Obrazy na stronie
PDF
ePub

spicata est passionem; a id est bimatum Innocenţium: A vitiis? TM Alibi miratur quod res magna putaretur, quia quod cum de ejus baptismo interpretari non posSIL, ad strictioris vitæ institutum et seculi fugam referri necesse est. Nam etsi Paulinum, illo exeunte anno, sacerdotium suscepisse poneremus, hæc dicta de sacerdotio intelligenda nemo, ut opinor, dixerit. In altera epistola, etiam anno 394 data, ait: Scias antiquissimum peccatorem, nec ita olim de tenebris et umbra mortis eductum, spiritum auræ vitalis hausisse, nec ita olim posuisse in arutro manum, et crucem Domini sustulisse. Et alibi se adhuc infantem in verbo Dei, et spiritali ætate lactentem Augustino educandum tradit humiliter.

CAPUT IX.

B

In bonorum abdicatione Paulini humilitas. Tam præclara et illustris ab origine virtus gloria Christi erat, Ecclesiæ gaudium et exemplum; at inani gloriæ valde subjecta, quæ omnia ejus merita labefactasset: Utilius enim, inquit e Augustinus, terrena opulentià tenetur humiliter, quam superbe relinquitur. Tantum opus non 17 suis viribus, sed divina virtute et misericordia fretus arripere ausus fuerat Paulinus; et ille in quo sperabat, potens erat perficere in eo opus perfectionis suæ, et quod fundare jam ac primis machinis erigere dignatus fuerat, suis struere mensuris et consummare fastigio. Humanam gloriam ut f inimicum caulissime intuebatur Paulinus, et cuncla agebat sicut discipulus Christi humilis ac mitis corde; et prudenter ac pie intelligebat istam non esse suam, hoc est humanam, sed in semetipso Domini gloriam. Illud enim testimonium ejus virtuti reddit Augustinus. At ipse Paulinus fidus est testis; ejus enim scripta caritatem et humilitatem omnino indicant. Hanc s humilitatis pietatem omnia spirant, qua a Deo gemitibus et suspiriis assidue flagitabat ne inferretur in tentationem. Sed in eo precipue illius elucet humilitas cum de venditis facultatibus sermonem habet. Confitetur bilariter misericordias Domini, et tantummodo gloriatur in laude ejus, quoniam si quid bonum in illo, ab ipso est; et si quid optimum, ab ipsius majestate est. Unde i illi jam leves fiebant angustix quando laudabatur: nihil enim sibi ipsi conscius erat de proprio bono, ut tamquam agnoscentis pudorem laudator perurgeret; quia non seipsum, sed divinæ bonitatis munera atque opera prædicari cognoscebat. Cum tamen hisce laudibus tentaretur i amicos enixe rogat ut his abstineant, ne peccent de caritate in caritatem, peccatorum illius sarcinam pondere indebitæ laudis accumulantes. Nam el inimicum caulissime intuebatur, ut Augustini verbis utar, et ad vanitatis obtutum tremebat. Nisi certo statu inquit Paulinus, dirigentes animi momenta libremus, de ipsa humilitate capiemus superbiam; et evanescet species pietatis, si per laudem paupertatis obrepat inflatio. Et quid proderit caruisse divitiis, si remanemus divites

C

de re pereunte salutem mercatus fuisset æternani, et perpetuis caduca mutasset; quod terram vendidisset ut cœlum emeret, cum Deus imagine servi dejectus mortem crucis passus ipsuin multo carius emisset. O miseri homines, inquit n alibi, largiri nos aliquid credimus negotiamur, et liberates habemur, qui avarissimi esse convincimur; et quidem tanto avariores cupidissimis terræ feneratoribus, quanto amplius est cœlestia de terrenis, et beata de miseris seris egenisque rebus emere, quam terrena terrenis, et labentibus lapsura mercari, et Dominum quam hominem fenerare. Hoc sibi ad salutem necessarium fuisse dicit.

