Obrazy na stronie
PDF
ePub

bantur. Unde unus ex eis certus jain futurorum A
bonorum loquitur animæ suæ, dicens: Renovabitur
ut aquila, juventus tua (Psal. cn). Sed aptius jam
hæc Novi Testamenti hæredibus congruunt, quia
proprie per lavacrum gratiæ in adoptionis filios Deo
generantur. Qui eo magis illum diligunt, quo majora
illius dona percipiunt, ita ut mox soluti carne, si recte
vixerint, cœlestis regni gaudia conscendant.

B

Trahe me, post te curremus. Hucusque Synagogæ vox est; hoc est, illius plebis quæ incarnationem Salvatoris fide devola præcessit, quæ in principio carminis, prophetis cum longo tempore prædicanti bus respondit: Osculetur me osculo oris sui; id est, appareat ip e, et ore ad os loquens, exempla mihi vivendi, ac dona largiatur. Deinde versiculis sequentibus, qualia ipsa ejus dona essent, quantum animabus castis diligenda, signavit. Hinc Ecclesiæ vox subinfertur, id est, corum qui post tempora incarnationis illius ad fidem veneruṇt. Illa enim prius Dominum venire, ac osculum sibi pacis afferre precala est; hæc eum jam venisse in carne, jam ad cœlos redisse sciens, non ultra taliter ad se descendere flagitat, sed ip a potius eum ad cœlos sequi desiderat. Quod, quia per seipsam fieri non posse conspicit, merito ejus, ad quem venire optat, ducatum implorat. Trahe me, inquit, post le curremus. Ac si aperie dicat Currere quidem in viis tuis, tuorum operum sequi vestigia, quæ conversatus in terra signasti, ad te in cœlis præsidentem pervenire cuperemus; sed quia sine te nihil possumus facere, precamur, ut no- C bis manum dare digueris; nos tuo subsidio ad te currentes adjuves. Sic enim soluminodo, vel recte currere, vel cursum consummare valemus, si te duce simul et adjutore curramus Unde et Apostolus, qui gloriatur, dicens: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (11 Tim. 11), alio loco manifeste docet, utrum ipse per se gressus dirigere posset, an Domino trahente curreret, dicens: Sed plus illis omnibus laboravi ; non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. xv). Bene autem cum singulari numero dicatur, Trake me, subjungitur, Curremus, quia et una est per orbem Ecclesia Christi, et hæc ex multis fidelium consistit animabus; quæ hoc in loco adolescentulæ vocantur, propter vitam videlicet novæ conversationis.

Introduxit me rex in cellaria sua. Cellaria Regis æterni sunt interna gaudia patriæ cœlestis, in quæ nunc introducta est sancta Ecclesia per fidem, in futuro plenius introducenda per rem. Loquitur autem ad adolescentulas sponsa, id est, Ecclesia Christi ad animas fileles, sua videlicet membra, nuper in Christo renata. Ideo deprecor sponsum, ut nos post se currentes, ipse data manu, ne deficiamus, adjuvet; quia jam dulcedinem regni cœlestis prelibavi, jam gustavi et vidi quoniam suavis est Dominus. Jam bona quæ mihi sunt in cœlis parata, ipso revelante, cognovi. Moxque conversa ad eum qui hæc sibi revelavit, regem ac Dominum suum, gratias agere pro benetic iis ejus accelerat, dicens:

Exultabimus et lætabimur in te, etc. Quod est aperie dicere, Nequaquam ipsi nos de perceptis muneribus extollimur; sed in omni, quod bene vivimus, exsultamus, imo semper exsultabimus et letabimur in tua misericordia; memores per omnia, quanta nos pietate recreare, qualiter austeritatem legis gratia fidei evangelicæ mitigare dignatus es.

