Obrazy na stronie
PDF
ePub

inculpabilem: sed unde vel quid esset ignorabat: et A impleatur arbitrio : ut hæc de qua hic agitur. Alia ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem proderet, neque rei incognitæ consentiendo se reum faceret coram Deo. Vera virtus est, cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia, quæ separatæ ab invicem dilabuntur.

Et nollet eam. Quam desponsaverat in conjugium ducere, ne videretur quod ignorabat celare. Vel traducere ad poenam in qua noverat non esse infamtam, quia sciebat se eam virginem accepisse, in

tactam servasse.

-

VERS. 20. Hæc autem eo cogitante. Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis. Ecce angelus Domini. Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur. Fili David. Recognosce B quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea. Noli timere. Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu. Conjugem. Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum.

Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit.

Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum.

In ea natum est. De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci, est concipi, vel secundum præsentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi præteritum, natum dicitur. De Spiritu sancto est. Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.

VERS. 21.-Pariet. Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: Pariet. Et ita eris necessarius procurationi. Et vocabis nomen ejus Jesum. Idem dicit isti quod prædixerat Mariæ ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repræsentet ex voce. Ipse enim. Nomen interpretatur. VERS. 22. Hoc autem, etc. Quod propinquo est desponsata : quod inventa est in utero habens : quod peperit virgo quod Jesus yocatus est: quod salvat. Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta erant.

Ut adimpleretur. Isaiæ prophetia, signum est præscientiæ Dei, quia quod dicit certum est a Deo præsciri et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat, efficit: sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem eorum facit quæ prædicit, sed signum est præscientiæ Dei.

(HIER.) Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non fecit necessitatem eorum quæ dicit, sed signum est præscientiæ Dei.

Prophetia alia est ex prædestinatione Dei, quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro

C

est ex præscientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est, quæ comminatio dicitur, quæ fit ob signum animadversionis divinæ,'ut fugiant a facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex præscientia: quia longe aliter scitur, quam futurum comminetur.

VERS. 23.-Ecce virgo. Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: Ecce virgo in utero habebit (Isa. vi). Spiritui sancto præsens erat quod in tempore nondum erat. Ecce virgo, etc. Dicunt Judæi quod non est hoc nomen integritatis, sed ætatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiæ sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit: In utero habebit : et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur.

Emmanuel. Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat.

Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quæ ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis : pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quæ sunt prædicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.

VERS. 24. Exsurgens autem Joseph, etc. (BEDA.) Moraliter. Quisquis a Deo movetur, solvat moras surgat a somno: faciat quod jubetur. Fecit sicut præcepit. Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod præcepit angelus, sed etiam sicut præcepit. Exhibitione servitutis, et effectu amoris obediens recte dicitur fecisse sicut præcepit ei. Angelus Domini. Non relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum celebratur. Et accepit conjugem, etc. Ad vitandam virginis infamiam, ad celandum Salvatoris adventum, ad necessarium pueri nascentis obsequium.

[ocr errors]

VERS. 25. Donec peperit. Non quod post, quod magis constat : cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est.

Non quod postea cognoverit : sed ponitur donec, pro et, vel pro æterno, ut : Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. cıx). Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaD retur: de quo hic non agitur. Primogenitum, elc. Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam, sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Mariæ dicitur.

[blocks in formation]

usque ad ut eos tantæ visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.

Bethehem Judæ. Ad differentiam illius quæ est in A tione comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., Galilæa, in tribu Zabulon. Duæ enim sunt Bethlehem: Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui de cœlo descendit, qui ponitur in præsepio: ut irra. tionabiles pastos, faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam, quæ est domus in qua panis vivus comeditur.

In diebus. (HIER.) Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum, etc., usque ad Judæi locum insinuant tempus adventus non COgnoscunt.

(AUG.) Manifestatus est Jesus non doctis nec justis prævalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret.