2. In publicis inscriptionibus in exemplum reis et peccatoribus se supponit, qui fusis nummis crimina sua redimerent, dum P alii perfectum eum dicerent, cum ad 4 ingressum et januam solummodo se pervenisse, non ad metam, existimaret. Temporalium, inquit, quæ in hoc seculo habentur bonorum relictio sive distractio, non decursus stadii, sed ingressus; nec ut meta, sed janua est, Non enim athleta tum vincit cum exuitur, qui ideo nudatur ut incipial dimicare, cum legitime certaverit coronandus. Et natator amnem interpositum superaturus exuitur; nec tamen hoc tanto apparatu quod se dispoliaverit transnatabit, nisi totius corporis nisu, et omnium scita mobilitate membrorum, propulsu pedum, et remigio brachiorum, et lateris illapsu torrentis impetum scindat, et laborem natationis exhauriat. Eodem sensu `per. sequitur, allegorice exponens luctationem 18 Jacob de nocte cum angelo, torrente antea transmisso, et præmissis curarum šuarum oneribus. Ad Augustinum scribens assimilat se bomini, qui vestimentis onerantibus se exuit ut fluvium trajiciat. Idcirco, inquit, ego levare me sarcinis, et vestimentis onerantibus exuere curavi, ut undosum hoc quod inter nos et Deum peccatis interlatrantibus separat, præsentis vitæ salum omni amictu carnis et cura diei scquentis, jubente et adjuvante Christo, expeditus enatem. Alias præterea ejusdem generis subdit similitudines. Haec est illa, inquit", profligatis emenda patrimoniis margarita, sed non statim emitur cum ejus pretium præparatur, quia plurimæ interveniunt huic commercio difficultates, aut enim mare interjacet, aut prædo intercipit, aut cupidior prævenit, aut præfertur opulentior. Ideo ne existimes jam et comparasse nos omnium, quia vides pretium præparusse, neque ædificasse jam domuin, cut ædificandæ locum feçimus, eum visibiles divitias, supellectiles, pecuniam, patrimonia velut sordidos aggeres et importunum rudus egessimus, ut in corde purgato, quasi in terra viva, firmius stabilioris ædificii fundamenta jaceremus. Vendendo igitur omnia et erogando pauperibus se solummodo primam præcepti evangelici partem adimplevisse putabat; et cum magnæ molis superesse verbum cerneret, Veni, et sequere

• Sacch. Vit. Paulin. p. 664. Paulin. ep. 3, n. 5. e Ep. 4, n. 3. d August. ep. 1 Ibid. Aug. ep. 186, n. 41. Paulin. ep. 40, n. 40. ilbid. Ep. 24, n. 1. 1 Paulin. ep. 40, n. 11. m Carm. 24, v. 301. et 3. q Ibid., n. 7.

Ibid. 9

Ibid., n. 8.

Ep, 52, n. 19. Ep. 32, n. 3 et 4.
Ep. 4, n. 4. " Ep. 24, n. 20.

31, n. 6. • Ibid. Aug. ep. 31, D. 6. P Ep. 24, n. 2

me (Matth. xix, 21), istam altiorem difficultatem at- A dete quoniam ego sum Dominus ( Psal. xLv, 11). tendens, verebatur ne secundara non posset perficere. Cum videas, inquit a ad eumdem Severum suum scribens, quante molis verbum supersit, cum ipse Dominus majestatis adjiciat : Et veni, sequere me (Ibid.): Istam potius difficultatem considera, et dilatato corde metire, tunc intelliges majores libi causas pro nobis superesse sollicitudinis, quam esse gratulationis. Facile enim nobis bona vel onera apposita pallium remittentibus exciderunt : et quæ nobiscum non intuleramus in hunc mundum, nec poteramus efferre nobiscum, quasi mutuala reddidimus, nec ut cutem a carne distraximus, sed ut vestem a corpore deposuimus.

