Obrazy na stronie
PDF
ePub

POETARUM

SERIES

ABSOLVITUR

NOVAQUE ET ACCURATISSIMA EDITIONE DONANTUR

S. PAULINI NOLANI,

S. ORIENTII, S. AUSPICII,

NECNON

CLAUDII MARII VICTORIS, MEROBAUDIS, PAULINI PETRICORDIENSIS, AMOENI,
SECUNDINI, DREPANII FLORI, AUCTORIS INCERTI,

OPERA OMNIA,

JUXTA EDITIONES MEMORATISSIMAS MURATORII, GALLANDII. MARGARINIQUE DE

LA BIGNE RECENSITA ET EXPRESSA.

PRIX: 7 FraneS

TOMUS UNICUS.

PARISIIS

APUD J.-P. MIGNE ET GARNIER FRATRES EDITORES, SUCCESSORES

IN VIA DICTA: AVENUE du maine, 208.

1905

270.1

91536

EPISTOLA DEDICATORIA.

Illustrissimo ac reverendissimo D. D. Francisco Antonio Corrario ex Capucinorum ordine, Venetiarum patriarchæ, Dalmatia primati, etc., Dionysius Rumanzini typographus S. P. D. Consueverunt illi qui sibi gratiam a principibus viris quærunt, ea ipsis munera maxime of jerre quæ eorum ingenio gratissima atque acceptissima futura esse arbitrantur; atque ideo mirum nobis videri non debet interdum legentibus aut videntibus, aliis numismata aut marmora, aliis etiam gemmas et pictas vestes, aut insignes equos, aut arma dono data fuisse. Scilicet indulgent homines illorum studiis quos admirantur atque verentur. Mihi vero, marime præsul, tecum pro animi mei obsequio cupienti facere, nullum aliud munus in mentem venire poterat ut ad te mitterem quam hunc librum, in quo S. Paulini scripta continentur. Optima rerum ( quantulæcunque sunt} mearum hic liber est, quem tibi etiam confido fore carissimum. Qui enim virtute omni præditus, pietatis maxime it religionis es amantissimus, in hisce scriptis tanti et tam antiqui præsulis virtutum omnium exempla, pietatis et religionis rectissimam normam cognosces. Probabunt interea legentes cæteri consilium meum, quod hæc opera nomini inscripserim tuo, illud animadvertentes, te quamdam S. Paulini earum auctoris referre speciem, si utriusque vitam, si studia, si laudes comparaverint. Romanæ reipublicæ senator ille et consul, humanarum et divinarum litterarum doctissimus, amplissimis honoribus posthabitis, ad sanctiorem vitam accedens, factus Nolanus episcopus Christianum orbem auxit scientia et exemplis. Tu non secus atque ille in Veneta republica, quæ cum Romana præclare certat, clarissima ex gente progenitus, inter cujus majores recensentur Gregorius pontifex ejus nominis XII; nec non Beriola egregia ac celebris illa femina laudati Gregorii soror eademque Eugenii IV mater et Pauli II avia, præter alios plures et cardinales eminentissimos, et episcopos inclytos, aliosque belli logæque insignes imperatores, senatores, procuratores, duces, quorum nomina in annalibus frequenter occurrunt : Tu, inquam, in tanta republica ex tam generosa stirpe progenitus, non secus ac Paulinus, immortalis ejusdem reipublicæ senator ampiissimus, summus item armorum imperator, omnique præclarissimo munere terra marique functus, Patavina præfectura postremum egregie gesta, omnes tibi paratos honores contemnens, severissimum sanctioris vitæ institutum arripiens, te in Capucinorum ordinem recepisti. A quo iumen subinde eductus, ui Veneto cathedræ præficereris, cu olim duo e tua fami lia percelebres insederant ( nimirum Gregorius ipse XII cum Castellanus episcopus Venetiis præerat, ac Gregorius patriarcha qui laudato pontifici fuit fratris nepos), ita longe lateque tuæ virtutis lucem effundis, ut omnium animos rapias in admirationem tui. Non enim te a susceptæ disciplinæ sanclitate et rigore abduxit novus dignitatis honor, sed propositi tenax pro antiquo familiæ quam ingressus es more, parce ac duriter vitam agis. Eorum autem qui tuæ subjiciuntur curæ, invígilas moribus ac doctrinæ, ut nulla vitiorum labe nullis errorum tenebris infirmentur. De pietate autem tua et caritate; qua egenorum necessitatibus promptissime subveniens, egregie sanctum Paulinum æmularis, quid multa dicam, cum palum sit omnibus quantum in his excellas et emices? Verum id non ago ut in te conferam laudes; non enim esset exigui operis. Sed pauca de judicio meo atque officio dicebam qui librum hunc tuo præclarissimo nomine ornatum voluerim, tibique dicaverim, ingenii tui humanitatem atque pietatem cognitam habens. Accipe igitur hilari vultu munusculum hoc nostrum, scriptoremque elegantissi mum atque sanctissimum et ipse amare et aliis commendare velis. Vale felicitatem.

[blocks in formation]

PROLEGOMENA.

