Obrazy na stronie
PDF
ePub

sponse stillant myrrham, cum operarii illius, id est, doctores sancti mortificationi salutifere corpus subjiciunt, et digiti ejus pleni sint myrrha probatissima, cum in tantum tribulationibus proficiunt, ut invincibilis etiam eorum declaretur esse patientia, juxta illud Apostoli : Sed gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spen; spes autem non confundit (Rom. v).

maturescunt. Hiac etenim Jeremias : Ventrem meum, A recte subintulit : Digiti mei pleni myrrha. Iteni manus inquit, ventrem meum doleo (Jerem. 18). Quid nas que prodesset auditoribus, si doctor suus ventrem suuro se dolere quereretur? Sed multum in eis conferre studuit, attestando reprobis eorum actibus suam quoque conscientiam turbatam ac dolore intimo esse repletam. Potest autem ventris nomine ipsa mollities et infirmitas accipi eorum qui doctrinæ officium suscipere, vel quia minus se idoneos æstimant, trepidant, vel quia otio suæ quietis oblectantur, refugiunt. Et að tactum dilecti venter intremuit sponsær, cum ad instinctum divinæ compunctionis, infirmi Ecclesia torporem ignaviæ discutiunt, seseque ad exercitifm boni operis accendunt, nec non et ad consulendum proximis prædicando assurgunt. He est enim quod sequitur:

Surrexi, ut aperirem dilecto meo. Aperire namque Domino, hoc loco verbum Domini prædicare significat. Aperimus quippe Domino, non solum cum adventum ipsius nostro in corde per amorem suscipimus, verum etiam cum eos qui corda sua contra veritatem claudere solebant, ad hanc recipiendam instruendo convertimus. Et bene se sponsa ut a¡ eriret dilecto surrexisse commemorat, quia neces e est omnimodo ut quisque veritatem prædicare disponit, prius ad agenda ea quæ Joceat, assurgat, ne forte aliis prædicans ipse reprobus efficiatur. Cui subjuncta verba conveniunt, dum dicitur :

Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. Pessulum ostii sui sponsa dilecto aperut, cum anima quæque electa templum sui pectoris divina visitatione atque in habitatione dignum fecerit. Pessulum ostii dilecto pulsanti aperit, cum inspiratione subita, ad desideria Beœlestium accensa satagit fatius sinum mentis ad accipiendum gu tum ejusdem supernæ dulcedinis aperire. Dixerat enim supra quia dilectus missa manu per foramen se tetigerit, ac tremore concusserit cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non për angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua, felicissimo ejus amplexu perfrui, id est, suavitate divine illustrationis, quam raptim jam et permodice senserat, pleus Satiari. Verum quia perfecta æternorum gaud.orum visio nulii in hac vita electorum conceditur, quæ cunctis in alia vita justis præmiorum loco reservatur, recte subditur;

Manus meæ stillaverunt myrrham, etc. lu manibus enim opera quæ per manus fiunt, in digitis accipitur discretio per quam opera dir guntur ; quia nimirum nulla nostra membra plurimis distincta art.culis, nulla flexibus sunt aptiora quam digiti. Hinc est enim quod Dominus, sententiam de adultera daturus, primo digito scribebat in terra, ac sic judicium quod petebatur explicavit, mystice uos admonens ut quoties alios castigare vel judicare disponimus, prius humiliati nostram conscientiam solerti discretione exsculpamus, considerantes sedulo ne et ipsi tentemur. Dictum est autem sæpius quia myrrhaın continentiam carnis et martyria significat: unde patel sensus, quia manus sponsæ stillant myrrham, cum operibus continentiæ se mancipat anima sancta; et digiti ejus pleni sunt myrrha probatissima, cum se discretione soll cita examinans, invenit superna p