3. Solerti humilitate exponit se nondum omnia vendidisse. Non enim pecuniam tantum, inquit ↳, et fundos, et extraneas facultates, sed etiam animi nostri В internas opcs, quæ vere nostra substantia est, possidemus: kanc vendere, hoc est alienare a nobis, tanto major victoria, quanto altior difficultus est ingenita quam apposita separare, et intus infixa divellere, quam affixa extrinsecus rejicere. Et alibi, Nunc opus est ut quæ vere nostra sunt dependamus Deo, hoc est cor et animam et corpora nostra exhibentes in hostiam vivam, ut scriptum est ( Rom. xu, 1), Domino, nosque ipsos ædificantes ei in templum sanctum. Orate solliciti, inquit alibi d, ut tanto ore vel munere Dei dignum cor accipiamus, et qui accepimus contemtum patrimonii, accipiamus etiam nostri contemtum. Sed et supra satis ex Hieronymo demonstravimus hunc ferventissimæ fidei virum non solum divitias, sed et seipsum Domino obtulisse; qui contra diaboli tergi- Ĉ versationem nequaquam pellem pro pelle; sed carnes, cor et ossa, animam suam et membra omnia Deo consecravit. Etiam alibi docet Paulinus: Viam vitæ nobis ( Dominus) perfectionemque virtutis non in vendendis tantum prædiis et pretiis erogandis, sed in sui sectatione proposuit, et quia dixcrat : Cum exultatus fuero omnia ad me traham (Iohan. xu, 32), ideo dicit: Veni, sequere me (Matth. xix, 2!). Beatus qui tam proximo intervallo sequitur ut dicat: Adhæsit anima mea post te ( Psal. LXI, 9 ). Quod illa tantum curitas dicere potest, quæ finis præcepti et plenitudo legis est (Rom. xm, 10); id est de corde puro et bona conscientia, et fide non ficta ( 1 Tim. 1, 5) se ita inserit et affigit Deo, ut nihil extra Deum amans dicat : Et ego semper tecum (Psal. £xxu, 23). 19 Quare to- [ tus labor et plenum opus nobis in observantia et in exspoliatione cordis nostri est, cujus tenebras, vel abstrusas in eo inimici latebras videre non possumus, nisi defacato ab externarum rerum curis animo et intus ad semetipsum converso. Ædificaturus nos (Deus) eo itinere quo post se vocat, isto opere præparat quo, venditis rebus, absolvi prius suadet: quarum cura vel amor, quokiam mentis ipsius perstringit aciem, et animam ab interioribus suis abductam ad exteriora sollicitat, dicit etiam nobis per Prophetam : Vacate et vi

Nonne et hic videtur dicere: Non potestis duobus dominis servire (Matth. vi, 24)? Non enim otium suadet hoc verbo, qui instanter orare et vigilare nos monet ne intremus in tentationem (Matth. xxvi, 41); sed vacare a seculo ut occupemur sibi, vacure ab his negotiis quibus implicati otiamar Deo. Itaque novitatem vitæ in nobis ædificantes necesse est, ut vetustatem destruumus (Rom. vi, 6); et quia nullum tenebris cum lumine et mammona cum Christo potest esse commereium (II Cor. vi, 15), oportet ut novis vetera mutemus; et occupationis pariter ac vacationis genere converso, implicemur, quibus vacavimus, et vicissim vacemus, quibus fuimus implicati: moriamur quibus viximus, et vivamus vicissim his operibus ac studiis quibus mortui fuimus : cum vivi, essemus mortui, et mortificantia gerentes, in mortuis viveremus.

4. Tam humiliter de se sentiens Paulinus, in nihilo se aliis præponebat qui sua reservassent bona; cogitabat enim divisiones esse gratiarum et mensuras donationum, quas ut in corporis sui membris unus atque idem dispensator operatur Dominus, diversa in suo corpore distinguens placitis membra muneribus; sed et corpus unum ex diversitate meinbrorum struens, ut hinc quoque gratia sacri corporis augeatur, si multiplex virtus in una compage numeretur. Sulpicius Severus, quem cum Paulino junctissima prioris vitæ amicitia signaverat, eodem quo Paulinus tempore se Deo dicavit; sed prædia sua conferens Ecclesiæ, jus utendi frueudique sibi reservavit. Omnem ingenii sui solertiam et industriam adhibens Paulinus ei palmam adscribit, dicens ↳ fortius esse manentibus quam alienatis rebus carere; et spernere quod habetur, quam non habere quod sit spernendum; itaque nullam in se esse perfectionem quæ laudetur, sed infirmitatem quæ excusatione tegatur. In laudibus sibi a Severo datis, variis modis etiam seipsum despicit. Nisi forte, inquit i, id quoque altiore pictatis consilio facias, ut dum aliena nobis bona verbis indulges, stimulum pudoris suggeras, ut legentes quod esse debemus boni esse discamus, nitamurque nos juxta sermonem suum promere; et forsitan possimus effici quod non sumus? dum erubescimus non esse quod dicimur. Interim tamen dum conscientia non agnoscit fidem sermonis tui, blandimentum aspernatur verecundia. Extra culpam non essent plerique, qui tantæ perfectionis institutum arriperent; si enim fortissima fides non vigeat, accedat autem quoddam incommodum, plurimi animis solent cadere, et erogatorum bonorum desiderio teneri. Sed in amore paupertatis et divitiarum contemtu semper parem, generosum et constantem se præbuit Paulinus. Cum Severus, quem jamdiu ad se invitabat Nolæ degens, ad eum scripsisset se credere ita eum futurum esse brevi pauperem, ut ulterius non auderet illum invitare Paulinus respondet i hæc comitatis jocum

[ocr errors]

Ep. 24, n. 5.