Recti diligunt te. Ideo non in nobis ipsis, sed exsultabimus et lætabimur in te, memores donorum tuorum, quia omnes qui recti corde sunt, le ante omnia et super omnia diligendum esse didicerunt. Neque omnino recti esse possunt qui tuo aliquid amori præponunt, a quo solo habent totum quidquid boni habent. Et intuendum quod 'superius ait, Adolescentula dilexerunt te; nunc autem, Recti, inquit, diligunt te. Colligendumque, quia non aliud adolescentiam quam rectitudinem cordis dixerit, cum, qui deposita veteris hominis impuritate, novu:n hominem induerint, qui secundum Deum creatus est in justitia, el sanctitate, el veritate. Item recti diligunt te, quia nulli Dominum re vera diligere, nisi recti possunt. Quicunque enim rectitudinem justitiæ, vel actu, vel dicto, vel etiam cogitatu improbo violaverint, frustra se Conditorem diligere dicunt, cujus monita contemnunt. Hæc est enim charitas Dei, ut nɛandata ejus custodiamus, sicut Joannes evangelista testatur (I Epist. v). Postquam vero sancta Ecclesia in cellaria Christi perducta est, videlicet per cognitionem et spem cœlestium bonorum, posiquam cum recto corde diligere, atque in ejus solum gratia gaudere et exsultare didicit, restat ostendi quid pro eodem amore illius, ac pro acquisitione bon rum quæ gustavit, certaminis subcat, quid afflictionis toleret.

Nigra sum, etc. Nigra scilicet adversitate pressurarum, sed formosa decore virtutum; imo tanto in conspectu interni arbitri formosior, quanto amplioribus insipientium vexata et quasi fœdata pressuris. Filias autem Jerusalem, quibus haec loquitur, animas dicit cœlestibus sacramentis imbutas, cœlestis habitationė patriæ suspirantes. Ilas enim in tribulationibus suis consolaus sancta mater ait : Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem. Ac si aperte dicat, Vilis quidem nimis in oculis persequentium appareo; sed Dante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. Unde vos minime oportet contristari in hujus laboris exsilio, quæ supernæ vos patriæ cives esse recolitis, quæ ad visionem pacis sempiternæ, per sæculi labentis adversa properatis.

Sicut tabernacula Cedar, etc. Cedar Ismaelis filius fuit, de quo dictum est: Manus ejus contra omnes,, et manus omnium contra eum (Gen. xvi). Cujus præsagii veritatem, el exosa omnibus hodie Sarracenorum, qui ab eo exorti sunt, natio probat: et Psalmista angoribus obsessus affirmat, cum ait: Habitavi com habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. cxix). Neque enim David aliquid odiorum ab ipsis Ismaelitis pertulisse legitur; sed volens exaggerare mala

