium ipsi loquuntur vobis. Quia non misi eos, ait Dominus; et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis tam vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis.

nus,

Item cap. XXVIII.: Et dixit Hieremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi Hanania, non misit te Domiet tu confidere fecisti populum istum in mendacio. Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terrae, hoc anno morieris; adversum enim Dominum locutus Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, septimo.

es.

mense

Et XXIX.: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis. Quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus Quia haec dicit Dominus: Cum coeperint etc.

Thren. II. Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent. Viderunt autem tibi assumptiones falsas et ejectiones. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt, et moverunt caput suum super filiam Hierusalem.

Mich. III. Haec dicit Dominus super prophetas, qui educunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et raedicant pacem; si quis non dederit in ore eorum quipiam, sanctificant super illum praelium. Propterea nox obis pro visione erit, et tenebrae vobis pro divinatione, t occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super os dies. Et confundentur, qui vident visiones. Et paulo post: Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant, dicentes Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.

III. Reg. XXII.: Et ait rex Israel ad Josaphat: Veniesne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad? Dixitque Josaphat ad regem Israel: Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt; et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israel: Quaere, oro te, hodie sermonem Domini. Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in

Canisius T. III.

13

manu regis. Dixit autem Josaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum? Et ait rex Israel ad Josaphat: Remansit vir unus, per quem possu mus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Michaeas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita rex. Vocavit ergo rex Israel Eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Jemla. Rex autem Israel, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo vestiti cultu regio, in area juxta ostium portae Samariae, et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam. Omnesque prophetae similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Do-vi minus in manus regis. Nuntius vero, qui ierat, ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones Prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona. Cui Michaes ait: Vivit Dominus, quia, quodcunque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. Venit itaque ad regem, et ait illi ret: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad praeliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis. Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est, in nomine Domini. Et ille ait: Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem, et ait Dominus: Non habent isti Dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace.

(Dixit ergo rex Israel ad Josaphat: Numquid non diri tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?) Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris: et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat,

et

ad

« PoprzedniaDalej »