Obrazy na stronie
PDF
ePub

solet impleri, et in fine mundi perfecte complebitur. A Nam etsi pauci, tamen aliqui quotidie ex Judæorum, non tantum plebeia, sed et sacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt ; et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. 11). Quicunque autem ex his salvandus est, is etenim est qui remansurus esse dicitur in domo. Pereunte sacerdotio Heli, necesse est ad ecclesiam offerat pro se sacerdoti Christiano nummum confessionis Deo devotæ, quæ in symbolo continetur; brevem quidem verbo, sed virtute præcipuam. Constat argento claritatem verbi cœlestis, sicut fulgorem sapientiæ spiritualis auro sæpe designari. Offerat et panem sacrificii salutaris, abjectis carnibus legalium victimarum, dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem (I Reg. 11), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote præclaram, cui Petrus ait : Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. 11). Quod autem addit : Ut comedam buccɛllum panis (I Reg. n), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dixit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. v1). Quod enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron, de victimis Veteris Testamenti, quæ fuerant sacrificia Judæorum; ideo hic dixit, postulandum ad comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium Christianorum.

2. (I Sam. II, 19.) Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. Quod dictum est de Samuele, postquam verba divini oraculi, quæ noctu acceperat, mane Heli retulit : Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram, significat quod nihil ex his quæ locutus est irritum fuit, sed omnia sunt rebus completa quæ dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua, quæ pro nihilo habenda et universorum sunt calcanda despectu, sicut et beatus Job dixit: Et lux vultus mei non cadebat in terram (Job. xxix), quia nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut nunquam contemptibili lætitia resolveretur; sed quotiescunque hilariorem se præsentibus exbiberel, certa semper hoc causa utilitatis corum faceret.

B

C

3. (1 Sam. vi, 19.) Et percussit de populo LXX v'ros, et L millia plebis. Quod dictum est de eis qui videre arcam Domini reversam de terra Philisthinorum 1) ausi sunt, cum non essent de stirpe Levitica : Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur. Nam et ex uno Graco, quod est laos, solet utrumque transferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quod in priore commate versiculi additum est viros. Nam quod tuus Codex habet, septuaginta binos, omnino mendosum est; viros enim majores natu significat, ut sit sensus quia de optimatibus populi septuaginta sunt percussi, de ipsa autem turba vulgari hominum quinquaginta millia; quod ne pateretur in Exodo, populus a longe stubal, et orabat, solus Moyses ascendit ad Domi um (Exod. 3).

4. (I Sam. vii, 2.) Ex qua die mansil arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies, etc. Quod dicium est, quod ex qua die mansiɩ arco in Cariathiarim, multiplicati sunt dies, erat quippe jam annus vicesimus, el requievit omnis domus Israel post Dominum, non ita intelligendum est, quasi viginti anni, quibus arca maneret in Cariathiarim, ad octavum usque annum regui David, quando eam congregata populi frequentia in Jerusalem adduxit, sint computandı. Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit elata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversum Philisthæos. Sic etenim scriptum est: Et ait Saul ad Achiam: Applica urcam Domini, erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel. Et quia constat quod David cam in Jerusalem adduxerit, tulitque eam de domo Abinadab, in quam illatam esse perhibetur, restat intelligi quod in diebus Saulis relata de castris et in præfatam sit illata civitatem, unde denuo, regnante David, affertur in Jerusalem. Est ergo sensus memoratæ sententiæ quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, eral annus vicesimus (Liber antiquitat. vi, cap. 13), cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret. Vel certe vicesimus erat annus, cum adhuc omnis domus Israel requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis illi soli serviens. Quod eam fecisse toto tempore præsulatus Samuelis, qui Josepho teste, duodecim annis completus est; et primo tempore regni Saul, quod, eodem historiographo affirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctæ historiæ curiosus ignorat. Namque postmodum cum recessisset a Saule spiritus Domini, et agitaret eum spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiæ vel plebis ejus nonnullam malitiæ illius exstitisse complicem.