LIB. II. quæ patiebatur a Saule vel cæteris adversariis ejus, A gat, sed communicantes Christi passion.bus gaudete se gentis improbitate vexari questus est, quæ cum nullo hominum aliquando pacem habere curabat. At contra, Salomon et nomine erat et vita pacificus. Denique, ut Scriptura testatur, omnes terrarum reges desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde ejus. Quod ergo ait: Nigra sum, sed formosa, sicul tabernacula Cedar, sicul pelles Salomonis; ita distinguitur, ut nigra sit sicut tabernacula Cedar, formosa sicut pelles Salomonis. Ita est enim sæpius obscurata afflictionibus infidelium sancta Ecclesia, quasi gencralis mundi totius esset inimica, impleto verbo quod ait Dominus, Et eritis odio omnibus propter nomen meum (Mauh. x). Ita semper est in conspectu sui Redemptoris decora, quasi vere digna sit, quam B ipse Rex pacis invisere dignetur. Et notandum quod Cedar, ipso jam nomine, quod tenebras sonat, vel perversos homines vel immundos spiritus insinuat. Sicut Salomon quoque, qui interpretatur pacificus, etiam mysterio nominis ipsum indicat; de quo scriptum est, Multiplicab.tur ejus imperium, el pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus, et cætera (Isai. 1x). Et cum dicitur nigra esse Ecclesia sicut tabernacula Cedar, sic ut non pro veritate, sed pro æstimatione insipientium ponitur, qui etiam putant mansionem in se vitiis vel malignis spiritibus præbere. Cum vero formosa sicut pelles Salomonis appellatur, sicut pro veritate exempli ponitur, quia, sicut Salomon tentoria sibi de mortuorum pellibus animalium facere solebat, ita Dominus Ecclesiam sibi de illis congregat animalibus, quæ desideriis noverunt renuntiare carnalibus. Unde dicebat ad omnes: Si quis vull post me venire, abneget semetipsum, el tollal crucem suam, el sequatur me (Matth. xvi). El Apostolus, Mortificate, inquit, membra vestra, quæ sunt super terram (Coloss. 11). Quidam hanc sententiam ita legentes, Nigra sum, sed formosa, dicunt quod Ecclesia nigra sit in carnalibus suis, vel falsis fratribus suis, sicut tabernacula Cedar; formosa autem in spiritualibus, sicut pelles Salomonis. Verum si attendamus quod de Domino scriptum est, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII) ; quod non de peccato ejus, qui nullunı omnino habuit peccatum, sed de passione dictum est, constat profecto quod Ecclesia quoque non propter peccata vel peccatorum vitia, sed propter tentationes passionesque suas, quibus indesinenter exercetur, nigram se esse perhibet. Quis sensus sequentibus etiam verbis affirmatur, cum dicitur :

(1 Petr. 1v). Et quidem solis nomine aliquando Dominus ipse signatur, sicut de ascensione ejus dictum est: Eleratus est sol, et luna stetit in ordine sun, aliquando electi ejus, sicut ipse dicit, Justi fulgebunt sicul sol in regno Patris mei (Matth. x11). Sed hoc loco melius tribulationum ardor solis appellatione figuratur, juxta hoc quod ipse de jactis in petram seminibus ait, Sole autem orto æsiuaverunt; el qu'a non habebant radicem, aruerunt (Ibid.). Quod postmodum exponens, ita dicit: Facta autem tribulatione el persecutione propter verbum, continuo scandalizan tur (Ibid.), solis videlicet vocabulo tribulationem et persecutionem figuratam esse declarans. Sicut ergo bi qui domo resident quieti candidiores sæpe habent artus, at qui in vinea vel horto, vel alio quolibet subdivali opere se exercent, multo plerumque sole membra fuscantur, ita et sancta Ecclesia, quo instantius se ad certamen, spirituale accingit, eo ferventiores contra se antiqui hostis assurgere cernit insidias. Et sicut laudatur sæpe peccator in desideriis animæ sux, et qui iniqua gerit, benedicitur, ita nonnunquam exprobratur justo in virtutibus animæ suæ ; et qui recta gerit, maledicitur, Paulo attestante, qui ait, Malcdicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus (1 Cor. iv). Sed hujus infucationem blasphemiæ parvipendendam fidelibus, imo in hac gaudendum docet ipse, cujus causa provenit Dominus dicens, Beati estis, cum maledixerint vobis homines; et C si persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, et cætera (Matth. v). Quia ergo sancta Ecclesia, intus se quidem fide et virtutibus videt decoratam, sed foris persecutionibus adustam esse testatur, restat ostendere unde primam persccutionem rabiem pertulerit. Sequitur :

II. Nolite me considerare, quod fusca sum, elc. Quod est aperte dicere: Nolite me, o filia Jerusalem, id est, anime Deo devotæ, quod hominibus sim despecta mirari, quia tentationum æstus, quas pro interna mea pulchritudine sustinere non cesso, foris me reddidit obscuram, quam tamen gratia cœlestis interius venustam esse donavit. Cui est simile apostoli Petri: Charissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem robis fit, quasi novi aliquid vobis contin