Venerunt. Magi, non post annum : quia tunc non B inveniretur in præsepio, sed in Ægypto, sed decima tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes quæ ex tribus filiis Noe natæ sunt, venturæ ad fidem præfigurentur: vel tot fuerunt principes, qui multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud Jerosolymam præcipue rogant: quia per Balaam de Israel nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur, rex Judæorum in Oriente non quæritur.

C

VERS. 2. Ubi est, qui natus est rex, etc. Confusio Judæorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. Vidimus enim stellam. Hæc stella Dominicæ nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quæ mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella prædicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judæis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua cœlorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an D ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quærunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judæa natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam præviam quam recognoscunt.

[ocr errors]

Allegorice. Stella est illuminatio fidei quæ ad Christum ducit. Dum divertunt ad Judæos, eam amittunt: quia dum a malis consilium quærunt, veram illuminationem perdunt.

(LEO.) Sequuntur tres viri superni luminis ductum et prævii fulgoris indicium intenta contemplaPATROL. CXIV.

VERS. 3. · Audiens autem Herodes, etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quæritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius.

Audiens autem Herodes. Alium regem Judæorum quam se quæri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit.

Turbatus est, etc. Vel quia exitum regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc patere tur, qui decreverant ne quis rex vel dominus sine eorum consilio diceretur. Nato rege cœli, rex terræ turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum cœlestis celsitudo prædicatur.

[ocr errors]

Cum illo. Propter favorem: quia sæpe populus plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde Salomon Rex injustus omnes ministros impios habet (Prov. XXIX). VERS. 4. Et congregans omnes principes sacerdotum. Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit fa ciat quod post se velle ostendit : sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam, si rex eorum tristes vel lætos faciat Judæos. Ubi Christus nasceretur. A Judæis quærit locum, a Magis tempus, ut de utroque fiat certus. VERS. 5. In Bethlehem Judæ. Locum nativitatis exprimunt, quem testimonio Scripturæ didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adjutorium fidei.

Ex hoc patet, quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.

VERS. 6. Et tu, Bethlehem. Hoc sic ponit, ut ab eis dictum est, quia etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt.

VERS. 7. Clam vocatis Magis. Remotis sacerdotibus et scribis; timebat enim ne Judæi quasi ex Dei oraculo promissum occultarent, si se velle eum perimere sentirent. Ideo etiam promisit se adorare, ne quis sentiret dolum ejus : sed sine suspicione ob gratiam favoris ei renuntiarent.

VERS. 8.

Adorem eum. Herodes devotionem pro mittit, sed gladium acuit: malitiam cordis depingens colore humilitatis. Finxit se vultu et verbis adorare eum, quem invida mente cogitabat occidere. Cujus personam repræsentant hypocritæ, qui ficte Deum quærunt, nunquam merentur invenire.

VERS. 9. Et ecce stella quam viderant. Ingressi Judæam deseruntur indicio stellæ, ut cogantur ex lege inquirere. Vel divino deseruntur auxilio qui quærunt humanum. Nec decebat signum infidelibus datum apparere domesticis legis et prophetarum; quia, si Moysen et prophetas non audiunt : neque si quis ex mortuis, etc. Non tenuit æthereas vias: sed multum domui vicina, aliter non discernerent do

mum.

3

Moraliter, Stella est bona exhortatio ducens ad A occulte per fugam ad illustrandam Ægyptum descenChristum. Vel potius fides quæ est mentis illumina - dit, relicta nocte Judæis. tio, per quam ingrediens Christum videt qui est stella matutina el eo viso gaudet gaudio et adorare non desinit.

VERS. 10. Gavisi sunt gaudio magno, etc. Gaudio gaudet, qui propter Deum (qui verum gaudium est) gaudet. Addit et magno, quo nihil est majus. Et valde gavisi, quia de magno potest alius plus, alius minus gaudere.

VERS. 11. Et intrantes domum, ete. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda. Puerum cum Maria matre ejus, etc. Sæpe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo dictum est: Puer natus est nobis.

Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malæ suspicionis occasio daretur gentibus, quæ primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt.

Adoraverunt eum. Sic confitentes Deum, quem actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per myrrham ostendunt.

Et apertis, etc. Fidem suam mysticis protestantur muneribus: Munera clausa, fides est cordis ; munera aperta, etc., usque ad vel per hæc tria in eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas, humana mortalitas.

Nocte tulit in Ægyptum, quia nocte ignorantiæ his a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi, Judæi fidem tanquam Christum ab Ægypto revertentem suscipientes illuminabuntur.

In Ægyptum, et erat ibi, etc. Omnigenum Deum monstrat venerantem : quia Christus a Judæis non receptus, per prædicationem transit ad gentes. Fugit in Ægyptum sicut natus est, ut corruptam reparet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat : nec insidias expavit qui venerat aperire versutias B diaboli. De hac fuga prædixit Isaias: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, id est, carnem sine peccalo ingredieturque Ægyptum (Isa. xix). Septem autem annis in Ægypto latuit.

VERS. 12. Et responso accepto. Sicut Moyses lacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid C divina juberet voluntas. Hæc responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Ægyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad præmium, et vita doctrinæ præparanda est ad eundum, Per aliam viam, etc. In hoc forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant: et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum redeant sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo resurgant obediendo.

(LEO.) Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod erat in substantiis proprium, non erat in persona diversum.

[blocks in formation]

D

Ex Egypto vocavi. In Osæa juxta Hebraicam veritatem hoc invenitur vel in libro Numerorum, ut quidam asserunt: quia totum dispositione Dei factum est.

VERS. 16. Tunc Herodes videns. Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit.

Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse : quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset.

Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum persecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur.

Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi.

Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus va statione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit ; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret.

A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu : quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret.

VERS. 17.-Tunc adimpletum est. Adimpletum dici- A functi. Tradunt quidam quia fecit Herodes super tur: quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte promittebat.

(CHRYSOST.) Dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in cœlo, quando vox angelorum audita est: Transeamus ab his sedibus.

VERS. 18. Vox in Rama. Id est, in excelso longe lateque diffusa est.

Allegorice. Vel, vox Ecclesiæ de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit judicis. Vox in Rama. Propter uxorem Levitæ fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Israel troum Benjamin præter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlenem. Audita. Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldæis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judæorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiæ respicit, tamen in co sicut in umbra, futura veritas cædis infantium pronuntiatur.

Rachel. Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguæ tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt. Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti inbuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiæ commendatur, quæ piorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos. Rachel. Id est Ecclesia, suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult consolari in præsenti, quia non sunt sed omnem spem et consolationem ad æternam transmittit vitam. Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia dum parit, justitiam habet unde dicitur: Vos plorabitis, etc., sed additur consolatio: Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. xv1).

[blocks in formation]
[ocr errors]

funus suum nobiliores Judæorum occidere, ut sic
cogeret Judæos mortem suam flere.
VERS. 21.

[ocr errors]

Qui consurgens. Allegorice. Joseph gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Israel : quia primum prædicaverunt Judæis. Sed pro Herode, id est, manente hæreditaria infidelitate, metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus prædicare, et ad eas Christum transferre.

Nominata terra Israel visum est Joseph non alicubi talem puerum debere habitare, nisi in Jerusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galilæam, quam et Judæi incolebant, quod ostendit sic fuisse prædestiB natum, quia Nazareus vocabitur.

VERS. 22. Timuit illo ire. Si timuit Judæam pro Archelao hærede paternæ crudelitatis, cur non et Galilæam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit sed insolescens a Tiberio Cæsare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilæam, Herodes frater ejus obtinuit.

Quæritur: quare non timuit Joseph ire in Galilæam sicut in Judæam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quæ remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus.

Secessit in partes. Quod Christus illuc non transferC tur ubi regnabat Archelaus, significat,quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus. VERS. 23. - Nazareth. Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum æternitatis suæ substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret : cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaræi dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt.