tantum retributionis intuitu continenter vivere. Nam qui humanæ laudis gratie student, qui, teste ipso judice, receperunt mercedem suam, hi nimirum myirham stillare videntur e manibus, sed nequaquam digitos probatissima babent myrrha repletus, quia etsi non solum facultates pauperibus, verum etiam membra tradunt ignibus, si charitatem non habuerint, nihil eis prodest. Quia ergo is qui aliunt docere vult, ipse debet et ab illecebris abstinere carnalibus, et ad patiendam pro confcs-ione fidei esse paratus, recte cum diceret : Surrexi ut aperiren dilccla meo; continuo subjunxit: Manus meæ stillaverunt myrrham. Et quia eamdem continentiam vel pa: sionem æternæ solum mercedis intentione fieri oportet,

At ille declinaverat, etc. Hoc est enim quod Psa'mista ait: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur C Deus (Psal. Lx1). Nam quanto se altius humanum cor ad contemplanJam divinæ visionis gloriam fide el oratione purificatum sustollit, tanto altius invenit esse quod quærat, et ad quod promerendum tempore promissæ retributionis ascendit. Cui simile Ecclesiastes: Dixi, sapiens efficiar; et ipsa longius recessit a me, multoque magis quam erat (Eccl. vu). Nec prætereundum quod non ait simpliciter: Ostium meum aperui, sed pessulum, inquit, ostii mei aperui dilecto meo. Clauserat enim pessulo in altum demisso conclave sti cordis, ne quis hoc profanus aut insidiator intret, juxta illud Salomonis: Omni custodia serva cor tuum; quoniam ex ipso vila procedit (Prov. iv). Aperuit item dilecto, ut repulsis immundorman turbis omnibus, fiberum in se locum Cond:tosi præberet. Nec repugnare putandum est, quod supra diximus, aperire sponsam dilecto guttis noclium ac rore algenti, cum Ecclesia vel anima fidelis, cor proximorum ad laudem Conditoris, quein nesciebant, vel non curabant, accendit, et nunc cam interpretamur pessulum ostii sui eidem dilecto res rare, in eo quod ipsa per profectum compuuctionis suam mentem latius ejus ingressui patefecit: uno enim codemque fit utrumque momento, quia nimirum interna aspiratio quemcunque ad colligendas Deo animas accendit, ipsum pariter ad amorem ejusdem Conditoris ardentios solet accendere. Nec alia causa quempiam recte ad docendum quam amor Dei concitat. Et dum quisque decendo animam proxi

mi ad rapienda divine pietatis dona pandere dele- A serta litteris doctrina sive opus invenitur. Qui spouclatur, suam pariter mentem necesse est hæc agendo innovet, atque ingressui gratia cœlestis largius dilatet. Denique sequentibus verbis manifeste innotuit sponso quantum profieret, dum praecordia proximorum, quæ obscura viderat, Don'no aperire curabat, graviter ferens eum quem ipsa tantisper ar debat, infideli aliorum torpore, quasi rore nocturno gut isque gravari. Nam sequitur:

Anima mea liquefacta est, etc. Quanto snavius, inquit, vocem atque viciniam dilecti mei per foramer secretæ compunctionis accepi, tanto sublimius quidquid in me erat frigidum, incaluit; quidquid rigidum, liquefactum est; adeo ut nihil uisi in lacrymas resolvi, dulce habuerim ; et quem me ad punctum sua gratia contingentem retinere nequiveram, absced-n- B tem jam fletu requirere gemituque delector. Et hoc quoque mihi liquescenti a rigore pristino, et effundenti in me animam meam, non parum dedit augmenti, quod multorum refrigescere charitatëm intueor, conquerente ipso quod noctium guttis, id est, tenebrosis pravorum sit tumultibus obsitus. Et quia dissipaverunt iniqui legem ejus, ideo ipsa magis magisque mandata ejus super aurum et topazion diligere curavi.

sam quæsitu dilecti fatigatam invenientes percutiunt ac vulnerant, quia anımaın quam superno amore anxiam reperiunt, verbo suæ doctrinæ amplius inflammant; et dum in ea quidquid terrenum remansisse deprehendunt exstinguunt, eamque ad infima cuncta velut insensibilem reddunt, quasi banc percutientes vulnerant : cum enim de-cribens armaturm Dei, Apostolus dicat: Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Eph. v1); quid mirum, si percossus dicitur et vulneratus, qui hoc gladio tangitur? flujus siquidem ictu gladii vulnus accipitur illud de quo dicitur alibi, Vulnerata charitate ego sum.