5. (1 Sam. xx, 14.) Si vixero, facies mihi misericordiam Domini, etc. Quod, dicente Jonatha ad David, quem insecutionibus patris sui non justis dolebat fatigari: Si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, non auferes misericor➡ d.am tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra; cum adjungeret Scriptura: Pepigit autem fœdus Jonathan cum domo David continuo subintulit, dicens: Et requisivit Dominus de manu inimicorum David; per anticipationem utique fecit, prius historia interserendo quod multo post tempore factum est, cum interfecto Saule regnum ad domum David translatum est; et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione multati. Tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum quare virum sanctum afflixerint. Tunc cogebantur rationem reddere odiorum, quibus contra i lum tanto tempore sævierant. Quod ei de Absalon, et de Seba filio Bochri, et de cæteris hostibus David potest intelligi. Aliter, si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest, ni fallor, a superiore sententia, qua dictam

fide, spe, et charitate ad invicem constringitur, uno divinæ protectionis munimine circumdatus. Patet sane litteræ sensus, quia anima David, persequentibus licet hostibus, custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus, insistentibus sibi adversitatibus, sicut lapis funda circumactus, sic instabili motu perturbandi, et suis essent expellendi de finibus, vel etiam humanis rebus auferendi.

est quod foedus pepigerit Jonathan cum domo Da- A alligatur, ita omnis sanctorum cœtus una eademque vid, aperte intelligi quod hoc de manu inimicorum David requisierit, id est, quare non ct ipsi fœdus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominum viderant. Idcirco autem Scriptura hæc sententiam hanc præoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathæ, quod dixerat : Quando eradicaverit inimicos David, unumquemque de terra, verum esse comprobaret, quia videlicet eradicati sint inimici David de terra, non ipso David sede adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur : Et addidit Jonathan dejerare David, eo quod diligeret illum; sicut enim animam suam, ita diligebat cum; ut ille nimirum, qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis. Qui, etsi ita morte præreptus regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni cœlestis consortium cum eo, quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset et ipse virtutum plenus, accepit.

6. (1 Sam. xxv, 29.) Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, etc. Quod Abigail interpellans pro se et pro domo sua ait ad David, quem vir ejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat : Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita, quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum tuorum rotabitur, quasi in impetu et circulo funda; pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit. Ho rum quippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spirituali morte præoccupatas insinuet, juxta illud prophetæ Anima quæ peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII). Hos fasciculo, illos lapidi funda assimilat; fasciculus enim constringitur, ut integer maneat et conservetur; lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur. Sic etenini in hoc sæculo electi pressuris tribulationum coangustantur, ut his admoniti arctius se ad invicem mutua charitate connectant et coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in perpetuum conserventur. At vero reprobi, quanto licentius in hac vita voluptatibus propriis velut liberi dimittuntur, tanto longius in futuro a divinæ visionis gloria projiciuntur, ut de cis merito dicatur: Et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt. Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris, cum dicit animam viri sancti quasi fasciculo viventium apud eum necesse custoditam. Sicut enim facillimum est cuilibet fasciculum herbæ vel feni sua manu relentum conservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos ab initio usque ad finem sæculi, ne quis ex eis ulla ratione pereat, sine labore tuetur. Juxta quod ipse in Evangelio sub figura ovium de eis loquens: Et sequuntur me, inquit, et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, el non rapiet eos quisquam de manu mea Joan. x). Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis

B

7. (II Sam. 1, 18.) Et præcepit ut docerent filios Juda arcum, etc. Quod scriptum est de David, quando plangebat interfectos Saul et Jonathan : Et præcepit ut docerent filios Juda arcum, hoc ideo fecit, ut quia Philis:hæos sagittariis abundare jaın `noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos ens discerent. Quod vero sequitur: Sicut scriptum est in libro justorum, ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebræos inveniri posse asseverant, sicut nec librum bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est; neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, voiucrum, reptilium et piscium; vel quod in libro Verborum dierum dicitur: Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis. In visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabath (II Par. 18), et multa hujusmodi volumina, que Scriptura quidem fuisse probat, sed C hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldæis Judæa, ctiam bibliotheca autiquitus congregata, inter alias provinciarum opes hostili igne consumpla est. Ex qua pauci qui nunc in sancta Scriptura continentur libri postmodum Ezræ pontificis et prophetæ sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysis (1 Esd. ví). Velox videlicet, quod promptiores litterarum figuras quam eatenus Hebræi habebant repererit. Et in epistola regis Persarum : Artaxerxes rex regum, Ezra sacerdo ́i, scribæ legis Dei cœli doctissimo, salutem (Ibid.).