D

Nazareth Galilææ quo transfertur, partem ejusdem gentis quæ fidem susceptura erat, significat. unde flos interpretatur : quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad cœlestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat.

Per prophetas. Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaraus de radice ejus ascendet (Isa. x1).

CAPUT III.

VERS. 1.-In diebus autem, Præterit multa, et transit ad prædicationem Joannis. In diebus. Non solum pueritiæ annos, sed omnes usque ad prædicationem Joannis comprehendit, id e-t, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris. Prædicans, Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam

præparans Domino. In deserto Judææ. Quia Judæi a A pretatur, quia de superbia veteris hominis ad humiDeo deserti erant, quibus necessaria est pœnitentia,

ut redeant.

VERS. 2. Pænitentiam. Hoc præco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; pœnitentia præcedit, sequitur promissio regni: qui vere pœnitet, in se præteritos errores, deinde erigit animum ad cœleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur prædicatur pœnitentia? Sed triplex est modus pœnitentiæ. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per pœnitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur.

Pœnitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Poenitentibus regnum coelorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum cœlorum primus Joannes prædicavit : Pœnitentiam agite. Prima virtus est, per pœnitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Pœnitentiæ virtus timore concipitur, qui est initium sapientiæ. Pœnitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit.

Pœnitentiam agere est dignos fructus pœnitentiæ facere. Reynum cœlorum. Id est Christus, per quem sancti regnant in cœlestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum.

Appropinquavit enim, etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et cæci via (quæ est Christus) carebant : quam parans Joannes pœnitenti anteponit.

VERS. 3.- Vox clamantis. Joannes vox, Christus verbum, qui clamat in Joanne : Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet. Vox viam verbo præparat, ut recipiatur. Unde: Paravi lucernam Christo meo (Psal. cxxx1).

In deserto. Forma pœnitentibus locus conversationis, non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus non mollis ad fluxum, sed asper : victus tenuis et inusitatus.

Typice, desertum significat sanctorum vitam a mundi illecebris segregatam.

Viam Domini. Via Domini ad cor dirigitur, cum sermo ejus diligenter auditur.

VERS. 4. Ipse autem Joannes. Qui poenitentiam prædicat, habitum pœnitentiæ prætendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur. Ipse autem Joannes in semetipso erudit pœnitentes, et formam vitæ exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens.

Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Joannes pilis vestiebatur.

VERS. 5. Tunc exibat ad eum, etc. Quia nisi quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur Baptizabantur ab eo in Jordane: qui descensio inter

! ་་)་་་

B

C

litatem confessionis et emendationis descendebant. Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora.

VERS. 6. In Jordane. Quia in eo figura baptismi

præcessit, et ex nomine descensum de superbia exigit, quod congruit baptizatis. Confitentes. Confessio peccatorum, conscientiæ est testimonium timentis Deum. Qui enim timet judicium Dei, peccata non erubescit confiteri. Perfectius timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis pœna. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro pœna. Nam hoc ipsum pars est divini judicii.

VERS. 7. Multos Pharisæorum, etc. Hi sunt ex hæreticis Judæorum, et Pharisæi observationum et traditionum præferunt justitiam. Unde et Pharisæi, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducæi, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore : quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat : quia maxime indigebant correctione et pœnitentia.

Progenies viperarum, etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos lædunt ut patres eorum.

Vipera patrem suum occidit, sic Judæi prophetas qui erant patres eorum.

VERS. 8. Facite ergo fructus dignos. (BEDA.) Quasi diceret Quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum, etc., usque ad gratia est quæ sentit, sentiens quærit sanctitatem.

VERS. 9. Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait..

Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur.

Vel gentiles lapides vocat : et est sensus : Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.

VERS. 10. Jam enim securis. Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. Securis. Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. Posita est: quia etsi per pa tientiam exspectat, videt tamen quid est facturus,

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »