Obrazy na stronie
PDF
ePub

E terram aeneam. Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt. Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra: immittamque in vos bestias agri, quae consument vos et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertaeque fiant viae vestrae. Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed et ambulaveritis ex adverso mihi: ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra: inducamque super vos gladium ultorem foederis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium, postquam confregero baculum panis vestri, ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini. Sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me: et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra, ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum: destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea in tantum, ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint. Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestrae dirutae.

Deut. XXVIII.: Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata ejus, et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae, et apprehendent te. Maledictus eris in civitate, maledictus in agro: Maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae. Maledictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, armenta boum tuorum,

et

greges ovium tuarum. Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens. Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quae tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat té de terra. cutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et aestu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur, donec pereas. Sit caelum, quod supra te est, aeneum: et terra, quan calcas, ferrea etc.

Per

B. I. Petr. II.: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui, cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lig-. ut peccatis mortui, justitiae vivamus. Cujus livore

num

[ocr errors]

sanati estis.

Apoc. I.; Christus dilexit nos et lavit nos a pecca

tis nostris in sanguine suo.

,

Rom. VI. Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? An ignoratis, quia, quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum

in mortem.

I. Petr. II. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae

vivamus.

Rom. VI.: Ut, quomodo Christus surrexit a mortais per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. I. Corinth. X.: Qui se existimat stare, videat ne cadat.

Luc. XI.: Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se: et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora pejoribus.

Matth. XII. Tunc vadit, et assumit etc., ut apud

Lucam.

C. Jacob. I.: Peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem.

Psalm. XXXIII.: Mors peccatorum pessima.

Rom. VI.: Stipendia peccati mors.

:

Matth. VII. Discedite a me, qui operamini iniquitatem.

Et cap. XXV.: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

Luc. XIII. :

quitatis.

Discedite a me omnes operarii ini

Psalm. VI.: Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem.

D. Ezechiel. XVIII.: Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur: in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. Et dixistis: Non est aequa via Domini. Audite ergo domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia, quam operatus est, morietur.

Et cap. XXXIII.: Justitia 'justi non liberabit eum, in quacunque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacunque die peccaverit. Etiam si dixero justo, quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur.

Judith. V.: Quotiescunque (ait dux Achior ad Holophernem) praeter ipsum Deum suum alterum coluerunt,

dati sunt in praedam, et in gladium et in opprobrium. Quotiescunque autem poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus caeli virtutem resistendi. Denique Chananaeum regem, et Jebusaeum, et Pherezaeum, et Hethaeum, et Hevaeum, et Amorrhaeum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt: et usque dum non peccarent în cònspectu Dei sui, erant cum illis bona. Deus enim illorum odit iniquitatem. Nam et ante hos annos, cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambularent in ea, exterminati sunt praeliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam. Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum ex dispersione, qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Hierusalem, ubi sunt sancta

sanctorum.

Exod. XXXIII.: Respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. Ego in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

Num. XIV. Omnes homines, qui viderunt majestatem meam, et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae, non videbunt terram, pro qua juravi Patribus eorum: nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam. Querelas filiorum Israel audivi: Dic ergo, eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis. In solitudine hac jacebunt cadavera

vestra.

Eccl. XXI.: Quasi rhomphaea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas.

Psalm. X.: Pluet super peccatores laqueos, ignis et sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

Luc. XVI.: Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus.

Et ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.

[ocr errors]

E. Genes. IV.: Dixit Dominus ad Cain: Maledictus eris super terram, quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus, eris super

terram.

Exod. XIV.: Fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare, nec unus quidem superfuit ex eis..

Daniel. IV.: Vox de caelo ruit: Tibi dicitur: Nabuchodonosor rex, regnum tuum transibit a te, et ab hominibus ejicient te, ét cum bestiis et feris erit habitatio tua: foenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias, quod dominetur excelsus in regno hominum, et cuicunque voluerit, det illud. Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et foenum, ut bos comedit, et rore caeli corpus ejus infectum est: donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi

avium.

:

"

Genes. XIX. Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de caelo: et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia.

Ezechiel. XVI. Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant. Et elevatae sunt, et fecerunt abomina

tiones coram me, et abstuli eas, sicut vidisti.

Exod. VII X. et XII. Horrendae atque gravissimae recensentur plagae decem, quibus Dominus Aegyptios

« PoprzedniaDalej »