Obrazy na stronie
PDF
ePub

tiæ interrogatos punire amplius quam erat illa pœna, A ducens ad interitum rapit. Sicut enim sancti sæpe de qua jam cogebantur erubescere, Quis enim, inquit, indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo tibi præceptum ne comederes, comedisti ? Hinc enim mors concepta propter Dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit adverti concupiscentialiter membra: ubi dicti sunt aperti oculi, et sechtum est quod puderet *. »

Dixitque Adam : Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit miki de ligno et comedi. ‹ Superbia nunquid dixit, peccavi? Habet deformitatem confusionis, et non habet humilitatem confessionis. Ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipse interrogationes nimirum ad hoc facta sunt, ut utiliter scriberentur, ut advertamus quomodo b superbia laborent homines hodie, non nisi in Creatorem conantes referre si quid egerint mali, cum sibi velint tribuí si quid egerint boni. Mulier, inquit, quam dedisti mihi sociam, dedit miki de ligno el comedi, quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius obediret viro, et ambo Deo.

Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi. Nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert, impari sexu, pari fastu, Serpens, inquit, decepit me et comedi; quasi cujusquam suasio præcepto Dei debuerit anteponi *. » Et ipsa autem culpæ causam in Creatorem refert, qui serpentem in paradiso per quem deciperetur, creaverit.

cœlorum, ita nomine terræ hi qui terrena sapiunt, indicantur, quomodo in sequentibus Adæ dicitur : Terra es, et in terram ibis, quod nostra translatio habet : Quia pulvis es et in pulverem reverteris. In cujus signum devorationis spiritalis ipse elam serpens irrationalis, quo ad decipiendum hominem velut organo suo usus est diabolus, nunc terram materialem comedere jubetur, eni prius una cum cæteris animantibus terræ herbis et lignorum fructu vesci concessum erat.

Inimicitias ponam inter te el mulierem, et semen tuum et semen illius. Semen mulieris totum est genus humanum, semen diaboli prævaricatores sunt angeli, qui exemplo sunt superbiæ illius ac rebellionis deB pravati. Semen illius est perversa suggestio : semen mulieris fructus boni operis, quo perversæ suggestioni resistitur. Hujus autem serpentis ac seminis ejus memorati inimicitiam quantum genus humanum toleret, quantam adversus eum inimicitiam omnes electi recte vivendo exerceant, cunctis sole clarius fidelibus constat. Cujus signum inimicitiæ in natura etiam apparet irrationabilis serpentis, qua cunctis animantibus et bestiis terræ pro insita sibi peste veneni generalis semper existit inimicus: quod videlicet ei a tempore maledictionis bujus, et non ante insitum esse credendum est.

Ipsa conteret caput tuum, et insidiaberis calcaneu ejus. Mulier conterit capul serpentis, cum Ecclesia sareta insidias diaboli et suasiones venenosas in C ipso mox initio deprehensas abigit, et quasi conculcans ad nihilum deducit. Conterit caput serpentis, cum superbiæ, per quam Eva decep:a est, sæpe sub potenti manu Dei humiliando resistit: initium enim omnis peccati superbia. Et serpens insidiatur calcaneo mulieris, quia circuiens Ecclesiam diabolus velut len rugiens quærit quem devoret, quomodo gressus bonæ nostre actionis evertat. Insidiatur calcaneo, cum in fine vitæ præsentis nos rapere satagit. Calcaneo namque qui finis est corporis, non immerito finis vitæ nostræ desiguatur, quod utrumque ipsa quoque serpentis conditio figurate denuntiat, qui conteri solet ab omnibus qui possunt, et ipse feriendis hominum vestigiis iusidiari non desinit

Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omniu animantia et bestias terræ. Quia serpens cur hoc fecerit non est interrogatus, potest videri quod non ipse utique id sua natura et voluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum fuerat operatus, qui jam ex peccato impietatis ac superbiæ suæ igui destinatus fuerat. Nunc ergo quod ◄ serpenti dicitur, et ad eum qui per serpentem operatus est utique refertur, procul dub'o figuratum est. Nam in his verbis tentator ille describitur qualis generi humano futurus esset • ̧» Super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. Super pectus quippe graditur serpens, quia omnes gressus diaboli nequitiæ sunt et fraudes: nam in pectore calliditatem et versutias cogitationum ejus indicat, quibus ad eos quos vuit decipere serpit, pro quo antiqua translatio habet : D Pectore et ventre repes. Repit autem pectore, cum terrenas hominibus, quos sua membra facere desiderat, cogitationes suggerit. Repit et ventre, cum eos ingluvie superatos in æstum libidinis excitat. Omnia namque quæ repunt, corpus per terram trabunt. Corpus autem diaboli sunt omnes reprobi; et ipse pectore et ventre suo repit, cum eos per iniquas cogitationes vel illecebras comessationis ac luxuriæ ad infima deprimit. Devorat autem terram, cum errore peccantium pascitur ac delectatur, eosque se

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas el conceptus tuos. In dolore paries filios tuos. ‹ Hæc quoque in mulierem Dei verba figurate ac prophetice multo commodius intelliguntur. Verumtamen quia nondum pepererat femina, nec dolor et gemitus parientis nisi ex corpore mortis est, quæ præce. pti transgressione concepta est, refertur hæc pœna et ad proprietatem litteræ : nam et in eo quod sequitur: Et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui, cum et ante peccatum aliter factam fuisse non deceat credere mulierem, nisi ut vir ei dominaretur,

[ocr errors][merged small]

B

fructuosa nasci, propter eam videlicet quam diximus causam. Mystice vero terra quæ in opere prævaricationis Ada maledicta esse perhibetur, non a'ia melius quam caro accipitur. Namque spinas jam et tribulos germinat nobis, quia per carnis concupiscentiam propagati, punctiones et incentiva vitiorum de ipsa carne patimur.

In sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris. Illum Lic panem intellige qui ait : Ego sum panis vitæ, qui de cœlo descendi (Joan. Iv, 51); quo in sudore vultus nostri vescimur, quia ad conspectum divinæ celsitudinis, non nisi per laborem necessariæ afflictionis ascendimus.

et sub ejus ipsa potestate degerct, recte accipi potest A post peccatum autem videmus mulia horrida et inhane servitutem significatam, quæ cujasdam conditionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis servitus, qua homines hominibus postea servi esse cœperunt, de pœna peccati reperiatur exorta. Dixit quidem Apostolus: Per charitatem servite invicem (Gal. v, 13); sed nequaquam diceret : lavicem dominamini. Possunt itaque conjuges per charitatem servire invicem; sed mulierem non permittit Apostolus dominari in virum. Hæc enim viro potius sententia detulit, et maritus habere dominium meruit mulieris, non natura, sed culpa : quod tamen nisi servetur, depravabitur amplius et augebitur culpa a. » Fignrate autem verba hec ad Ecclesiam conjugem videlicet Christi conveniunt, cujus ærumnæ post reatum primæ prævaricationis multiplicantur in hac vita, ut ad vitam perpetuam castigata perveniat; multiplicantur et conceptus, cum spiritalem Deo sobolem prædicando ac recte vivendo gignere satagit; unde eidem sue soboli per egregium prædicatorem dicitur: Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Gul. 1v, 19). Parit in dolore filios, cum solicita metit, ne sicut serpens seduxit Evom astutia sua, ita corrumpantur sensus eorum, et excidant a simplicitate quæ est in Christo. Agit sub viri potestate, quia servit Domino in timore et exsultat ei non in securitate, sed cum tremore: cui, si nunquam peccasset, solo securæ dilectionis copularetur amplexu. Et ipse dominabitur cjus, carnales ejus cohibens motus, camque ad perceptionem vitæ cœlestis continuo superuæ institutionis exercitio provehens, a qua si nunquam recessisset, socia cum illo semper libertate regnaret.

