Obrazy na stronie
PDF
ePub

[ocr errors]

[ocr errors]

perveneris, ipso etiam attestante, qui ait : Esto fide- A ac turpitudine verborum. El eris sicut dormiens in lis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ (Apoc. n). medio mari, etc. In medio mari dormit, qui in hujus mundi tentationibus positus providere motus irruentium vitiorum, quasi imminentes undarum cumulos, negligit, et quasi sopitus gubernator clavum amittit, quando mens ad regendam navem corporis, studium sollicitudinis perdit. Et dices, Verberaverunt m?, sed non dolui, etc. Vox percussi et dormientis exprimitur. Mens quippe a cura sollicitudinis dormiens verberatur, et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic nec quæ perpetraverit agnoscit. Trahitur, et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Quæ quidem evigilare optat, ut vina rursus reperiat, quia quamvis somno stuporis a sui custodia pre

- Noli esse in conviviis potatorum, etc. Carnes quippe ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis, vicissim proximorum vitia dicere, de quorum pœna mox subditur : Quia vacantes potibus et dantes symbola, etc. Symbolum græcum nomen est, et interpretatur collatio. Est autem collatio sermouum, sicut in consiliis solet; est et pecuniarum sive aliarum rerum, ut et præsens locus docet. Potibus ergo vacant qui de opprobrio alienæ vitæ se inebriant. Symbolum vero dare, est sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Sed vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur, quia, sicut scriptum est, Omnis detractor eradicabitur. B matur, vigilare tamen ad curas sæculi nititur, ut

--

Vestietur autem pannis dormitatio. Quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua inveniet, quem hic ad alienæ vitæ exquirenda crimina detractionis suæ languor occupavit. - Gaudeat pater tuus, et mater tua, etc. Gaudeat Deus Pater de tua justitia ; gaudeat et Ecclesia mater; sed et sacerdos, qui le per gratiam baptismi regeneravit, quique te erndivit a parvulo, de tuis bonis gratuletur operibus.-Cui va? cujus patri væ? Quærit disputando quibus hominum sceleribus maxima a Domino pœna servetur. Et respondet ipse ratiocinando, quia his, absque omni dubietate, qui per ebrietatem devolvuntur ad luxuriam. Cui, inquit, væ? cujus patri væ? Væ, æternum interitum nominat. De que Dominus: Væ, inquit, homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVI), Patrem autem ejus cui væ immineat, vel lominem dicit, a quo exempla pravi operis foris quisque, ut peccaret, accepit; vel certe diabolum, qui intus in corde virus pestifera suggestionis infundit. De quo Judæis dictum est: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis (Joan. vin). -Cui rixa? cui forex? Rixæ, quia concordiam pacis servare nescit, quem ebrietas sensus impotem reddidit; foveæ, quia passin in volutabra vitiorum omnium cadere non trepidat, qui inter bona malaque discernere, quasi mente captus, ignorat. Illamque sæpissime foveam ebriosus incidit; de qua præfatum est: Fovea enim profunda, est meretrix; et puleus angustus, aliena. — Cui sine causa vulnera? etc. Vulnera sine causa, quia multi vino ultra modum impleti, vulnera per timorem in membris acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt; suffusio oculorum, quia immoderatus vini baustus, et caliginem plurimis visus corporalis, et cæcitatem genuit sensus interioris. Nonne his qui morantur in vino? etc. Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari ultra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis alterutrum certare calicibus; juxta illud Iɛaiæ, Væ qui potenies estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendum ebrietatem (Isai. v). · Oculi tui videbunt extraneas, etc. Consuetum et pene naturale est vitium, post ebrietatis venena diffusa in corde, muliebrem sequi concupiscentiam, comitante etiam pravitate

semper voluptatibus debrietur. Et cum ad illud dormiat, in quo solerter vigilare debuisset, vigilare appetit, ad quod laudabiliter dormire potuisset. CAPUT XXIV.