Ep. 40, n. 11. * Ep. 24, n. 6. 4 Ep. 40, n. 11. 21, n. 9, 11 et 12. s Paulin. ep. 24, n. 2. h ibid., n. 4. i lbid., n. 1.

',

f Paulin. ep. • Hieron. ep. 34. i Epist. 11, n. 13.

[ocr errors]

esse; et fatetur nihil se præoptare tantæ libertatis A ut sciat quantum ibi diligatur et desideretur. In sebono, cum tam intima circumcis o plena esset perfectio. Nihil habemus 20 inquit a, nisi Christum ; et vide si nihil habeamus, qui omnia habentem habemus... et propter quem si nihil habeamus, in ipso omnia possidemus (II Cor. vi, 10). Nunc in ista spinarum et laborum humo, ne in hortuli quidem glebula nos terræ limus tenet: sed utínam ita nullus a peccato nobis pulvis hæreret! Įn Dominum ipsum committis ↳, si putas tum demum defuturam nobis vitæ mortalis alimoniam, cum nobis cœperit Deus esse possessio (Psal. xv, 5). CAPUT X.

De Paulini conversione el paupertate SS. Ecclesiæ Patrum Elogia.

e

1. Toto laudatum orbe Paulinum celebravit faclum tam illustre et gloriosum. Praestantissimi qui- B que Ecclesiæ viri qui tunc vivebant illud mirati sunt pene universi, et multis laudibus celebrarunt. Quod ubi cognovit Ambrosius, Sabinum Placentia episcopum gaudii sui participem esse voluit, quem plurimi facturum tantum miraculum profecto sciebat. Conjugem a viri proposito non discedere testatur, et præcipue in eo versatur, ut generis splendore adeo nobilis viri animum et virtutem commendet, qui coram hominibus Christum tam constanter confiteretur, et sanctæ religionis ac severioris disciplinæ cultum aperie profiteretur. Hujusce egregii facinoris magnitudinem et meritum mirum in modum extollit Augustinus quod Christi gloriam appellat, et caritatem mirabili gaudio eum verba Domini adimplentem conspicere dicit. Gaudent, inquit, infatigabi- C tuer et ineffabiliter fratres tum uberibus et tam exceltentibus donis Dei, bonis tuis. 6 Fratres non solum qui nobiscum habitant, et qui ubilibet habitantes Deo pariter serviunt; sed prope omnes qui nus in Christo libenter noverunt, salutant, venerantur, desiderant, germanitatem, beatitudinem, humanitatem tuam. ↳ Laudatur et benedicitur Deus, cujus grutia tu talis es. Ibi excitatur Christus, ut ventos et maria tibi placare dignetur tendenti ad stabilitatem suam. Videtur a legentibus ibi conjux non dux ad mollitiem viro suo sed ad fortitudinem redux in ossa viri sui..... Ibi cedri Libani ad terram depositæ, et in arcæ fabricum compagine caritatis erecta, mundi hujus fluctus imputribiliter secant. Ibi gloria ut acquiratur, contemnitur ; et mundus ui obtineatur, relinquitur. Ibi parvuli, sive etiam grandiusculi filii Babylonis eliduntur ad peram, vitia scilicet confusionis superbiæque secularis.

2. At ardens Augustini in Paulinum amor, quem in i prima sua ad eum anno 395 data epistola videre est, nullum potest incrementum recipere, et sibi carissimos extunc ei commendavit, sperans eum et sermonibus et precibus salutem illorum operaturum; illum rogat et flagitat ut in Africam venire dignetur,