D

Fili matris meæ pugnaverunt contra me, etc. Vox est primitivæ Ecclesiæ, quæ ab ipsa Synagoga, de qua carnis originem duxit, tribulationum bella suscipit, sient Actus Apostolorum plenissime docent. In qua sententia primo notandum quia merito se sponsa Christi sole decoloratam asseverat, quæ velut opus subdivale, in vinea ipsius excolenda sive custodienda agere solebat. Una autem erat Christi vinea in Jerosolymis, ipsa videlicet Ecclesia primitiva, que die Pentecostes, id est quinquagesima Dominica resurrectionis, adventu Spiritus sancti dedicata est. Hujus eo tempore custodes ipsi fuere apostoli. At, postquam persecutione facia, temporibus beati martyris Stephani, dispersi sunt omnes per regiones Judææ et Samariæ, præter apostolos, contigit ut plures essent vinex, id est, pluribus in locis ecclesie essent Christi, prædicantibus verbum eis, qui fuerunt hue illucque dispersi. Divina quippe agente provideutia, ipsa dispersio Ecclesiæ Jerosolymitana occasio fuit plures construendi ecclesias. Unde bene quod nostri codices habent, Dispersi sunt; in Græco dicitur diesparisan, id est, disseminati sunt per regiones Judæ et Samariæ. Et paulo post, Qui ergo

quia corda fidelium suorum, ne fervore tentationum intus arescant, memoria supernæ suavitatis reficit, et in eis ipse propitius manere consuevit. Hinc etiam Psalmista dicit, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascua, ibi me collocavit (Psal. xx11). Hinc Joannes, Qui manet in chari'ate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. 1v). Quia ergo multi pseudo prophetæ exeunt in mundum, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. xxiv), necesse habet sein · per Ecclesia Christi diligenti exploratione dignoscere, qui sint illi, in quorum ipse professione et opere possit inveniri; ipsumque piis vocibus, ut se demonstrare dignetur, exorare: Indica mihi, inquiens, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubɩ cubes in meridie.

dissenrinati sunt, ibant evangelizantes verbum Dei : A Qui pascit oves suas, inter eas cubat in meridie, quia nimirum persecutores Judæi, volentes quidem Ecclesiam deturbabant, sed nolentes, seminarium verbi latius exspargebant, unamque in Jerosolymis Ecclesiam persequendo, nolentes late multas Ecclesias fieri, fecerunt. Cum ergo dixisset Ecclesia primitiva obscuratam se esse afflictionibus, eo quod filii matris suæ, id est, Synagoga parricidiali eam odio impugnarint, subjecit continuo quantum ipsa ex earumdem afflictionum incursibus profecerit, addens ex persona eorum, quibus prædicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis, vi neam meam non custodivi. Ac si aperte dicat, Hoc mihi acerbitas persequentium commodi et utilitatis attulit, ut plurimarum essem custos vinearum, ecclesiarum videlicet Christi, postquam vineam primiti- B vam, id est, Ecclesiam quam in Jerosolymis primo radicare et custodire cœperam, eorum turba dispersit. Non custodisse autem vineam, non ad mentem, sed ad locum referendum est : namque ab Jerosolymis quidem tunc Ecclesiæ portio, non minima persecutionis gratia secessit, quæ tamen totam fidei integritatem fixo in corde retinuit, imo etiam prædicationis officium, ut præfati sumus, devoto ore suscepit. Quidam hoc quod dictum est, Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi, ita distinguendum putant, ut vineæ nomine, Christi signetur Ecclesia; vinearum vero appellatione, mulifaria legis decreta, ac diversæ pharisæorum tradi tiones intelligantur. Et posuerunt, inquiunt, Ecciesiam in vineis, qui fideles cogebant circumcidi, et carnalis legis cæremonias observare. In quibus ille erat, qui ait, Et per omnes synagogas frequenter puniens eos qui credebunt, persequar usque in exteras civitates (Act. xx11). Ideoque vineam suam non custodivit, dispersis per eum ab Jerosolyma fidelibus non paucis, quasi palmitibus vineæ cœlestis. Cujus tamen inde nequaquam valuit radix evelli. Sed quia quo major adversitas pravorum fidem tentat electorum, eo instantius necesse est auxilium invocent Redemptoris, recte sancia Ecclesia, postquam filios matris suæ contra se insurrexisse, postquam vineam suam horum incursione concussam esse conquesta est, memor Dominici promissi, quo dictum est, In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum D (Joan. xvi); sollicito ad ipsum corde conversa predicens :