Tulerunt mihi pallium meum custodes murorum. Custodes murorum iidem summi doctores sunt, cum eos quoque qui Ecclesiam gubernare ac munire sufficiant instruere satagunt. Credo Timotheus, Titus et cæteri hujusmodi operatores veritatis, muri erant civitatis Dei; et Paulus, cum eisdem exhortatoria dat pra cepta, quid nisi custos intelligendus est murorum? Custodem esse se namque civitatis quam sollicitus circumiret ostendit, cum virtutes suas enumerans ait: Præter illa quæ extrinse.us sunt ins'antia, mea quotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum (11 Cor. x1). Custodem se item murorum esso docuit, cum Timotheo dicit: Tu vero vigila; in omnibus labora; opus fac evangelistæ; ministerium tuum imple (11 Tim. v), et cartera hujusmodi. Et ad Titum : Ideo, inquit, reliqui te Cretæ, ut ea quod desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut el ego C tibi disposui (Tit. 1). Tollunt autem pallium suum sponse percussæ et vulneratæ custodes murorum, cum apostoli vel apostolici viri animæ cuilibet divino amore attactæ, retinacula transeuntium rerum auferunt, ut infimis expedi's curis, liberiori cursu faciem sui Conditoris requirat. Fallium namque idem, quod supra tunica; ubi ait : Exspoliavi me tunica mea, rerum terrestrium implicamenta designans.

Quæsivi, et non inveni illum, etc. Ilrc eorum in sancta Ecclesia vox est, qui consuerunt, transcensa labentium rerum sollicitudine, summis tantum incedere bonis, ac patriæ cœlestis amare semper ingressum de quibus dubium non est quia non una eademque vi dulcedinis semper, ut volunt, desiderio supernorum possint affici, quia nimirum hæc virtus non in arbitrio elevatæ ad superna mentis, sed in dono est fantum elevantis atque illustrantis Dei. Quotiescunque ergo anima casta vel egredi cupit ad Dominum, vel in carne posita, gustu futura beatitudinis attolli, nec tamen statim quod deposcit impetrat, tunc necesse est gemebunda dicat: Quia quæsivi illum, el non inveni; vocavi, et non respondit miki. Invenitur namque semper a bene quærentibus, ut misereatur; respondet semper a bene vocantibus, ut perpetuam consulat ad salutem : sed non semper ad hoc respondet, aut se inveniendum offert, ut quod in patria pervenientibus promittit, hoc in itinere bujus exsilii adhuc pergentibus `proroget. Denique D quotidie sæpius genu flexo dicamus Patri: Veniat regnum tuum; nec nos exaudiri diffidimus, nec statim quod postulamus accipimus, sed effectum nostræ precis, donec in fine consequamur, patienter gaudenterque sustinemus.

Invenerunt me custodes, cic. Custodes qui circuneunt civitatem, sancti sunt doctores quibus Ecclesix cura delegata est, ut eam videlicet vel verbo vel exemplo, et ab incursione pravarum tutentur doctrinarum, et ad Conditoris sui timorem ac dilectionem magis magisque succendant. Hi etenim civitatem circumeunt, quia in omnibus sancte Ecclesiæ locis quaquaversum toto orbe distenditur, eorum vel præsentia corporis, et viva vox, vel in