D

cunda epistola eum ad se invitans obtestatur atque obsecrat in hunc modum : Non impudenter ego rogo vos, et postulo, et flagito ut in Africam, majore talium hominum siti quam siccitatis nobilitate, 21 laborantem venire diguemini. Seit Deus quia non solum propter desiderium meum, neque solum propter eos qui ret per nos vestrum propositum, vel undecumque, fama prædicante didicerunt; sed etiam propter ceteros qui partim non audiunt, partim audita non credunt, tumen possunt comperta diligere, vos istis terris etiam corporaliter adesse cupimus. Tum ad Licentium suum scribens ait: Vade in Campaniam, disce Paulinum egregium et sanctum Dei servum, quam grandem fastum seculi hujus tanto generosiore, quanto humiliore cervice incunctanter excusserit, ut eam subderet Christi jugo. Et alibi commemorans quam secure gauderet Paulinus quando Nolam Gothi vastaverunt, nihil habens quod amitteret, eum vocat, ex opulentissimo divite, voluntate pauperrimum, et copiosissime sanctum. Hanc bonorum abdicationem miris et debitis laudibus extulit Hieronymus, et adhibnit plena prudentiæ consilia quibus caritatem illius moderaretur : jam quædam commemoravimus, de alio suo loco sermnonem faciemus. " Juliano nobilissimo viro SS. Paulini et Pammachii exempla proponit, et cum dixisset illos exemplo et cloquio, id est opere et sermone, posse ad majora eum perducere, addit: Nobilis es? et itli, sed in Christo nobiliores; Dives et honoratus? et illi: immo ex divitibus et honoratis pauperes et inglorii, et idcirco ditiores et magis inclyti, quia pro Christo pauperes et inhonorati.

[ocr errors]

3. Ilisce tribus Ecclesie Latine doctoribus subjungendus est mirifice sanctitatis Turonensis antistes • Martinus, qui beatum existimabat seculum cui tale fidei et virtutis exemplum contigisset, illique videbatur Paulibus, summis opibus abjectis, Christum secutus, solus pene his temporibus evangelica præcepta complevisse. Eos qui se adirent, et precipue Severum, autoritate atque admiratione Paulini semper lacessebat, illum sequendum, illum clamabat imitandum; ejusque exemplum ingerens, dicebat mundi hujus illecebras et seculi onera relinquenda, ut Jesum liberi expeditique sequerentur. Cum Nolam se recepisset P opus Dei in co Campania tota venerata est. Inter Hieronymi opera exstat epistola, quæ ipsi merito abjudicatur. Et quidem es scripta est dum Paulinus illiusque uxor adhuc vitam agerent: hanc 4 Gennadius adscribit Eutropio presbytero quem in ordine Catalogi Paulino subjungit. Autor ille cum dixisset duplex sepulcrum quod sibi providit Abraham, non solum præfigurasse sepulcrum in quo corpora mortuorum hominum sepelirentur, sed etiam signasse quietem quam sibi fide sua et opum contemtu com

Sulpic. dialog. 3, c. 20.

r

Aug.

Ainbros. ep. 30. e August. ep. 34,
Aug. ep. 31, n. 4 et 5.
Hieron. ep. 34. Sulpic. Vit.
ep. Hier. tom. IX, ep. 3 ad

Epist. 11, n. 14. h Id est, peccas. n. 6. August. ep. 27, n.o2. 8 lbid., n. 6. Ibid., n. 2. i Aug. ep. 27. ep. 26, n. 5. 1 Aug. lib. de Civit. Dei, c. 10. Hieron. ep. 13. Mart. c. 26. P Paulin. ep. 5, n. 13. 4 Gennad. Catal. 49. Inter.

Geruntii filias

[ocr errors]

paravisse, addit: • Istud sivi sepulcrum et Paulinus A na, ut ita dicam, vei stulta verba circumlatrabant.

noster nuper ipse divitiis cum sua matrefamilias comparavit, qui conversationi seculi morientes a mundialįbus operibus jam quiescunt, dicente Apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. 1, 3).... Hoc est illud duplex sepulcrum exterioris hominis et interioris, quies una.... Hoc sepulcrum sibi duplex patres familias isti providerunt, qui senatum, honores, divitias relinquendo, mortui videbantur..... Ecce unum sepulcrum in quo conversatio veteris hominis cum crepundiis suæ nobilitatis absconditur. Sanctus Eucherius ↳ de quibusdam illustribus viris sermonem habens, qui contemtis opibus et digni tatibus omnia pro Christo reliquissent, ait: Paulinus quoque, peculiare et beatum Galliæ nostræ ornamentum, ingenti quondam divitiarum censu; uberrimo eloquentiæ fonte ita in sententiam nostram propositumque migravit, ut etiam cunctas admodum mundi 22 partes eloquio operibusque resperserit. Idatius in Chronico ad Annum 423 ait : Paulinus nobilissimus et eloquentissimus, dudum courersione in Deum nobilior factus. Tyro Prosper de eodem Paulino testatur in hæc verba : 4 Admirabili exemplo venditis omnibus, cum esset dominus innumerabilium prædiorum, religionem expeditus elegit.