Ne amuleris viros malos, etc. Ne desileres eos imitari quos vitiis illis de quibus commemoravi videris implicari, sed potius sapientiæ operam dare curato. In doctrina replebuntur cellaria, etc. Cellaria sunt corda justorum, quæ non nisi per doctrinam sapientiæ donariis virtutum replebuntur. Vir sapiens, fortis est, etc. Non omnis qui fortis et sapiens est, omnis autem sapiens fortis esse dicendus est, quia etsi corpore imbecillis est, si adsit sapientia, omnia fortis adversarii, id est, diaboli certaC mina vincit. Excelsa stulto sapientia, elr. Non potest stultus ad sapientiam attingere. Alta est enim ab eo qui in infimis jacet vitiorum; qui etsi in præsenti se aliquid sapere putat, in porta tamen civitatis, id est, in exitu hujus vitæ inveniet nihil fuisse quod sapuit. · Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur. Ne putares stultum æstimandum fuisse eum quem hebetem tardumque ingenio videris, palam ostendit, quia ille stultus vocandus sit qui vel in cogitatione peccati suggestionibus consentit, tametsi acer ingenio videtur existere; non autem ille qui, etsi hebes sensu apparet, Dei tamen imperiis, quæ discere potuit, obtemperare disposuit. Si despe-raveris lassus in die angustiæ, etc. Nihil exsecrabilius desperatione, quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitæ laboribus, et, quod maxime nocet in fidei certamine constantiam fortitudinis perdit. Erue eos qui dicuntur ad mortem, etc. Potest mystice accipi. Erue eos qui ab hæreticis decipiuntur, rectam fidem prædicando, libera bonorum operum exempla monstrando eos qui male viventibus catholicis trahuntur ad interitum. Sed et si quos in certamine persecutionis lapsos vel lapsuros aspexis, sollicita hos exhortatione ad vitam restaurare salage; si quos fame perituros, si quos algere videris, illos, dato vietu ac vestitu, recrea. Comede, fili, mel, quia bonum est, etc. Patet facillime quare doctrinam sapientiæ melli comparet et favo, quia nim ram, sicut illa cibis, sie hæc doctrinis cæteris

D

[ocr errors]

[ocr errors]

B

torum.

-

dulcedine præstat. Sed hoc inter utriusque signifi- A nosse, Filium Dei in carne apparentem noluerunt cantiam distat, quia mel, quod in promptu est ad recipere. Quoniam repente consurgel perditio comedendum, moralem litteræ superficiem insinuat; eorum, etc. Utriusque dicit, et detrahentis, et ejus favus autem, in quo mel de cera exprimitur, alle- qui illi favendo commistus est; derogantium Christo goricam focutionem figurate denuntiat, ubi, seducto principum, et decepti ab eis populi; lacerantium litteræ velamine, suavitatis sensus spiritualis, ali- fidem hæresiarcharum, et auscultantium illis audiquanto cum labore vel mora percipitur. Ne insiHæc quoque sapientibus. Subauditur, dieris, et quæras impietatem in domo justi, etc. Ne ignota sunt, quando reproborum quisque quam requæras aliquam occasionem per quam deroges ho- pentino interitu rapiatur e sæculo. Vel hæc quoque mini justo. Ille enim si ceciderit, cito amovet pe- sapientibus sunt observanda, quæ docui, ne detradem suum, ut careat vitio quod non iteratur in ctoribus misceantur; quia hoc specialiter vitio facto. Impii autem sic corruunt, ut ulterius non totum pene genus periclitatur humanum. Unde redeant, sicut subsequenter addit, dicens :-Septies eidem vitio mederi volens bcatus pater Augustinus, enim cadit justus, etc. Quomodo autem justus appel- bos in sua mensa versiculos fecit describi: latur, qui cadere, id est, peccare memoratur? nisi Quisquis amat dictis absentis carpere vitam, quia de levibus quotidianisque loquitur peccatis, Hac mensa indignam noverit esse suam. sine