XX. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis, etc. Merito languet amore sponsa, cum gladio Spiritus percussa ac vulnerata carnalis amictum cupiditatis exuit, quia quantum in Deo convalescit anima sancta, tantum að sæculi hujus affectum, quasi debilis efticitur et infirma. Nec mirandum si languere dicatur anima perfecta ad ca quæ mundi sunt, cum Apostolus ens qui mundum perfecte reliquerunt, mortuos appellare non dubitet : Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Galat. vi) ; et de seipso: Miki mundus crucifixus est, et ego mundo (Ibid.). Filiæ Jerusalem cives sunt patriæ cœlestis, qui partim adhuc peregrinantur in terra, partim jam regnant in illa. Verum hoc in loco cum dicitur: Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei quia amore langueo, illam ejus partem videtur alloqui quæ in terris versata necdum perfecte Dominum videre meruit, quem tamen sæpius invenit, cum suo illum in pectore per amorem recipit. Has ergo filias Jerusalem adjurat sponsa ut si

invenerint dilectum ipsius nuntient ei quia languet: A homines rectos, et ipse infinitis miscuerit quæstionibus.

nos quippe sumus spousa hæc, et amica ejusdem
Dei et Domini nostri, in quantum ei adhærentes
unius cum eo spiritus efficimur, et cum æternorum
desideriis accensi, atque ejus quem nondum vide-
mus conditoris nostri faciem suspirantes, venimus
ad famulos illius, quos angelicam in terris agere
vitam credimus, eosque subnixi petimus ut tempore
devotæ suæ orationis nos quosque Domino commen-
dent, ac pro nobis interveniant, ut ejus videre vultum
mereamur. Hoc est profecto quod agimus, adjurantes
filias Jerusalem ut amoris nostri magnitudinem ad
Deum referant, et pro ejus videnda gloria, nobis
:eque, ut sibi supernum poscant auxilium. Unde et
tale per omnia ab eisdem filiabus Jerusalem respon-
sum redditur, quod devotæ fidelium collationi mani- B
feste congruat. Nam sequitur:

XXI. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, elc. Quod est aperte fratrem fidelem fratri fideli dicere: Obsecro, quia charitate Redemptoris te fervere comperio, mihi quoque de eo verba facias, me salutari exhortatione confirmes, quatenus meo in corde charitas eadem ejus beneficiis ac donis augescat. Et quidem jamdudum timorem ejus habere, peccatorum meorum conscius cœpi, sed nunc, proficiente mentis robore, securior jam factus de venia peccatorum, de charitate ejus aliquid audire delector. Dic ergo, age, qualis est dilectus tuus ex dilecto? hoc est, ex ea parte qua diligi debeat potius quam timeri. Hujusmodi verbum babes et in cantico Isai: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi, et cætera, usque dum ait: Vinea sabaoth, domus larael: et homo Juda, novelium dilectum (Isai. v). Potest autem dilectus ex dilecto, Filius ex Patre intelligi, sicut lumen de lumine, Deus de Deo, idem recte creditur et confitetur. Sicut enim una charitas, et una deitas Patris et Filii, sie est et una dilectio, Joanne atlestante, qui ait: Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo (1 Joan. m). Sequitur condigna quærentibus a parte sponsæ responsio.

Caput ejus aurum optimum. Dicit Apostolus, quia caput mulieris, vir; caput viri, Christus; caput autem Christi, Deus (I Cor. 11) ; quod videlicet caput aurum est optimum, quia sicut auro nil pretiosius æstimatur in metallis, ita singularis et sempiterna Dei bonitas jure omnibus quæ ipse fecit bonis antecellit.