CAPUT XI.

Proceres et seculares viri Paulinum imprudentem dicunt. Ille reposita sibi ludibria constanter et fortiter sustinet.

1. At si ex una parte præstantissimis Ecclesiæ viris

Pietatem stultitiam putabant. In operibus servi opus
Dei lacessebant, quia eum in suis actibus spernebant;
erant enim infideles, aut ex iis qui Christum nomino
confitentes actu negabani.

2. Cum in solitudine Paulinus degeret minus hisce
contradictionibus erat obnoxius. At Sulpicius Seve-
rus, qui in conversione eum secutus licet inferiori
gradu, de patria non migraverat, laborabat m mul-
tum ut pro suo ac Paulini facto rationem redderet.
De his conqueritur in epistola ad Paulinum data, qui
ci respondens ex sacris Litteris ostendit " quam grave
sit eorum crimen, et insuper addit: Obstrue frater et
sepi aures tuas spinis (Eccli. xxvIII, 28) ad verba eorum
quæ sunt spine et sagittæ zabuli, qui in eorum præcor-
diis latens insidiatur in occulto ut rapiat pauperem
Christi....o Tu autem homo Dei fuge ab istis (I Tim.
VI, 11); neque ut sapientioribus rationem reddere labo-
res, cum scias penes te principium esse sapientiæ qui
times Dominum (Psal. c, 10). Si stultum putan! esse
quod gerimus, gratulare conscius tibi quia opus Dei et
præceptum Christi geris; et reminiscere quoniam stulta
mundi elegit Deus, ut confundat sapientia (I Cor. 1,
27), et quoniam quod stultum est Dei, sapientius 23
est hominibus. Talibus autem velle purgari, idem est
quod posse Christum ipsum negare, qui erubescentes
nomen suum coram hoc mundo, erubescet invicem co-
ram Patre confiteri suos (Matth. x, 35). Tu igitur qui
laboras, ut scribis rationem pro meo ac tuo facto red-
dere, quid facies si non persuaseris hominibus, non ad

erat admirationi et gaudio Paulini conversio, ex altera C ædificationem suam, sed ad destructionem tuam tecum
proceribus et secularibus viris intoleranda videbatur.
Hæc ubi audierint proceres viri, aiebat Ambrosius,
quæ loquentur? Ex illa familia, illa prosapin, illa
indole, tanta præditum eloquentia migrasse a senatu;
interceptam familiæ nobilis successionem : ferri hoc non
posse, Paulinus dicit in se congruisse illud Scripturæ:
Inimici hominis domestici ejus (Matth. x, 36). Oinues
enim divites, fratres, amici, proximi, liberti, et
servi, ab eo defecerunt et debita officia denegarunt;
multorum quoque, cum quibus illi dulcissima et
junctissima intercesserat necessitufo, per hoc Paulini
propositum facta est divisio, et itinere mutato ab eo
dissoluti sunt. Ex co plane intellexit quam facile
carnis et sanguinis vincula rumperentur. Ubi enim,
inquit, • nunc mihi consanguinea germanitas? udi ami- D
citia vetus? ubi pristina contubernia? Evanui coram
illis omnibus, exter fratribus meis et peregrinus filiis
matris meæ. Amici mei et proximi quondam mei nunc
a longe steterunt (Psal. LXVIII, 9; et xxxvii, 12, secun-
dum Psalter. Rom.), et sicut fluvius decurrens, et ut
Aluctus pertransiens sic transeunt me, et in me forsitan
onfunduntur, et erubescunt, ut scriptum est, venire ad
ne. Frater i illius negligens erat. Viri seculares eum
on modo despiciebant et deserebant; sed propha-