catur,

Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, etc. Bene autem eum cujus præsidium flagitat, dilectum animæ suæ vocat, quia quo gravius est periculum de quo eripi cupit, eo amplius illum per quem se cripiendam novit, diligit. Cui simile est illud Psalmis:æ, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal, xvi) Quod est aperte dicere, Idcirco te tota mente diligere non desino, quia me sine tua gratia nihi¦ virtutis babere posse conspicio. Quem etiam pastorem esse significat, dum dicit : Ubi pascas, ubi cubes meridie. Juxta loc quod ipse in Evangelio testatur: Ego sum pastor bonus, el cognosco meas, et cognoscun! me meœ (Joan, x).

Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum, etc. Ac si aperte dicat, Quia multifaria me adversantium persecutio, instar meridiani æstus afficit; obsecro ut declares mihi, o Redemptor et Protector meus, quibus in locis invenire queam eos qui tuæ sint præsentiæ gratia refecti, quæque sint ex omnibus dogmata quæ evangelicæ tuæ concinnant veritati, ne te diutius differente subsidium, errantium forte conventicula incurram, quæ absque tuo ducatu viam veritatis ingredi nullatenus possum. Nam el hæretici possunt non incongrue sodales ejus appellari, in quantum nominis ejus vel confessionem vel mysteria circumferunt. An non hæc fecit sponsa Christi, cum venientibus Antiochiam pseudoapostolis, videC licet sodalibus ejus, ac prædicantibus, Quia nisi circumcidamini secundum Moysen, non polestis salvi fieri (Act. xxv), jam fatigata non minimo fervore seditionis ac quæstionis, tandem misit Paulum et Barnabam, ad apóstolos et seniores in Jerusalem, dignoscere certius quæ esset veritas Evangelii? Finitoque conflictu probatum est in eis, quos Jacobus, et Cephas, et Joannes, el quos apostoli cæteri erudiebant, pastorem et inhabitatorem esse Dominum Christum, atque ejus ovile castum a gregibus sodalium, hoc est, ab hæreticorum populis, ejus Ecclesiam esse tutandum. An non hæc et sequentibus srpe temporibus sponsa faciebat Christi, cum filiis matris suæ contra se pugnantibus, id est, exortis ex se contra se hæresibus, mox coactis in unum Patruin conciliis, quæ fidei esset veritas, sedula quærebat ? Verum, quia cadem sponsa, id est, Ecclesia Christi, dum auxilium præsentiæ ejus in tribulationibus suis requisisset, subjungit ex persona infirmantium. Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum, statim eamdem trepidationem illius ipse benigna increpatione redarguit, quasi illud evangelicum, dicens : Modica fidei, quare dubitasti (Matth. xiv)? Nam sequitur :

III. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, etc. Quid, inquit, ita loqueris, quasi a me possis in tentatione ulla ratione deseri, teque in custodienda ab hostibus nostra vinca nimio fervore, quasi meridiani solis denigratam esse quereris,