Comæ ejus elatæ palmarum, etc. Coma capitis dilecti catervæ sunt sanctorum, quæ Deo fideli famu. latu adhærent; meritoque elatis palmarum assimilantur, quia dulcedinem perpetuæ remunerationis exspectant. Unde est illud Psalmographi : Justus ut palma florebit (Psal. xc1). Merito nigræ quasi corvus dicuntur, quia non hanc a sese habere dulcedinem posse, sed ab illo sperant accipere, qui ait : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis (Joun. xv). Imo nil ex sese nisi tenebras fuisse deprehendunt, admonente Apostolo : Quia fuistis aliquando tencbræ, nunc autem lux in Domino (Eph. v). Nec mirandum est nos ante lavacrum regenerationis nigredini esse comparatos corvorum, cum ipsis apostolis jam se sequentibus magistra veritas dicat: Si ergo vos, cum silis mali, nostis bona duta dare filiis vestris (Matth. vn). Sed et legislator videamus an in comis sponsi corvinum aliquid inter elatas deprehenderit palinarum? Conspecta siquidem loce divinæ gloriæ, mox tenebras humanæ pravitatis agnovit, ac redarguit, dicens: Dominator Domine, C Deus misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, et verus, qui custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata, nullusque apud le per se innocens est (Matth. vn). Comæ igitur' sponsi, id est, cohortes justorum, sicut elate sunt palmarum, nigræ, quasi corvus, quia per misericordiam quidem dominatoris ad gaudia victoriæ tendunt, sed per sese cognoscunt. Potest autem bic versiculus et de his qui in cœlesti patria suo Conditori æternaliter adhærent spiritibus accipi; qui, quo altius gloriam incommutabilis et perpetuæ majestatis aspiciunt, eo verius omne quod creatum est, quam sit infirmum ac vile, perpendunt. Apponius comas spousi, virtutes angelorum interpretatur, et addit, dicens: Ela æ vero palmarum, quod dixit, docuit prædicta ministeria nunquam inclinari a sua potentia suoque officio, sed semper sublimia permanere; sicut palmarum comæ semper viroris virtutem tenentes, in sublime elata sunt. › Julianus de his ita loquitur: Come etiam alia comparatione signan tur, qua tamen et cincinnorum forma fulgoreni auri videatur imitari. Comæ ejus, sicut elatæ palmaruni, ut crispa nimirum videantur et rutilæ. Et paulo post: Ac si diceret Divinitati sanctorum ejus, et hominum et angelorum famulantur cohortes, et honorem regis continua laude concelebrant; lque ita sunt ministerii sui dignitate conspicuæ, ut palmarum instar excellant, auri instar refulgeant. Sed tamen adeo illum, cui obsequuntur, intelligunt, ut noo

XXII. Dilectus meus candidus et rubicundus, etc. Candidus, quia in carne apparens, peccatum non fecit, nec-inventus est dolus in ore ejus (1 Petr. 11); rubicundus, quia lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. 1). Et bene primo candidus, deinde ru- D bicundus, quia primo sanctus venit in mundum, et postmoduin sua passione cruentus exivit de mundo. Electus ex millibus, quia ex omui genere humano

us Mediator Dei et hominum, per quem mundus reconciliatus, assumptus est, a Deo solus mortalium de cœlo audire dignus fuit: Hic est Filius meus dileclus, in quo mihi complacui (Matth. 1), id est, in quo nil vitii quod me offenderet, et omne pondus virtutis in quo gauderem inveni. Unde bene de illo dicit Ecclesiastes : Virum de mille unum reperi; mulerem ex omnibus non inveni (Eccl. vi.): subaudis, perfecta justitia refulgentem. lloc enim in his verbis debere intelligi, subjuncta sententia declarat, qua dieitur: Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus PATROL. XCI.

37

[ocr errors]

delicet charismata, quia gratis fidelibus et sola supernæ benevolentiæ causa dantur, apte subditur:

Quæ lacte sunt lote, etc. Recte etenim lactis nomine dona supernæ largitionis et pietatis indicantur quia nimirum matres quæ parvulos nutriunt fetus, gratuito eis ac naturalis causa dilectionis alimentum lactis ministrant. Lacte ergo sunt lotæ columbæ quibus oculi assimilantur sponsi, quia gratia salvi facti sumus per fidem, el hoc non ex nobis, Dei enim donum est (Ephes. 11, 8). Ita autem hæ columbæ, id est donationes Spiritus, lacte lotæ dicuntur, quæ nunquam sordis aliquid habuerunt, quomodo dicitur a Psalmista Eloquia Domini, eloquia casta; argenlum igne examinatum, probatum terræ, purgatum se

solum uil elationis assumant, cæterum præ nimia. A et divinorum charismatum luce replentur. Quæ vihumilitate fusco nigræque videantur. › Porro alia translatio, pro elatis palmarum, unum nomen posuit, crines ejus abietis. Et quidem scimus quod abies Grace clatis vocatur, et nunquam marcoris infirmifate commutatur: unde videtur elates hoc loco Græcum esse verbum, non Latinum, hoc est nomen arboris proprium. Quod etiam Plinius Secundus astruere videtur, cuin de unguentis scribens, dicit: ‹ Est præterea arbor ad eadem unguenta pertinens, quam alii clatem vocant, quod nos abietem, alii palmam, alii spatham. Quibus verbis conjici datur quod elatæ sunt arbores, similitudinem habentes aliquam palmæ vel abietis, unguentis aple conticiendis. Quas ideo noster interpres elatas palmarum, id est, abietes palmarum dixit, ne vulgare genus }} ptuplum (Psal. x1, 7), cuin coustet ea nil unquam abietum, quod ædificiis et navigiis convenit, sed speciale, quod unguentis aptum est, intelligamus; quod et figuris apte convenit, comæ enim sponsi unguentorum comparantur arboribus, quod sanctorum catervæ, quæ familiariter suo Conditori, velut comæ capiti adhærent, virtutum sunt gratia refertæ; quibus cum divinæ majestati sedulæ obsequuntur, quasi come unguentorum similes caput ornant sponsi. Denique Maria Magdalena caput Domini nardo perfundens, capillos ejus in magnæ mysterium devotionis elatis palmarum, id est, aromaticis arboribus, similes reddidit.

C

Oculi ejus sicul columbæ super rivos aquarum. Quid in oculis sponsi typice debeat intelligi Joannes aperit, cum se Agnum vidisse commemorans, babentem cornua septem, confestim exponendo adjunxit: Qui sunt septem spiritus, demissi in omnem terram (Apoc. IV). Septem autem spiritus dicit, septem dona unius ejusdemque Spiritus, quae Isaias notissimo divinæ operationis ordine distinguit, quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum. Delectatur autem sede illarum mentium quæ se, instar aquarum viventium, reddunt lucidas; quæ nil sibi sordidum, nil tenebrosum, nil quod non ab omnibus veri amatoribus, imo ab ipsa veritate, quæ corda scrutatur et renes, probari debeat, inesse patiuntur. Et bene, non super stagna aquarum, sed super, inquit, rivulos aquarum : si enim requiras quo deriventur, quo fugiant bæ aquæ, prodit ipse fons vitæ de quo oriuntur, id est, Dominus noster, de quo habent corda electorum D quidquid mundum ac lucifluum habent. Fiet, inquit, in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. 1v); nam qui munditiam quidem, vel sermonis videntur habere vel operis, sed ad cœlestia regna per eamdem munditiam tendere aut dissimulant aut ignorant, bi profecto non rivulis, sed stagnis adæquantur aquarum. Qui vero apertis in se sordibus locum malignis præbent spiritibus, tales non aquis mundis, sed voJutabris luti magis, quibus sues gaudent, assimilanter. Sues ergo paludibus, columbæ rivulis delectantur aquarum, quia in pectoribus immundis aptam sparitus immundi mansionem usurpant. Beati autem mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v),