[ocr errors]

k

de opere Dei disputantibus? Jam erubesces jamque
pullebis ut causæ pejoris assertor, et motus gradu litu-
babis in viu Domini, et de cœlo in terram relaberis si
quæ ædificasti destruis. Multum interest quinam isti
sint quibus P ratio reddenda sit. Si discendi studio venit
et ignorantiam confitetur, sparge in eum semen fidei
ei præceptum pande divinum. Si capit verbum, lucratus
es Ecclesiæ fratrem, et ovem Christo. Si vero non erit
purum boni seminis germen, et a nocturno patrisfami-
lius cœlestis inimtien zizania interserente frumentis
(Matth. xm, 25), nocens gramen........ suis interim crescit
incendiis; refuge et repelle colloquió tuo atque con-
specíu, ut si tua fide sanari non potest, le sud infideli-
tate non vulneret; Sit licet frater et amicus junctior
tibi dextera tua, et carior lumine........ Nec metuenda est
offensio talium, quæ quidem et optanda nobis est, quo-
niam de eorum opprobriis nascitur illa merces, quam
copiosam Deus promisit in cœlis (Matth. v, 12)... Quo
nobis gratiam mundi, quæ est odium Christi? Displi-
ceamus ergo his, et gratulemur iisdem nos displicere,
quibus et Deus displicet... * Fruantur interim voluptaii-
bus, dignitatibus, opibus suis, si tamen eorum sunt
quas istic habere malunt ubi esse desinimus, quam illic
ubi esse persistimus. Sibi habeant sapientiam, sibi feli-

Ep. 3 ad Gerunt i filias. b Idat. Chron. an. 423. Tyro Prosper. Ambros. ep. 30.
n. 21.
Paulin. ep. 11, n. 3 et 4.8 lbid., n. 5. Ibid., n. 3. 1 Paulin. ep. 11, n. 4.
3, 6.
Ibid., n. 6 et 7. 1 Ibid., n. 10. Ibid., n. 4 et 6. Ibid., n. 2. Ibid., n. 3.
Sch., iste sit cui, a Ibid... n. 5. Ibid., n. 6. lbid., n. 7.

[ocr errors]

Paulin. ep. 5.

[ocr errors]

Ep. 1, n. 2 et

P Melius edit.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

citatem suam, nobis inopium nostram, ut putant, et A datorem, diligit Deus, proinde stabiles in fide veritatis

B

ct operatione justitiæ, talium vel odia vel convitia vivendo, melius quam loquendo, arguimus.

CAPUT XII

stultitiam nostram relinquant. Sint prudentiores, dum non sint filii lucis. Sint in hac sua generatione sapien les, dum in illa regeneratione nostra inveniantur excordes. Sint nunc beati vel magis fortunati, per omnia prospera, blandiente seculo, defluentes, mollibus vestiantur, in domibus regum sint, dum in laboribus hominum non sint et cum hominibus non flagellentur. Sint divites seculo, quia sunt egentes Dei.... Utinam, mi frater, digui habeamur qui maledicamur, et notemur, et conteramur, atque etiam interficiamur in nomine Jesu Christi, dum non ipse occidatur Christus in nobis. Tum demum super aspidem et basiliscum ambularemus, et conculcaremus caput draconis antiqui (Psal. xc, 13). Sed adhuc amico, quod pejus est, seculo solvimur, et in Christo deliciamur laudari, tantum in nomine ipsius amantes; contristari et tribulari, quod est utilius, recusantes. Memento granum sinapis, de quo semine sumus, si conteratur, accendi magis, et tum demum in vim suam excitari. Quamobrem debemus quasi naturæ nostræ in hoc respondere, ut adversis sermonibus contriti inardescamus ad fdem; et eos ipsos qui nos ut minimos hominum, scilicet quasi granum sinapis, quod minimum est seminum, frangere conantur, uramus. Si vero ii qui deforis sunt rationem a te sancti operis inquirunt, et venenatus de corde viperino linguas in cor tuum vibrant; noli dare sanctum canibus, et margaritas tuas non projicias ante porcos (Matth. v, 6). Et in altera bad eumdem Severum epistola : Mundus nos non amat, sed amat Christus: homo negligit, sed Deus diligit. Inimici hominis domestici ejus, sed rursus amici C, hominis domestici Dei. Quod hic Severo scribit, idipsum repetit scribens ad Aprum, qui in eadem persecutione positus omnia fortiter tolerabat. Jam hanc gratiam, inquit, mereris a Domino ut te oderint omnes : quod non fieret nisi verus imitator Christi esse cœpisses: non enim odisset hic mundus nisi quod jam a se alienum et sibi videret adversum. Gaude et exsulta: jam in rudimentis tuis virtus perfectionis operatur. Perspicuum est quam fortiter credideris in Christo, cui jam donatum est pro Christo pati.......... O beata injuria displicere cum 24 Christo! nobis magis timendus est amor talium quibus sine Christo placetur.... d Vide ab initio unde ceciderimus, et intelliges quod divinæ sapientiæ pietatisque consilio reformemur ad vitam: in Adam quippe superbia ruimus, atque ideo humilia- D queri de fastu quo Paulinus rescribere dedignaretur :