quibus nec justorum quispiam esse in hac vita Ilunc versiculum antiqua editio manifestius dicit : potuit ? Quia nimirum per ignorantiam, per obli- Ilæc dico vobis sapientiam agnoscentibus, quod sevionem, per cogitationem, per sermonem, per sur- quentium sententiarum non incongrue potest esse reptionem, per necessitatem, per fragilitatem car- principium. Cognoscere personam in judicio non est uis, singulis diebus, vel inviti vel volentes frequen- bonum. Supra regem timere docuit, et nunc persoter reatum incurrimus. Et tamen resurgit justus, nam in judicio cognoscere vetat. Unde colligitur quia videlicet quia justus est, nec justitiæ ejus præju- ita principibus debitum obsequi temporalis subdicat lapsus fragilitatis humanæ. Unde bene, cum jectos oportet impendere, ut nunquam reverentiæ de justi casu loqueretur, non addidit in malum, vel timoris eorum respectu a via veritatis exorbiquia etsi malum est quod cadunt, nec tamen in ma- Lent. Labia deosculabitur, etc. Osculum pacis et lum, quod inciderant, hærere possunt, citius resur- amoris est signum. Qui ergo recta respondit, labia gendo procurant. At contra de reprobis dicitur : deosculabitur, quia quicunque, neglecta acceptione Impii autem corruent in malum, quia videlicet impii, personarum, sola justitiæ verba sequitur, iste, etsi cum ceciderint, vel, quod est gravius, corruerint, insipientibus gravis forte videtur et austerus, mulut Scriptura dicit, id est, cum capitalia crimina per- tos tamen cum quibus pacem habeat, prudentes; petrarint, ita suo casui delectando assentiunt, ut multos, qui sua dicta cum amore amplectantur, inveab hoc pœnitendo relevari despiciant. Cum ceciniet. Sæpe etiam illos quos adversantes suis rectis derit inimicus tuus, ne gaudeas, etc. Supra justo assertionibus toleraverat, conversos postmodum að insidias tendere vetuit; nunc autem, ut se perfec- meliora amicos recipiet et socios. Præpara opus tum reddat in omnibus, etiam inimicis, cum pecca- tuum foris, etc. Quid est præparato opere agrum verint, aut aliquid adversitatis incurrerint, insultare diligenter exercere, nisi evulsis iniquitatum sentibus prohibet, ne forte, si miserante Domino ad pœni- actionem nostram ad frugem retributionis excolere? tentiam salutemque animæ redierint, ac tecum fi- Et quid est post agri exercitium ad ædificium dodelem amicitiam habere cœperint, tunc erubescas, mus redire, nisi quod plerumque ex bonis operibus quia illos aliquando despexeris, quos divina gratia discimus, quantam vitæ munditiam et in cogitatione ad vitam reservaverat. Sed, quantum potes, jacen- constituamus? Ille quippe bene mentis domum tibus condole, eosque ut resurgere debeant adjuva; ædificat, qui primum agrum corporis a spinis vitioet si votum conatumque tuum sequitur effectus, rum purgat, ne si desideriorum sentes in carnis gaudebis de sanato quern male habentem dolueras; Dagro proficiant, intus tota virtutum fabrica fame sin alias, tuæ tamen benevolentiæ apud Deum fructu non carebis. Vel certe ita dicendum est : Ne gaudeas de casu inimici, ne forte Dominus superbiam tuam, quae illi absque dubio displicet, hoc ordine dejiciens humiliet, ut te cadente in peccatum, ille resipiscens sanetur. - Time Dominum, fili mi, et regem. Juxta quod ipse ait, Reddite ergo quæ sun! Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo (Matth. xxn). Neque obstat aliquid in Domino et rege, Patrem el Filium intelligere designari, qui uno eodemque sunt divinitatis honore colendi. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Joan. v). Et cum detractoribus non commiscearis. Illis videlicet qui dicentes se Deum Patrem