C

Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, el comedisti de ligno ex quo præceperam tibi ne comederes, male irta terra in op re tno. In laboribus comedes eam cunctis diebus vitæ tur, spinas et tribulos germinabit tibi, et com des he: bas terræ, etc. Hos esse in terra labores humani generis quis ignorat, et quia non essent si felicitas quæ in paradiso fuerat teneretur? Per peccatum enim hominis terra maledicta est, ut spinas pareret, non ut ipsa pœnas sentiret quæ sine sensu est, sed ut peccati humani crimen semper hominibus ante oculos poneret, quo admonerentur aliquando averti a peccatis, et ad Dei præce- D pla converti. Nam et herbæ venenos:e ad pœnam vel ad exercitationem mortalium creata: sunt. Et hoc noTandum propter peccatum, quia mortales post peccatum facti sumus. Per infructuosas quoque arbores insultatur hominibus, ut intelligant quam sit erubescendum sine fructu bonorum operum esse in agro Dei, hoc est in Ecclesia, et ut timeant ne deserat illos Deus, quia et ipsi in agris suis infructuo as arbores deserunt, nec aliquam culturam eis adhibent. Ante percatum ergo hominis non est scriptum quod teria protulerit nisi herbam pabuli et ligna fructuosa;

a Aug. ibid., cap. 57.

Al., veniunt.

Al., receptione n.

Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. Et hoc nomen Adam divino instinctu constat uxori sue posuisse, quod aptissime congruit Ecclesiær sanctæ, in cujus solum unitate, quæ catholica vocatur, vitæ cunctis janua patet.

Fecitque Dominus Deus Adæ el uxori ejus tunicas pellicias, et induit eos. Et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum. Nam hujusmodi indumento Dominus eos mortales jam factos fuisse insinuat; pelles quippe, quæ non nisi mortuis pecudibus subtrahuntur, mortis figuram continent. Ita • cum contra prarceptum non imitatione legitima, sed illicita superbia Deus esse appetit homo, usque ad belluarum mortalitatem dejectus est. Et quidem ipsi sibi fecerant perizomata de foliis fici, quibus pudenda tegerent: sed Deus facit illis tunicas pellicias, quibus omne corpus illorum induat: quia ipsi, perdita per prævaricationem gloria innocentiæ, prætenderunt sibi velamen excusationis, quo suam culpam in Conditorem transfunderent: et ipse Condi tor illos per sententiam justi judicii, ablato statu vitæ immutabilis, in anima simul et carne mulctavit pœna mortalitatis. Narrat autem Evangelica parabola quia pius pater revertenti ad se per pœnitentiam filio luxurioso inter alia munera etiam stolam primam proferri, et eum indui præcepit, mystice insinuans quod electi habitum immortalitatis, quem in Adam in exordio sæculi perdiderunt, in fine sæculi sint recepturi in Christo, et quidem ampliori gratia. Nam Adam ita immortalis factus est, ut posset non mori, si præceptum servaret: filii autem resurrectionis ita erunt immortales, ut nec mori unquam, nec metu mortis possint affici. De cujus receptione stolæ dicit Apostolus: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, el mortale hoc induere immortalitatem (I Cor.xv,55): ubi induere sonat, ablatam utique significat nuditatem, quam Adam in se et Eva post peccatum agnitam crubescebant.

Et ait : Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonum et malum. De hoc S. Augustinus ; ‹ Quo

[blocks in formation]