mur in Christo, ut peccatum sceleris antiqui contrariæ virtutis obsequio diluamus; et qui superbiendo offendimus, serviendo placeraus. Exsultemus itaque el gloriemur in ipso, qui nos et pugnam et victoriam suam fecil.... Nos igitur taceamus istis loquentes ad Dominum silentio humilitatis, et voce patientiæ : el Lunc ipse qui invictus est pugnabit pro nobis, et vincet in nobis.... ' Inconfusibilem operatorem, sicut hilarem

[ocr errors]

Ep. 8, n. 2.

Paulinum tamquam leviter immutatum incusat Ausonius, et expostulat cum eo de intermissione litterarum. Amorem et reverentiam ei contestatur Paulinus. 4. Cum in solitudine degeret Paulinus, seculi amicorum contradictionibus minus patebat; attamen in eum carmine scriptis epistolis oblatravit Ausonius, quem ut patrem Paulinus venerabatur: qui Ausonius ¤ licet Christianus, erat carnalis adhuc homo, nesciens quæ sunt spiritus. Crebris antea litteris se invicem salutabant Ausonius et Paulinus; at post Hispanicum secessum nihil scribens Paulinus noster, aut cum litteræ non redderentur, et jam i fama increbresceret eum abdicare seculum et patrimonia vendere constanter statuisse, et falso ex rumore crederetur i va stas quasdam inhabitare solitudines ab hominum societate remotissimas, ad eum grandem fecit epistolam k, in qua suam queritur labefactari amicitiam ae dissolvi, et eum dicit impium. Tum illum obtestatur alque obsecrat ut illius criminis non fiat conscius, et queritur quod in Hispania tam remotus ageret. Quietem et delicias villæ suæ apud Santones describit in Novero, qui Novalarius pagus esse creditur, Gallice Les Nouliers, prope S. Johannem de Angeriaco. Inter hujusce villæ commoda ecclesiæ vicinitatem cnuntiat, sed his omnibus amicum suum præferre se asserit, quem votis precibusque vocat. Isthæc epistolam quartum jam annum in secessu Hispanico agenti Paulino reddita fuit itaque cum nihil rescriberet Paulinus, aliam item ad eum misit epistolam " Ausonius in qua de illius silentio conquestu iterum proditæ crimen amicitiæ objectat, variosque ostendit scribendi modos quibus uti posset si prodi timeret; at rogat ut ipsius Tanaquil illud nesciat, sic enim Paulini uxorem malo nomine vocabat. Nescio an ad Therasiam respexerit Ausonius, an ad Eugenii turbas qui Hispaniam, ut credimus, nondum subjugaverat, cum Paulinum metuere dixit ne interciperentur litteræ. Tertiam P item scripsit epistolam quæ intercidit in hac, ut puto, conquerebatur Ausonius quod jam triennio a patria abesset Paulinus, et ad musas reditum precabatur. Quartam 25 insuper addidit, in qua pergit

[ocr errors]

D

tum demum subjungit Hispaniæ pagos, ninguida Pyrenæi loca et vasconum saltus mores Paulini dulcissimos vertisse: eumque mentis inopem, cœtus hominum vitantem, et atræ bilis morbo laborantem dicit, ac tandem Musas precatur ut Paulinum ad poesin

revocent.

ANNO CHRISTI 393.

2. Ignoramus an alias ad S. Paulinum epistolas

e

a Paulin. ep. 1, n. 8. b. Ep. 11, n. 4. Ibid., n. 3. • Ibid., n. 4. f lbid., n. 5. Baron. an. 394, § 85. Auson. ep. 24. Auson. ep. 23. i Auson. ep. 25. Auson. ep. 23. 1 Vinet. Not. ad Auson. p. 485. Paulin, carm. 10, v. 1. Auson. ep. 24. Ibid., v. 31. P Vid. Auson. ep. 25, v. 1, et Not. p. 568. ↑ Auson. ep. 25.

PATROL. LXI.

[ocr errors]

2

« PoprzedniaDalej »