8. (II Sam. vin, 2.) Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coæquans terræ, etc. Quod scriptum D est de David Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coæquans terræ, hyperbolice debet accipi. Non enim fieri poterat ut homines in terra viventes in tantum humiliarentur, donec ipsius terræ dorso funiculo super extenso comprobante apparerent æquales; sed immensam bumiliationem captæ et oppressæ gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret coæquatos eos terræ, quasi a Deo essent evirati atque contempti, ut in nullo amplius homines in terra degentes quam terra ea quæ nullos haberet homines possent valere. Cujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis, quale est illud Evangelii: Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus, qua si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros

(Joan. xx1). Quomodo enim non caperet mundus li- A Josephi narrat Historia: Triginta erant cubiti a pabros qui scribi potuissent in mundo? Sed ad insinuandam magnitudinem ac multitudinem operum Domini, tali verbo voluit uti Scriptura. Et in planctu David, aquilis velociores, leonibus fortiores (11 Reg. 1). Cui simillimum est illud etiam sæcularium litterarunt:

Qui candore nives anteirent, cursibus auras. Quod autem mensus eos funiculo dixit, funiculum allegorice pro sorte posuit, eo quod funiculo sulent agrorum spalia metiri. Unde scriptum est: El sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Signifi cat autem quod tam libera dispositione David rcgiones Moabitarum hæredibus quibus vellet divideret, quam si possessor quilibet agros proprios ad nutum suum ducto hinc inde funiculo dirimeret. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificanduin. Et hoc allegorice dictum significans quod in sua David potestate habuerit, nullo utique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, quibus parceret subjectis.

9. (II Sam. xx, 8.) Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Quod dicitur de sapientissimo principe fortium David, cujus quidem nomen in Regum libro tacetur, at vero in libro Paralipomenon Jesbaam nominatur, et fuisse filius Hachamoni commemoratur (1 Paral. x1). Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus (11 Reg. xx, 8). Virtus simul bellica et modesta viri designatur civilitas, quod videlicet sicut vermiculus ligni tener quidem et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens consumit, et cariosum reddit. Unde et a terendo ligna teredinis nomen habet. Sic ille affabilis omnibus domi, et quietus atque humilis videbatur; at in certamine publico robustum se atque intolerabilem hostibus exhibebat leonem.

10. (II Sam. xx111, 20.) Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. Quod dicitur de Banaia : Elipse descendit, et percussit leonem in media cisterna diebus nivis (Lib. v11, Antiq. c. 12), quomodo sit faetum, Josephus narrat apertius, quia videlicet cisterna fuerit nimium profunda, qua tempore hiemis, cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coæquata. Quam cum leo su perveniens, periculi nescius, incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret, accurrebant homines videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum advenisset et Banaias, de-ilivit statim in cisternam, el aggressum mediis in nivibus percussit et interfecit leonem.

11. Quare in lib. Regum (II Sam. v1) dicatur, quod templum habebat xxx cubitos in altitudine, cum in lib. (II) Paralip. habea'ur cxx. Quod in constructione templi dicitur in libro Regum, quod habebat triginta cubitos in altitudine, cum in libris Paralipomenon scriptum sit : Porro altitudo centum viginti cubi{orum erat (II Paral. 1), nequaquam discrepare, scd utrumque verum esse nosceudum est. Nam, ut

B

vimento usque ad medium coenaculum, triginta rursus a medio usque ad tertium, quousque porticuum, quæ templo ab Australi, et Occidentali, et Septentrionali latere cohærebant, altitudo pertingebat, id est, simul sexaginta; deinde alii sexaginta usque ad supremum domus tectum : itaque tota ejus altitudo centum viginti cubitis adimpletur (Lib. Antiq. vu, c. 5).