с

iam, inquit, per quodlibet et quomodolibet dictum A ctum esse, nisi quia significat aiiquid etiam de spiri sit, Deus tamen dixit, non aliter intelligendum est, quod ait unus ex nobis, n si propter Trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat Faciamus hominem, sicut etiam Dominus de se et Patre: Veniemus ad eum, el mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Replicatum est igitur in caput superbi quo ex tu concupiverit quod a serpente suggestum est Eritis sicul dii. Ecce, inquit, Adam factus est sicul unus ex nobis. Verba enim sunt hæc Dei, non tam ei insullantis, quam cæteros ita ne superbiant deterrentis ; propter quos ista descripta sunt : Factus est, inquit, tanquam unus ex nobis, sciens bonum et malum. Quid aliud intelligendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum? quia non solum non fuerit factus qualis fieri voluerit, sed nec illud quod factus fuerat B

conservaverit. De hoc alio loco: Nec Dei confitentis, inquit, verba sunt, sed potius exprobrantis ^.› Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sicut Apostolus ubi dicit : Donate mihi hanc injuriam (11 Cor. XII, 13), utique a contrario vult intelligi.

Nunc ergo ne førte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum, emisit eum Dominus de paradiso voluptatis, L·t operaretur terram de qua sumplus est. Superiora verba Dei sunt, hoc autem factum propter ipsa verba secutum est. Alienatus enim a vita non solum quam fuerat, si præceptum servassel, cun angelis accepinrus; sed ab illa etiam, quam ducebat in paradiso, felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno vitæ, sive quod ex ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis ex re visibili virtute invisibili, sive quod in eo es el et sacramentum visibile invisibilis sapientiæ. Alienandus inde utique fuerat vel jam moriturus, vel etiam tanquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est, in Ecclesia, solent a sacramentis altaris visibilibus homines disciplina ecclesiastica removeri b. ›

Ejecitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim el flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ. Hunc locum antiqua translatio sic habet : Et ejecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis, et ordinavit cherubim et flammeam rompheam, etc. Quam si sequimur, et hoc significandi gratia factum credere debemus, sed tamen factum, ut contra paradi-um, quo beata vita ellam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. Quod autem dicitur collocasse Dens ante paradisum volupta:is cherubim et flammeum gladium, hoc per cœlestes utique potestates in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset ilc ignea quædam custodia, non tantuni frustra fa

• Aug. ibid., cap. 39.

b Aug. ibid., cap. 10.

tali paradiso, non est utique dubitandum : 1 qua etiam custodia bene versatilis esse asseveratur pro eo quod quandoque veniret tempus, at etiani removeri potuisset. Remota est namque, Enoch : peccatoribus translato; remota, Elia in curru igneo raplo; remota omnibus electis, cum, Domino baptizato, aperti sunt ei cœli; remota iteın singulis eleclis, cum baptismi fonte lavantur; remota iisdem perfectius, cum soluti a vinculis ad cœlestis paradīsi gloriam suo quique tempore conscendunt. Item quia cherubim scientiæ multitudo, sive scientia multiplicata interpretatur, bene cherubim et flammens gladius ad custodiendam viam ligni vitæ collocatus esse perhibetur: quia nimirum per disciplinam nobis scientiar cœlestis, et per laborem afflictionum temporalium reditus ad supernam patriam patet, ex qua per stultitiam prævaricationis, perque appetitum carnalium voluptatum discessimus. Et bene non simpliciter flammam, sed dicit gladium flammeum ante paradisum esse collocatum, ut feriendas in nobis illecebras concupiscenti:e temporalis insinuet gladio spiritus, quod est verbum Dei, siad lignum vitæ, qui est Christus Dominus, penetrare concupiscimus. Et bene eumdem gladium versatilem esse refert, ut indicet mystice non nobis semper hunc necessarium esse gladium, sed, ut scriptum est, tempus esse belli, tempus pacis: belli, videlicet cum in hujus vitæ stadio adversum aereas potestates, vel etiam nostræ mentis aut corporis vitia certamus ; C pacis autem, cum perfecta victoria coronamur, ac fructu ligni vitæ perpetuo sine fastidio satianur. Quærit autem adversarius legis et prophetarum, sed ista inquiens, arbor quæ in paradiso vitæ fructus ferebat cui proderat? Cui respondens 5. Augustinus : Cui, inquit, nisi prius illis primis hominibus qui in paradiso fuerant constituti? Deinde istis de paradiso pro merito suæ iniquitatis ejectis, mansit ad memoriam significandæ spiritalis arboris vitæ, & qua est sapientia beatorum, cibus immortalis animarum. Utrum autem illo cibo nunc vescatur aliquis, nisi forte Enoch et Elias, non temere asseverandum puto. Ligno tamen illo vitæ, quod est in spiritali paradiso, nisi alerentur animæ beatorum, non pro munera pietatis et fidelissima confessionis latronis animæ credentis in Christum legeremus paradisum eodem die fuisse concessum. Amen, inquit, dico tibi hodie mecum eris in paradiso (Luc. xx, 43). Esse aufein ibi cum Christo, hoc est esse cum vite ligno, ipse est quippe Sapientia, de qua scriptum est: Lignum vitæ est omnibus amplectentibus eam ( Prov. 111, 18). Amen.