PRÆFATIO.

reliquo corpore separarentur, in omnium votis erat, ut in unum coalescerent, essetque adeo ut aliorum Patrum, ita et Paulini operum absoluta editio. Et vero hæc est, ad quam contendimus utilitatem, boc laboris nostri palmarium, studuisse ut et nova accederent recto quæque ordine, eorumque ipsa accessio altera donaretur prærogativa, ut novis curis ab ipso editore recognoscerentur. Quare convertimus nos ad el. Muratorium, ipsumque enixe eflagitavimus, at quas multis jam abhinc annis in ea poemata excuderat, dissertationes et notas recoieret, et si qua sibi vel uberius edisserenda, vel quoquo modo videren. tur immutanda, edissereret, mutaretque, et in publicum, cujus maxime studiosus est, bonum conferret. Qui et benigne annuit ut est ad recta omnia et honesta studia promptissimus, suoque potissimum favore factum est, ut egregium hocce opus quanta licuit cura expolituin prodiret in publicum.

Sancti Pontii Meropii Paulini opera a nemine satis A erat; verum quod hæc veluti disjecta membra ab pro dignitate laudanda, qui in illo aut eloquentissimi scriptoris eruditionem et fidem, aut eximii vatis divinam mentem et intelligentiam suspiciat, ut lectoribus ego magnopere commendem, neque instituti mei ratio neque ipsa patitur sanctissimi auctoris præstantia: in quem præclarum illud elogium plurima jam diu sæcula, totque aliorum Patrum, et cumprimis Ambrosii, Hieronymi, Augustini testimonia consenserunt, summum in Ecclesia fuisse virum. At enim quod illa universa nunc primum collecta in publicum profero, si nihil aliud, hoc certe spero assecuturum me laudis, quod eorum hominuni, quos sanctorum lectio Patrum delectat (quibus profecto omnis doctrina elegans, omnis antiquitatis memoria continetur) studiis consuluerim. Nam etsi haud multi faciendam B sentio, quam in iis colligendis impendi operam, nec quod nonnulli nunc faciunt, ex pura putaque alienorum descriptione ovvrayμátov famam inter eruditos aucupor video tamen quantum ex hac ipsa cura utilitatis et commodi ad rem Christianam sacras que Litteras eveniat, quando eorum operum adornatur editio, quae cum sui merito nullis ferme secunda sint, nondum tamen integra simulque numeris omnibus absoluta in vulgus prodierant, ut vetustiores omittam, deque una, quæ omnium postrema est, Parisiensi dicam, erat illa quidem celeberrimi presbyteri Joannis Baptiste Le Brun studio sane perquam erudite ac diligenter concinnata, ad plurium manuscriptorum codicum exacta fidem, notis ac dissertationibus illustrata luculentissimis. Verum cum non C accuratissime repræsentat: curam nempe omnem, una aut altera privata epistola, sed integra quatuor poemata, pars totius operis nobilissima, desideraretur, quæ temporum infelicitate nondum in lucis conspectum venerant, aberat quoque illa a nativa sui integritate tantum, quantum illud ab humani corporis perfectione, cui ora manusve fuerint amputatæ ambe. Contigit vero felicissimo veterum monimentorun indagatori atque interpreti cl. viro Ludovico Antonio Muratorio ipsa illa quatuor poemata ex Ambrosianæ, quæ Mediolani est, bibliothecæ mss. eruere, jacturamque illam eo graviorem, quod series natalium S. Felicis interciperetur, quæ singulari poeinate celebrare Paulinus quotannis consueverat, resarcire. Cum tanti res esset, nec pati vir doctissimus posset, diutius monimenta illa tanto sacrarum ac po- D litiorum litterarum impendio cum blatis conflictari, ac tine ș, seorsiin uno Anecdotorum tomo edidit. Ita demun quod saltem hæc spectat Natalitio, salvà res

Jam qua id ratione sit præstitum, paucis commemorabo. Quæ tribus in quarto, ut vocant, tomis antea continebantur, hoc nos uno comprehendimus volumine; tribuimus autem in duas partes universa syntagmata, quarum altera que soluta oratione constant, altera quæ poeticis numeris, complexi sumus. His succedere jussimus appendicis loco post pauca quædam utriusque generis opuscula, quæ falso tamen Paulino ascribuntur, vetustiorum editorum notas, dissertationes et commentaria, quæ Parisiensis quam landavimus postrema editio anni 1685

quam tres doctissimi e societate Jesu presbyteri, Andreas Schottus, Heribertus Rosweydus el Petrus Franciscus Chiffletius adhibuerunt, cum suam quisque Spartam adornaret. Lino verbo cam ipsam editionem quæ auctore Brunio prodiit, perpetua ferme serie atque ordine sequi libuit, ad ejusque ingenjum ea etiam quæ noviter accesserunt, digessimus. Quoniam vero id optare quispiam potuerat, ut quando hɛec uno volumine complectebamur, quædam proposito magis accommodarentur, ne suo isto lector voto excideret, et frustratus videri posset, Vitam sancti auctoris scriptis ejus præposuimus, elenchos quoque, sive tabulas con epistolarum, tum poematum, utrique parti præetiximus, aliaque id genus præstitimus, ut nec minus elegantiæ satisfactum fuerit, nec aliquid utilitati detractum, aut legentium voluptati, duni omnia quæ ad scriptoris nostri commodiorem lectionem faciunt, uno tenore contextuque

* Nos omnes indices in unum corpus ad calcem hujus Patrologiæ toini collegimus. EDIT.

« PoprzedniaDalej »