quam ipse per lavacrum regenerationis, jam pul A tunc columna ignis illustrabat, Ægypti ́s vero turchram inter mulieręs, id est, inter aliorum dogma - mas densissimæ obscurabant tenebræ, ita ut toto tum synagogas esse donavi, sed pulchriorem multo, noctis tempore ad se invicem accedere non possent; tribulationum examinatione reddendam esse dispo- in hujus quoque sæculi nocte semper agi non desinit, sui? Quod si hac forte ignoras, nec [nunc?] remi- cum superna dispensatio justos a reprobis certa raniscere quia nemo coronatur, nisi qui legitime cerla- tione secernens, hos sua gratia irradiat, illos in micveril (11 Tim. 1). Egredere a meo consortio, et abi rita cæcitate relinquit. Sed et hoc, quod ubi ad mare post vestigia gregum; id est, errantium actus imi- Rubrum ventum est, filii Israel diviso gurgite libetare, cum te ipse magis unius mei gregis custodem rantur, Ægyptii autem, reversis ad eos aquis, cum esse decreverim, cui unum esset ovile, et unus equis suis demerguntur et curribus, nonne manilepastor. stum est, quod ipsa mortis unda, que cunctis o^e cursura est mortalibus, rapiat pravos ad interitum, piis iter ad salutem reseret? Cetera quoque, que erga eumdem equitatum Dei, id est, Israeliticam plebem tempore Agyptic persecutionis acta legimus, quo diligentius explanantur, co clarius inveniuntur in sanctæ universalis Ecclesiæ, cujus hæc portio erat, præces-isse figuram. Et quoniam in hoc versu docetur, quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa prolegal, restat s'endi quantum ipsa Ecclesia orcursantibus adversis, ejusdem Domini ac protectoris sui servet amorem. Subditur :

Et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. Id est, perditos nutri auditores, secuta insipientium doctrinas magistrorum, relictis verbis prudent um, quæ per magistrorum consilium dantur a pastore uno. Namque ipse quidem te, si me diligis, meos B agnos, id est, simpliciter mihi et innocenter servientes animas verbo salutis pascere jussi; tanlanı buic officio curam te impendere volui, ut malles cuncta pati adversa, ipsius etiam mortis subire tormentum, quam ab eorum pastione desistere. Quod si ignoras, te sub hujusmodi conditione mihi esse desponsalam, tuos potius hædospasce, id est, erraticis sociata doctoribus præbe luxuriosis et superbis; qui et recte hædi vocantur, et tui hædi, videlicet qui ad sinistram sunt in judicio ponendi. Tui vero, quia non juxta meorum regulam mandatorum, sed juxta tuos magis instituuntur errores, id est, eos quibus antequam mihi jungereris, retenta es. Non hæc autem jubendo Dominus, sed potius minitando loquitur, et insinuando quid proveniat eis, qui tentationum adversa non ferentes, ab ecclesiastica se pacis unitate secernunt. Sicut in Evangelio, cum ait: Aut facile arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facile arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. xn). Non nos malum facere præcepit, sed quæ malefactores maneat merces, edocet. Quia vero Dominus sanctam Ecclesiam non vult ignorare seipsam, sed diligenter eam, quid a se donorum acceperit, quid pro amore suo pati vel agere debeat, ediscere cupit, consequenter ipsi qui sit ejus status insinuat, cum subjungit :

Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Equitatum quippe suum vocat exercitum filiorum Israel, quos de servitute Ægyptia liberans, per mare Rubrum eduxit in desertum, atque in terram promissæ olim hæreditatis introduxit, demersis in eodem mari curribus Pharaonis, qui eos persequens, ad servitium retrahere volebat. Equitatum autem eum inde vocat, quia sicut equitatui auriga præsidere solet, ita tunc regendo ei populo Dominus ipse præfuit, eumque per iler salutis gubernando deduxit. Cui videlicet equitatui Ecclesiam suam assimilavit quam sibi per aquam regenerationis fecil amicam : quia, sicut populus supervenientibus Pharaonis curribus, multo quidem terrore perterritus est, sed cœlesti tamen protectione salvatus, sic Ecclesiam inter minas persequentium suo semper docuit fidere præsidio. Nam et hoc, quod Dei populum