12. (Ill Reg. v1, 8.) Ostium lateris medii in parte eral domus dextræ. Quod dicitur : Ostium lateris medi in parte eral domus dextræ, non, ut quidam putant, hoc indicat quod ostium quo intraretur in templum ab Australi parte, hoc est, in latere medio parietis meridiani fuerit factum. Alioquin simpliciter diceret Scriptura Ostium domus erat positum contra Austrum. Nunc vero ostium quidem, quo ad quotidiana templi ministeria ingrediebatur, erat ad Orientem, ut Josephus refert; et porticus ante faciem illius, et ipsa patens ad Orientem, ita ut exoriens sol æquinoctialis sine ullo obstaculo radios suos per ostia templi et oraculi in ipsam arcam, quæ crat in sanclis sanctorum, mitteret. Porro ascensus qui in domum superiorem, et a superiore ducebat in tertiam, in Australi erat templi latere (hoc est enim dextra pars domus) abscondite factus, habens ostium permodicum inferius ab Oriente in ipso angula dextri parietis. Unde consequenter adjungitur : Et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium. Cujus dispositio ascensus mysterium nobis multum memorabile commendat; claret namque quod templum hoc quod Salomon fecit corpus pacifici regis Christi, non solum illud quod est ejus Ecclesia tola, verum etiam ipsum quod sacrosanclum de Virgine, ut esset caput Ecclesiæ, suscepit, figurate insinuat. Erat autem ostium late is medii in parte domus dcx ræ, de quo occulte ab inferioribus in medium cœnaculum, et a medio ascenderetur in tertium. Quod, passo in cruce Domino, unus militum lancea latus ejus dextrum aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua, qui est sanguis nostræ redemptionis, et aqua nostræ ablutionis, quibus emundati et consecrati mysteriis, de hac quam in terris agimus vita ad requiem spiritus in futuro, quasi ad superiorem domum, tendimus. Et ubi carne soluti D ad requiem spiritus ascenderimus, carnis etiam nostræ receptione in die resurrectionis quasi supremi cœnaculi exspectamus ascensum.

C

13. (III Reg. vi, 9.) Texit quoque domum laqu. aribus cedrinis. Quod dicitur: Texit quoque domum laquearibus cedrinis; laquearia sunt tabulata, quæ supposita trabibus, affiguntur clavis, decoremque picturæ suæ solent exspectantibus præmonstrare mirandum. Terna autem erant in templo laquearia. Prima videlicet habebant triginta cubitos a pavimento; secunda habebant cubitos sexaginta, contra summitatem porticuum; tertia habebant cubitos centum et viginti, in summitate totius domus. Non cuim in Palæstina, sicut nec in Ægypto, culmina in tectis habentur, sed plana potius tecta domorum, ad

B

sedendum videlicet, vel deambulandum apta co- A Quorum positionem vectium Scriptura non sine struuntur. Unde dicit in Evangelio Dominus: Et quod causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter in aure audislis, p ædicab tur in tectis. Talis namque expedire curavit. Constat enim, quod domus templi locus aptissimus est, de quo verbum prædicatur, vel exterior peregrinantem in terris Ecclesiam, sancta assidentibus sibi, vel inferius positis auditoribus autem sanctorum internam supernæ patriæ felicitaproferat. De quo et in Proverbiis Salomon: Melius tem designat. Item illata in sancia sanctorum arca, est, inquit, habitare in angulo domatis, quam cum mu- assumptam Christi humanitatem, et intra velum reliere litigiosa in domo communi (Prov. xx1); quod giæ cœlestis inductam; vectes vero quibus eadem enim Latine tectum, Græce dicitur doma. Sed et arca portabatur, prædicatores verbi, per quos ipse porticus ipsæ circa templum terna habebant laquea- mundo innotuit, typice denuntiant. Erat autem in ria. Prima habebant cubitos a terra viginti, secunda arca urna aurea habens manna, quod in homine habebant quadraginta, tertia habebant sexaginta. Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaPlana enim et ipsorum facta erant tecta. Erant a item liter. Erat virga Aaron, quæ excisa denuo floruerat, porticus triginta inferius, triginta in medio, triginta quod potestas omnis judicandi penes eum est, cujus desuper, non muris ab invicem, sed tabulatis discre- judicium in humilitate passionis videbatur esse subtæ, ita ut singulæ carum quæ erant numero nona- latum. Erant et tabulæ testamenti, quia in illo ginta, quinos cubitos in latitudine et longitudine, sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconvicenos autem in altitudine haberent. De quibus diti. Adhærebant ei vectes, quibus portabatur, quia videlicet porticibus frequens in libro Verborun die- doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, rum mentio est. Sed quo sint ordine dispositr, nunc præsenti visione gaudent gloriæ Christi. Quod plenius explicat Josephus. Quod autem sequitor: enim unus eorum de se dixit: Cupio dissolvi, et esse Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cum Christo (Philip. n); de omnibus utique sui operis cubilis altitudinis; hoc est, quod in Deuteronomio consortibus intelligendum reliquit. Apparebant sunipræcepit Moyses: Cum aedificaveris domum novam, mitates vectium foris ante oraculum non semper, sed facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sangu's cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingerct; neque in domo tua el sis reus labente alio, et in præceps hoc omnibus, sed his solummodo, qui propius acceruente (Deut. xx11). Hoc etenim tabulatum in extrema dentes, attentius ea quæ intus erant satagebant insummitate murorum templi vice cancellorum erat tueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo esset erectum, ne quis ad superiera conscendens, dum ad posita, solis eis qui oraculum intrassent, videre liceterminum terti perveniret, incaute progrediendo C bat, quod nullus sanctorum in hac adhuc vita posidilaberetur ad ima. Quod esse passum regem lus, tametsi multum in altitudine se mentis attollens, Ochoziam, in sequentibus invenitur; qui per cancel- sed soli illius patriæ cives gloriam inibi sui Redemlos cœnaculi decidens, letbiferum incidit in languo- ptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in rem. Quibus videlicet tabulatis, vel muris, vel oraculo reconditi, quod absconditi sunt etiam nunc cancellis, cum ad tutelam viæ ponuntur, vulgus perfecti quique electi qui nos præcesserunt de mundo Juricularum nomen indidit. Quodque subditur: Et in abdito vultus Dei, a conturbatione hominum. operuit domum lignis cedrinis; supremum totius Quorum tamen summitates vectium nonnunquam instructuræ tegumentum designat, hoc est, tabulatum aperto oraculo, his qui appropiant visuntur, cum quod illis trabibus desuper appositum erat, quibus perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis suprema quæ prædiximus laquearia subter erant tota intentione purificantibus, divina gratia aliquid affixa. extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit; quæ nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime conceditur, quod quanto exterius mente vacua manent, tanto