terrence pollutionis habuisse quod deberet igne purgari. Sic ipse coæternus Patri Filius, et recte creditur ex Patre natus, et nunquam fuisse non natus, recte, veraciter confitetur et creditur; et alia hujusmodi habes in Scripturis innumera. Quæ etiam columbæ juxta fluenta resident plenissima, quia quæcunque corda amore virtutum redundant, hæc gratia spiritualis inhabitare libentissime solet, ut ea sublimiori respectu suæ præsentiæ illustret, quæ puritate sin cera intentionis ad coelestia gnaviter tendunt. Si autem in oculis Domini prædicatores verbi ejus intelligere volumus, inveniemus hos sicut columbas esse super rivulos aquarum sicut columbas quidem, quia simplices; super rivulos vero aquarum, quia spirituali sunt gratia ditati. Qui per rivulos aquarum sæpe designantur, quia Scripturis sanctis, quæ et ipsæ vocabulo aquarum crebro figurantur, vigilanter intendunt, quibus edocti, facilius insidias diaboli dignoscere ac declinare valeant. Columbæ siquidem super rivulos aquarum, non solum propter potum, vel lavacrum, vel loci amœnitatem ac munditiam residere solent; sed ea non minus intentione, ut venientis umbram accipitris in aquarum perspicuitate prævidere, ac sic imminens ab hoste periculum evadere possint. Cujus figura naturæ in propatulo est, quia jugi divinorum eloquiorum meditatione opus habemus, ut vel facta sanctorum vel dicta legentes, quo nos genere apertæ impugnationis antiquus hostis, quibus fraudum machinis debellare ac supplantare conetur, sollicita mente perscrutemur. Moxque ubi futuras ejus insidias perspicimus, unicum nobis refugium foramina petræ nostræ, id est, Dominicæ fidei præsidia intremus, ac signo nos passionis illius defensare studeamus. Sed et cavernam maceriæ cito volatu petamus, id est, sanctoruin, vel angelorum, vel hominum crebras pro nobis intercessiones apud misericordiam pii Conditoris quæramus. Quod cum universis fidelibus, tum illis maxime probatur esse necessarium, quibus non sui solummodo cura, sed et aliorum gubernandorum atque erudiendoram est onus impositum. Hæc sunt etenim firinis sima ac tutissima sanctæ Ecclesiæ præsidia, propter quæ superius a Domino audivit, Surge, amica mea

sponsa mea, el veni, columba meu, in foraminibus pe- A potestatum, quasi accipitrum unguibus, rapiantur. træ, in caverna maceriæ. Bene autem de eisdem columbis, id est, spiritualibus verbi ministris dicitur, Quæ lacte sunt lot, et resident juxta fluenta plenissi ma, ut primo omnium lavacro baptismi esse recreati insinuent : quod non absurde vocabulo lactis exprimitur, quia inter ea connumerantur sacramenta, quibus infantia sanctæ Ecclesiæ vel nasci consuevit vel nutriri. Si quid autem inter rivulos aquarum et Quenta plenissima distare credimus, potest in rivulis aquarum, eruditio Testamenti Veteris accipi, cujus cultores veraciter Deo dicere noverunt, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt (Psal. LXu), videlicet ne insidiis aeriarum

Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluplaiis tuce polabis eos, quoniam apud te est fons vitæ (Psal. xxxv, 10). Potest in fluentis plenissimis perfectio doctrinæ evangelicæ non inconvenienter intelligi, cujus tanta est plenitudo, ut nulla major in hac duntaxat vita commorantibus esse possit. Quæ ab alterutro distinguens evangelista dicebat, Quia lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. 1); et quoniam utriusque Testamenti scientia doctoribus veritatis concessa est, recte oculi Domini, sicut columbæ dicuntur super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta pleuissima.

LIBER QUINTUS.