C

Pulchræ sunt genæ tuæ, etc. Turturis fertur hæc esse natura, ut si jugalis sui fnerit solatio deserta. nulli ulterius alteri copuletur. Quod Ecclesie castitati congruenter aptatur, quæ elsi Domini sponsisui morte viduata est, tanta tamen ejus memoria, quem resurrexisse a mortuis, et in cœlis jam regnare novit, tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium, solo illius ad quem se quandoque perventuram speret, amore contenta. Unde doctoris egregii verbis edocta solet protestari, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura a'ia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro ( Rom. vini ). Quoniam ergo in genis sedes solet esse pudoris, recte sanctæ Ecclesiæ timenti, ne forte per exempla pravorum a via veritatis errando divertat (hoc est quod ait: Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum), ipsius veritatis responso dicitur : Pulchræ sunt genæ tuæ, sicul turturis. Quod est dicere, Tanta te verecundiæ salutaris virtute decoravi, ut a castitate promissæ mihi fidei, nullo unquam labentium rerum appetitu, nullo pravorum dogmatum auditu, corrupta resilias. Que sit autem maximæ hujus sobrietatis custodiendæ gratia, subdendo manifestat.

Collum tuum sicul monilia, etc. Per collum namque el cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus nostri cordis secreta proximis declaremus. Unde recte in collo Ecclesiæ doctorum persona designatur, qui et verbo ædificationis rudes instituunt, et ejusdem institutionis officio, cibum salutis in commissa sibi sanctæ Ecclesiæ membra transmittunt. Quod videlicet collum recte monilibus assimilatur. Menilia autem sunt ornamenta, quæ virginum solent collo pendere. Quamvis et monihum vocabulo plerumque omnia matrenarum ornamenta

B

Quoadusque rex in recubitu suo est. Id est, quoadusque Christus in secreto suo est, et necdum nobis in gloria Patris sui apparet, ut reddat unicuique secundum opus ejus. Tunc enim, sicut Isaias ait: Regem in decore suo videbunt oculi sanctorum ( Isai. xxx). Unde et Apostolus: Vita, inquit, vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coluss. vIII). Erat autem in recubitu suo, id est, in abscondito suo rex Christus, non solum ante incarnationem et ascensionem suam in cœlos, verum etiam eo tempore, quo visibilis mundo apparebat in carne, quia nec tunc vel clarificationem assumptæ humanitatis, vel æternam divinitatis gloríam, suis fide'ibus secum in carne commanentibus ostendebat, quod omnibus electis in præmio fidei in futura potius vita promisit. Verum nostra editio, quæ ex Hebræo fonte transfusa est, extremam hujus versiculi partem, qua dicitur : Quoadusque rex in recubitu suo est, sequenti versui, de quo hinc disputandum est, jungit. Acceptis vero Ecclesia tantis a Conditore suo muneribus sive promissis, continuo respondit, et qua hæc devotione operum susceperit, subdendo declaravit, dicens:

designentur: quia doctorum spiritualium constantia A tem similitudines cum distinctionibus fiunt argenti, cœlestium virtutum munitur, simul et decoratur insi- quia cum nitore spiritualium dictorum, cœlestia no gnibus, ut pote qui ea quæ verbo docent, operibus bis arcana panduntur. Et quoniam in hac solummodo ostendunt. Murenulæ quoque sunt ornamenta colli vita, non autem et in futura talium similitudinum virginalis; catenulæ videlicet auri contexte virgulis, solatiis et auxiliis indigemus, apte subjungitur : et interdum etiam additis argenti virgulis variatæ, ut hæc sententia probat, quæ a similitudine murenæ serpentis nomen accipiunt. Hæ autem apte contextum divinarum significant Scripturarum, quibus sanctæ Ecclesiæ venustas augescit, cum singuli quique fidelium, perspectis patrum dictis atque actibus, magis n.agisque etiam ipsi virtutibus fulgere contendant. Aurum quippe, de quo faciendas dicit murenulas, claritas est sensus spiritualis ; argentum, quo vermiculatas asserit, nitor eloquii cœlestis accipitur. Quod autem numero plurali promittit, Faciemus tibi, de illis dicit per quos nobis Scriptura sacra, agente et cooperante Dei Spiritu, ministrata est; quorum plurimi eo tempore, quo hæc Salomon præcinebat, adbuc futuri erant. Murenulas ergo aureas, vermiculatas argento, sponsæ collo circumdat, quia apices divinos ecclesia imbuendos præparavit eis quos fidelibus suis magisterii jure prærficeret. Murenulas fabrili arte compositas collo circumdat, cum anima quæque fidelis in omnibus quæ loquitur et agit, imo in omni quod vivit, et quod spirat, continue Scripturis sanctis intendit, sensumque suum et verba diligenter ad earum exempla dirigit. Sicque jungitur hic versiculus superiori, quod ideo sunt pulchræ sicut turturis genæ sanctæ Ecclesiæ, id est, pudor ejus inviolalus perseveret ; quia frequens Scripturæ divinæ ineditatio eam errare non sinat. Hunc locum antiqua translatio sic habet : Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in recubitu suo est. In qua nimirum sententia nomine auri clariLas proprie patriæ cœlestis exprimitur, cujus similitudines, et non ipsa claritas incorruptibilis, in bac vita nobis per Scripturas sanctas ostenditur, dicente Apostolo quia Videmus nunc per speculum in ænigmate, id est, similitudinibus; tunc autem fucie ad faciem (1 Cor. xII). Denique Moyses ipse, ad quem, ut in Exodo legimus, loquebatur Deus de facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum (Exod. XXXII), sciens se non ipsam ejus gloriam vidisse, precatus est, dicens : Si ego inveni gratiam in con- D spectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te, et rursum, Ostende mihi, inquit, gloriam tuam ; quod ipsum et Dominus ostendit, cum respondens ei diceret, Non poteris videre faciem meam ; non enim videbit me homo, et vivet (Exod. xxxm ). Non ergo negata nobis visio faciei divinæ, sed in hac adhuc mortalitate viventibus negata; in futuro autem mundis cordibus promissa est. Hujus autem faciei, et perpetuæ beatitudinis, in præsenti, similitudo non solum patribus, apparente in angelis Domino, ostensa est, sed et nobis patrum scripta legentibus hodie non obscure ostenditur, cum ea quæ illi de gloria supernæ patriæ dixerint, nos semper animo retinere, et ad hæc videnda jugiter suspirare stagimus. Ile au

C

Dum esset rec in accubitu suo, etc. Accubitum autem legis, tempus incarnationis ejus appellat, per quam pro nobis humil:ari, et ut nos erigeremur, ipse inclinari dignatus est. In quo videlicet accubitu et Ecclesiam suam vitali cibo reficere, et ipse bonis ejus actibus refici voluit. Unde dicit: Ego sum panis virus, qui descendi de cœlo. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum (Joan. vi). Et rursum de credentibus in se populis, ad discipulos. loquitur : Ego habeo cibum manducare, quem vos nescitis (Joan. ¡v). Odor vero nardi fragrantiam designat bonæ actionis. Dum esset rex in accubitu suo, nardus, inquit, mea dedit odorem suum : quia cum Dei Filius in carne apparuit, Ecclesia in virtutum cœlestium fervore excrevit, non quia et ante ejus incarnationem spirituales ac Deo devotos viros non habuit, sed quia absque ulla dubietate tunc arctioribus se virtutum studiis mancipavit, cum regni cœlestis aditum, cunclis recte viventibus, mox ut carnis vincula solverentur, patere cognovit. Notandum autem quod hujus figura versiculi etiam juxta litteram in operibus Mariæ Magdalenæ, quæ Ecclesiæ typum tenuit, completa est, quando recumbente in cena Domino, caput pedesque illius unguento nardi perfudit, et donius impleta est ex odore unguenti, ut Evangelia sancta testantur. In quorum uno etiam ipsius nardi, qualis sit natura, designatur, cum dicitur: Venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicați pretios: (Marc. xiv): quia videlicet cacumina ejus in aristas se spargunt; ideoque gemina dote pigmentarii nardi

« PoprzedniaDalej »