14. (III Reg. vin, 8.) Cumque rectes eminerent, et apparerent summitates eorum, etc. Quod illata arca in sancla sanctorum dicitur: Cumque eminerent vectes, el apparerent summitates eorum foris sanctuarium D minus quæ sint interna gaudia vident. ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus; hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur. Vectium, inquit, quibus portabani arcam, quod paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, cos videre non poterat (11 Paral. v). Ubi notandum, quia etsi capita vectium accedentibus propius, ac diligentius intuentibus, parebant ante oraculum; non tamen fieri poterat ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat, ut clauso oraculo, et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et Cherubin abderentur interius. Quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent.

15. (III Reg. vin, 65.) Fecit Salomon festivitatem celebrem, etc. Quod dicitur quia fecit Salomon festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo; multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti coram Domino; per introitum Emath, Septentrionalem terræ repromissionis plagam; per rivum sive torrentem Ægypti, ut Verba dierum nominant, designat Australem. De quibus aliqua latius ex verbis sancti llieronymi ponere, gratum puto esse lectori. Scriptum est in libro Numerorum, in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur: Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom, et habebil terminos contra Orientem mare Salsissimum, qui circuibunt Australem pla

gam per ascensum scorpionis, ita ut transeant Senna, A mari (Num. xxxiv). A fine igitur Septentrionalis

et perveniant in Meridiem usque ad Cades-Barne, unde
egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent
#sque ad Asemona, ibitque per gyrum terminus ab
Asemona usque ad torrentem Egypti, et maris Magni
littore finietur. Pro quo in ultima visione prophetæ
Ezechielis ita dicitur: Plaga autem Australis Meri-
diana a Thamar usque ad aquas Mariboth (Ezech.
XLVI), id est, contradictionis. Cades quoque el lor-
rens usque ad mare Magnum, quæ significat latissi-
mam solitudinem Sin, quæ est juxta Edom, et in
Mari Rubro terminum circumire, et per ascensum
scorpionis, et por Senna, et Cades-Barne, et atrium
sive villam Adar, et ab As mona pervenire usque
ad torrentem Ægypti, qui juxta urbem Rhinocoru-
ram mari influit. Ilic vero terminus plaga Australis B
incipit a Thamar, quæ urbs in solitudine est, quam
et Salomon miris operibus exstruxit, et hodie Pal-
myra nuncupatur, Hebraicoque sermone Thamar di-
eitur, quæ in lingua nostra palmam sonat; usque ad
aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non
dubium est. Et torrens ingrediens mare Magnum,
hoc quod Ægypti Palestinæque prætendit littoribus.
Sequitur in libro Numerorum: Plaga autem Occi
dentalis a mari Magno incipiet, et ipso fine claudetur
(Num. xxxiv): hoc est, a inari usque ad mare, a
torrente videlicet Rhinocorure, qui in mare influit,
usque ad eum locum ubi est llemath urbs Syriæ.
Cujus in hac plaga et nomen pouit Ezechiel : Et