C

peres spiritu, mites, lugentes, esurientes et sitientes justitiam, misericordes, mundicordes, et pacificos esse docebat. Bisque singulis mercedem perpetuæ beatitudinis repromittebat ; addidit liliis et myrrham, cum continuo subjunxit : Beati qui persecutionem patiuntur propter justiliam, quoniam ipsorum est regnum cælorum (Matth. v). Item labia illius, ut lilia renitebant, cum in una eademque persona verum se Deum, verum docebat esse et hominem. Aureus qu'ppe color, qui erat intus, veritati divinitatis, quæ erat in Christo, decenter aptatur, maxime quia trifarius est, quasi unam ac non discretam ejusdem sanctæ Trinitatis gloriam figurat. Candor vero exterior assumptæ bumanitatis munditiam competenter et sanctimoniam designat, Sed et eadem labia myrrhain distillabant primam, cum se divinitate semper impassibilem in homine, quem assumpserat, vincula, verbera, sputa, opprobria, mortem esse passurum prædicebat. Labia ergo illius, liliorum et speciem inftantur et odoremi, cum dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus ejus (Rom. 11, 6; Matth. xvi, 27; Apʊe. xx11, 12). Distillant myrrham primam, cum dicit: Primum autem oportet illum pati, et reprobari a generatione hac (Luc. xvu, 25).

Genæ illius sicut areola aromatum, etc. Sicut in B Lilia præferebat in labiis, cum auditores suos, paulabiis Domini verba, quæ loquebatur, ita in genis ipsa modesta pietas simul et severitas vultus ejus exprimitur. Si enim de puro homine recte dici potuit, Sapientia hominis lucet in vultu ejus, quanto magis in vultu illius hominis qui est Dei virtus et Dei sapientia bene considerantibus, et summa virtutis et sapientie refulgebat? Genæ, inquit, illius sicut areolæ aromatum consilæ a pigmentariis. Quomodo enim areola aroinatum decenter atque ordinate compositæ, magnam spectantibus et odoris et aspectus sui gratiam præstant, ita apparens in homine mediator Dei et hominum virtutum sive doctrinæ suæ dulcedine præsentes illustrabat, et fama ad se pertrahebat absentes. Pigmentarios autem, a quibus hæ sunt areola consitæ, prophetas et apostolos intellige, qui rjus non solum sermones, sed et mores sacris indidere paginis concordi prorsus relatione; hi futura incarnationis ejus arcana, illi facta narrantes. Credo ad speciem genarum ejus referendum, quod exsultavit in spiritu, parvulorum fidei congratulans, quod dolebat super duritia cordis infidelium, quod resuseitaturus Lazarum gaudebat propter discipulos ut crederent, quod fentes sorores sive amicos ejus inImens flevit et turbavit semetipsum, quod imminente passione cœpit contristari et moestus esse, quod nullum risui vel supervacuis verbis tempus indulgebat, quod non secundum visionem oculorum judicabut, neque auditum aurium arguebat, quod sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram londente, sic non aperuit os suum (Isa. LIII, 7). Labia autem il- D lius, lilia distillantia myrrham primam : lilia, quia claritatem cœlestis regni promittunt; distillantia myrrham primam, quia per contemptum voluptatum præsentium ad hanc perveniendum esse prædicant. Exinde, inquit, cœpit Jesus prædicare et dicere, Pœnitentiam agile, appropinquabit enim regnum cœlorum (Malik, iv). Item labia illius, lilia, quia candore nos sanctitatis renitescere jubet; distillantia myrrham primam, quia propter hanc conservandam, quidquid adversi occurrerit, fortiter nos sustinere præcipit.

XXII. Manus ejus tornatiles aureæ, etc. Ordinate post labia manus, id est, opera post verba laudat Ecclesia sui Redemptoris, quia quæ verbis docuit, virtutibus credenda esse monstravit. Hinc est eni quod, docente illo in monte, admiratæ sunt quidenı turbe super doctrina ejus. Sed ut admirationem fides sequeretur, descendens de monte, leprusum petentem solo manus altaclu mundavit. Hinc etiam est quod admirantes facta ejus, cives ipsius dicebant, Unde huic sapientia et virtutes (Matth. x)? Sapientia quippe ad labia, virtutes referuntur að manus. Bene autem manus illius tornatiles esse perhibet. ut et facilem ei potentiam et inenarrabilem agendi scientia:n inesse designet. Constat enim quia tornatura cæteris est promptior atque inenarrabilior artious

« PoprzedniaDalej »