D

Aug. ibid.

d Al., quod est.

LIBER SECUNDUS.

Adam vero cognovit Evam uxorem suam, quæ con- A que et Noe vir agricola exercebat terram, plantavit

que vineam: et Melchisedech sacerdos Dei altissimi offerebat de fructibus terræ panem el vinum. Non ergo Ca¡n ob genus oblationis vile reprobatus est. Inde etenim offerebat Deo, unde et ipse vivere consueverai; sed ob mentem impiam offerentis, ipse una cum muneribus ab eo qui corda inspicit abjectus es1, juxta quod sequentia verba manifestant cum dicitur:

ccpit et peperit a Cain dicens : Possedi hominem per Deum. Hinc jam post delicias paradisi et prævaricationis primæ reatum, hujus sæculi ac vitæ mortalis gesta narrantur, cum protoplasti, qui immortales fuerant conditi, post acceptam moriendi conditionem mortalium ex se sobolem gignere incipiunt, omnibus in iniquitate conceptis, et in delictis materno ex utero prodeuntibus. Interpretatur autem Cain possessio, cujus causam vocabuli exposuit genitrix ipsa cum ait: Possedi hominem per Deum. Et hoc dicto, mater nostra jam catholica discretione nos docet, quod ita filium peccato suæ prævaricationis obnoxium genuit, ut tamen hoc quod homo natus est, id est, quod e anima constans et corpore, def. fectu divinæ creationis ac primæ benedictionis mu- B eorum a quibus fuerant offensi placantur; Deus aunere possideret.

Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Abel interpretatur luctus sive miserabilis : quo nomine præsagabatur a prima ætate dolenda immaturæ mortis ejus conditio. Nam etsi pretiosa est in conspectu Domini mors sauctorum ejus, gustato calice salutiferæ passionis, quantum tamen ad humanum pertinet intuitum, lugubre est satis, in tantum nos ab in. nocentia primæ conditionis recessisse, ut nec illi qui primi in terra editi sunt germani fratres pacem inter se el concordiam habere potuerint, sed alter alterum invidendo occiderit, dum soli adhuc cum parentibus orbis totius domini exstiti-sent; manifeste jam tum præsagantes quod sancti in hac vita pressuras essent a reprobis mortesque passuri: in quibus et boc notandum quod Cain in hac vita prior natus, sed Abel de hac vita prior est sublatus, quia nimirum hæc vita proprie malorum est vita, de qua in mortem præcipitantur æternam; at vero electorum vita proprie futura est vita, ad quam ut felicius perveniant, mortificantur in hac vita quotidie, et æstimantur ut oves occisionis.

e

1

Factum est autem post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino: Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Manifeste ostenditur quod ambo fratres fidem in Deum habuerint, ambo vel naturaliter admoniti, vel a parentibus edocti, noverint offerenda Deo dona, et reatum paternæ * transgressionis oblatis ei facri. ficiis esse diluendum: sed quia non æquali mente obtulerunt, non æqualiter sunt utriusque vola accepta. Non enim in hoc peccasse Cain arbitror, quod vel opus exercuit agricolæ, vel munera Deo de fruclibus terra obtulit, sed quod minus perfecta pietate in agenda carnis cura laboraverit, minus perfecta devotione ad offerenda Deo munera accesserit. Deni.