plagae, hoc est, atrio Enan, tendunt lines usque ad Sephama, quam llebræi Apamiam nominant. Et de Apamia descendunt termini in Rebla, quæ nunc Syrice vocatur Antiochia. Et ut scias Reblam hanc significare urbem quæ nunc in Syria Cole nobilissima est, sequitur, contra fontem, quem perspicuum est significare Daphnim, de quo fonte supradicta urbs aquis abundantissimis fruitur. Inde, inquit, pervenient termini contra Orientem ad mare Chenereth, id est, að stagnum Tiberiadis. Mare autem dicitur, cum habeat dulces aquas, juxta idioma Scripturarum, quo congregationes aquarum appellantur maria. Et tendent, inquit, termini usque ad Jordanem, et ad ultimum claudentur mari vel Mortuo, vel (ut alii putant) lingua maris Rubri, in cujus littore Abila

posita est.

eam,

16. (III Reg. xvi, 34.) In diebus ejus ædificavit Ahiel de Bethel Jericho. Quod scriptum est de temporibus regni Achab: In diebus ejus ædificavit Ahiel de Bethel Jericho, in Abiram primogenito suo fundavit et in Segub novissimo suo posuit portas ejus palet sensus, quod cum præfatæ conditor urbis fundamenta illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est; el cum, urbe ædificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum cognomento Segub amisit. Quod ita futuram Josue, cum eam destructam anathemati traderet, imprecando prædixit: Maledictus, inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit ci

plaga, inquiens, maris mare Magnum a confinio per C vitalem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius

directum, donec venius Hemath (Ezech. XLVII), quæ nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum nomine commutato; nam cognomentum babuit Epiphanes. Porro ad Septentrionalem, inquit, partem a mari Magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, a quo venient in Hemath vsque ad terminos Sedada, ibuntque confinia usque Zephrona et villam Enan. Hi erunt termini in parte Aquilonis (Num. xxx1v). Dicunt Hebræi Septentrionalem plagam incipere a mari Magno, quod Palæstinæ, Phœnicis, et Syriæ, quæ appellatur Cole, Ciliciæque, prætenditur littoribus, et per Egyptum tendit ad Libyam. Quod autem dieit, pervenientes terminos usque ad montem altissimum, iidem llebræi autumant, vel Amanum montem significare, ve! Taurum, quod nobis videtur verius. Ibunique confinia, inquit, usque Zephrona, quam urbem hodie Zephyrium oppidum Ciliciæ vocant. Quod autem sequitur, et villam Enan, pro quo in flebræo scriptum est Haser Enan, quod interpretatur atrium fontis, terminus est Damasci. Unde dicit Ezechiel: Et erit terminus a mari usque ad atrium Enan, sive flaser Enan, terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem plaga Septentrionalis (Ezech. xLvn). Inde metabuntur, inquit, fines contra Orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem. Inde pervenient contra Orientem ad mare Chenereth, et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum Salsissimo claudentur

D

jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus (Josue 1). Quod vero Abiel vivens Deo, Bethel interpretatur domus Dei, Abiel de Bethel destrucia a Josue atque anathematizata Jericho monia restaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat ad agenda scelera quæ ci Dominus Jesus in die baptismatis donaverat redi1, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas luxuriose vivendo repetit, cum hæreticorum do. giata, vel gentilium fabulas, veritati præponit ecclesiasticæ, qua imbutus est, quasi de Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Meritoque taks coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariæ civitatis, et novissimum in portarum positione amittit. Quia el fundamenta fidei, a quibus bona ædificia inchoare, et domum bona acticnis, quibus perficere debuerat, perdit. Hæc et allegorico sen u sic exposui, ut reminiscaris quam sit verus apostoli sermo, qui dicit quod omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos (1 Cor. x).

17. (1 Reg. xx, 10.) Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, etc.. Quod Benadab rex Syriæ, obsidens et impugnare incipiens Samariam, ait: Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samarice pugillis omnis populi mei qui sequitur me, hunc habet sensum: Samaria, juxta morem civitatum, habebat (erram interius prope muros, pee

« PoprzedniaDalej »