Al., filium Cain, b Al., Dominum, с Al., ex anima.

Et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus, ad Cain vero et ad munera illius non respexit. Non enim ait: Et respexit Dominus ad munera Abel et ad ipsum; ad munera vero Cain et ad ipsum non respexit: sed primo personaın offerentis acceptam Deo vel non acceptam, deinde munera respecta, vel non respecta esse testatur. Homines etenim sæpe muneribus

tem, qui est discretor cogitationum et intentionun cordis, nullo magis munere quam pia offerentis devotione placatur : Qui cum puritatem nostræ mentis probaverit, consequenter etiam vota orationum vel operum nostrorum suscipiet

Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. Unde noverat Cain respexisse Dominum ad Abel et ad munera ejus ; a se autem ac suis muneribus vultum avertisse, nisi quia, sicut quidam interpretati sunt, iuflammavit Dominus super Abel et sacrificium ejus, super Cain vero et sacrificium ejus non inflammavit, id est igne misso de cœlis hostiam Abel suscepit, quod sepissime factum offerentibus sauctis viris legimus. Cain véro ipse sacrificium suum consumere igne debebat. C Nam et hoc significare videtur Apostolus, cu:n ait: Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, lestimonium perhibente muneribus ejus Deo (Hebr. x1, 4). Testimonium ergo perhibuit muneribus Abel Deus per ignem, hæc suscipiendo de cœlis, quo etiam Apostoli testimonio docemur, quod hostia Abel per fidei illius devotionem acceptabilis Deo facta est, et e contrario subintelligere debemus Cain propterea reprobatum, quod non integra suo-Conditori (ide servierit.

Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es, et cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris, recipies ; sin autem male, statim in foribus peccatum tuum uderit? Quare, inquit, irasceris, et invidiæ in fratrem Dlivore cruciaris, vultum dimittis in terram? Nonne si bene egeris, si pura inente sacrificium obtuleris, recipies, respiciente Domino ad te et ad sacrificium tuum: sin autem male egeris, statim in foribus pecca um tuum aderit, et tali janitore intraus semper exiensque comitaberis, pro eo ut Dominus custodiret introitum tuum et exitum tuum, et sicut de sapientia dicitur: Qui de luce vigilaverit ad illum non

Al., ex affectu.
Al., prævaricationis.
↑ Al., muneribus.

laborabit. Assidentem enim illam in foribus suis inve- A quo jubebatur ut fratrem frater secutus est; perfidia niel Sap. vi, 15). Et iterum : Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se illis habitator, el in omni providentia occurrit illis (Ibid., 17).

Sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Juxta idioma linguæ llebraicæ indicativum modum pro imperativo posnit, qualia habes innumera : Diliges Dominum Deum tuum, diliges proximum tuum, non fornicaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices (Deut.v1,5), pro eo ut diceretur : Dilige, et ne occidas, ne forniceris, ne furtum facias, ne falsum testimonium dicas. Sub te ergo, inquit, eril appetitus ejus, et tu dominaberis illius; tu quia liberi es arbitrii, moneo ut appetitum peccati impugnari compescas, et non illud tui amplius crescendo, sed tu magis illius correctius vivendo domineris. Hunc locum antiqua translatio sic habet : Nonne sic recte offeras, recle autem non dividas peccasti? quiesce, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Recte autem offertur Deo, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur, cum non discernuntur recte vel loca, vel teinpora oblationum, vel res ipsæ quæ offeruntur, vel qui offert, vel bi quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est, ut divisionem hic discretionem intelligamus. In quo autem horum Domino displicuerit Cain, facile non potest inveniri. Sed quoniam Joannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur, Non sicut Cain, inquit, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et cujus rei gratia occidit ? quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem ejus justa (Joan. 111, 13); datur intelligi propterea Deuin non respexisse in munus ejus, quia hoc ipse male dividebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem scipsum, quod onìues faciunt qui non Dei, sed suam sectantes voluntatem, id est, non recto, sed perverso corde viventes; offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis. Quiesce, inquit, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Desine peccato invidiæ in fratrem contabescere, quia ad te erit conversio ejusdem tui peccati, et in luum caput iniquitas tua a·redundabit, et tu dominaberis illius, habens in potestate* per gratiam divini adjutorii conceptam de tuo corde repellere nequitiam. Hæc Deus locutus est ad Cain, eo more quo cuin primis hominibus per creaturani sub jeclain vclut eorum socius forma congrua loquebatur. Verum quia ille non intus, sed foris est adinopitus, nikilominus deliberatum scelus in necando fratre etiam post verbum divinæ admonitionis vel correptionis implevit ; sequitur enim.

Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur in agrum : cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum, et interfecit eum. Et hic perfidia Cain simul et innocentia demonstratur Abel : innocentia quidem Abel, in co quod majorem fratrem, sed erga se bostili odio accensum simpliciter

4 Al., reclinarit. Al., novit.

B

vero Cain, in eo quod occisurus fratrem foras ducit, quasi in loco secretiori divinam possit declinare præsentiam non recogitans, neque intelligens quia qui occulta cordis sui quæ redarguit b noveral, eliam quo ipse secederet quidve in abdito gereret posset intueri.

Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus ? Non tanquam ignarus eum à quo discat interrogat, sed tanquam judex reum quem puniat.

Qui respondit: Nescio. Num custos fratris mei sum? Stulta pariter et superba responsio; stulta, cum illum falli posse putabat, qui conscientiam suam peccantis et ante patratum scelus fratricidii velut occultorum cognitor arguebat; superba, cum in modum servi pervicacis custodem fratris se esse negabat, qui manifestatione, si quid periculi immineret, minoris fratris curam habere, et eum ab ingruentibus adversis tutari quasi major debuerat.

Dixitque ad eum: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Magnam vocem habel sanguis, non solum Abel, sed et omnium interfectorum pro Domino: vox est enim sanguinis eorum ipsa dei constantia, ipse fervor charitatis, per quem pati pro Domino meruere. Ipse clamat ad Dominum de terra : quia etiamsi in abditis terræ sinibus sicut Abel fuerint ab impiis interempti, causa tamen ipsa mortis eorum in conspectu interni • arbitri pretiosa existit et clara, juste C postulans nt et bi qui in sua simplicitate sunt injuste perempti, corouentur ; et illi qui eos injuste persequendo trucidavere, damnentur. Eorum ergo sanguis occisorum clamat ad Dominum, quɔrum et vita ante mortem clamasse probatur ad ikum, qui dicere solent: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine, justificationes tuas requiram (Psal. cxvin, 145). Ille enim ad Dominum corde clamat, qui magna postulat, qui cœlestia precatur, qui æterna sperat, qui non gloriam hujus sæculi ab illo, sed justificationum ejus custodiam requirit. Qui videlicet clamor unde in cordibus justorum nascatur docet Apostolus dicens: Mixit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem abba Pater (Gal. iv, 6); clamantein namque in cordibus nostris ad Patrem dicit Spiritum, quia nimirum ip-e hæc ad clamanduw cum impleverit accendit. Hune clamorem piæ devotionis et animas martyrum post mortem habere manifestat Juannes cum ait : Vidi sub altare animas interf:ctorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant, et clamabant voce mɛgna dicen les: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra (Apoc. vi, 9) † Clamant enim hæc animæ sanclorum non odio inimicorum, sed amore justitiæ, quani semper esurire ac sitire didicerunt, simul et desiderio recipiendæ suæ carnis, ut quam pro Domino in mortem dederant, & in hac immortali atque

[ocr errors]

Al., judicis.
Al., in hoc.

« PoprzedniaDalej »