C

-

boni crescente destruatur. - Ne sis testis frustra contra proximum tuum, etc. Et hæc ad exercitium agri nostri, id est, ad cultum bonæ actionis pertinent, innocentem videlicet proximum falso testimonio non ladere, peccanti cuilibet, fiduciam amplius peccandi, adulando non tribuere; malum pro malo non reddere; sic enim fit ut cum primo actus exterius bene composueris, postmodum ad interioris quoque hominis excolendam munditiam pertingas, et quasi post exercitium agri, etiam mentis habitaculum piis cogitationibus ornare altiusque constituere incipias. Quod quia reprobi facere dissimulant, recte subditur: Per agrum hominis pigri transivi, etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, est cujusli

bet vitam negligentis inspicere, quam urticæ vel spinæ A destructa jacet, cum cœpta virtutum munimina, vel replent, quia in corde negligentium prurientia ter- improbitate hominum malorum deceptus, vel imrena desideria, et punctiones pullulant vitiorum. mundorum spirituum persuasione callida, quisque Juxta quod scriptum est: In desideriis est omnis negligens perdit. oliosus. Et mareria lapidum in vinea vel agro stulti

CAPUT XXV.

LIBER TERTIUS.

[ocr errors]

præponere certabant. Iterum aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. Qui enim præsunt populis, si volunt firmum esse solium suum, semper bilaritate et gratia plenos vultus exhibeant, ne per arrogantiam rigidiores effecti, musB sitationem incidant plebis. Ne gloriosus appareas coram rege, etc. Superius præsulem monuerai, nune subditum : nam, sicut illic dixit, Ut hilares vultus ostendat subjectis, ita nunc admonet ne in conspectu majorum arrogans appareat, sed potius in mediocri loco positus, superius evocari mereatur. Cui simile est illud Dominicum, Cum invitatus fueris ad nuptias, non recumbas in primo loco, et cætera (Luc. XIV). Possumus autem in rege el principe Dominum significatum intelligere, in cujus conspectu nos semper humiliari nece se est, monente Petro apostolo, qui ait : Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exakel in tempore visitationis (11 Petr. v). — Quæ viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito, etc. Et in Evangelio Dominus: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter teipsum solum, etc. (Matth, xvIII), Mala aurea in lectis argenteis, etc. Sacra eloquia rectissime lectis comparantur argenteis ; lectis videlicet, quia requiem præstant animabus audienlium; argenteis autem, quia splendida fulgent virtutibus patrum. Unde scriptum est: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. x1). Quorum ornatui lectorum, mala superaddit aurea, quisquis eadem divina eloquia, et spiritualibus plena sensibus et mysteriis exponendo demonstrat. Qui nimirum sensus apte mala vocantur, quia de arbore vitæ, id est, Dei sapientia, sunt orta. Apte aurea mala, quia notitiam amoremque perpetuæ claritatis mentibus infundunt. Mula ergo aurea in lectis argenleis, qui loquitur verbum in tempore suo, quia qui verbum Dei opportune novit juxta audientium capa· citatem prædicare, modo exempla ac dicia patrum, per quorum custodiam ad requiem perveniatur æternam, juxta litteram replicat; modo suaviores in his sensuum spiritualium fructus, quibus pia audientium desideria pascal, remoto litteræ velamine pandit. Inauris aurea, et margaritum fulgens, etc. Recte humilis auditor inauri comparatur aureæ, quia dum libenter increpanti ac docenti aurem accommodat, jam sese ad percipiendam claritatem sapientiæ cœ lestis præparat, jam supernæ lucis visioni appropiat. Recte magister eruditus margarito fulgenti assimilatur, quia dum emendationem morum, dum supernorum scientiam desiderantibus, ac pie quærentibus

Hæ quoque parabola Salomonis, etc. Hinc nos0 ordine loqui incipit, ut non sicut prius, quasi að audientem verbum facial, sed secum ipse quid ratio veritatis habeat, disputando pertractet. In quibus tamen legens quisque, vel audiens, quid appetere, quidve cavere debeat, apertissime dignoscat. Quas quidem parabolas viri Ezechia transtulisse referuntur, quia fortassis usque ad ejus tempora dispersæ habebantur a pluribus, prout ex ore sapientissimi regis semel dictas exceperat ; sed per industriam illius collectæ in unum, et in hujus libeli sunt corpus insertæ. Notandum sane quia in his parabolis multo sunt plura, quam in cæteris per allegoriam dicta, ex collatione videlicet rerum quæ figuris aptæ videntur, Gloria Domini, celare verbum, etc. Gloria Domini est in carne apparentis bumanitatis suæ magis quam divinitatis, mortalium oculis ostendere, et se potius operum miraculis ac mysticis locutionibus, quam apertis assertionibus Verbum, id est, Dei Filium, fateri. Unde multo sæpius in Evangelio Filium se liominis quam Filium Dei appellare consuevit. Et gloria fidelium ejus discipulorum est diligenter ejus investigare sermonem ; quo Deum, etiam ubi patenter non dicit, mystice siguificat. Quale est illud, Ego et Pater unum sumus (Joan. x), el cætera hojusmodi. Denique celans verbi æternitatem, et pretendens carnis infirmitatem, ait: Quem dicunt homines esse Filium hominis (Matth. xv1)? Cui regum eximius investigato ejus sermone, quem antea sæpius audierat, respondit : Tu es Christus, Filius Dei vivi (Ibid.). Nec parvam hac investigatione meruit gloriam; nam protinus audivit : Beatus es, Simon Barjona, el cætera (1bid.). — Cœlum sursum, et terra deorsum, etc. Sicut altitudo cœli et profun- D ditas terræ conjici ab bominibus non potest, ita scientia prophetarum et apostolorum, qui arcana divinitatis, Spiritu revelante, cognoverunt, nostræ fragilitatis capacitatem transcendit. Aufer rubigiAufer rubiginem de argento, etc. Aufer litteræ superficiem de sacro eloquio, et invenies sensum purissimum subtilitate litteræ reconditum, et sub carnalium figuris cæremoniarum spiritualia latuisse mysteria. Aufer impietatem de vultu regis, etc. Aufer impietatem persequendi Christianos de auimo Sauli, vel alterius cujuslibet æmulatorum legis, et cum Christum prædicare cœperint, firmabitur justitia cathedra doctrinæ eorum, quam prius ad ruinam suam impellebat impietas, quandiu, justitia Dei repugnantes, suam

-

LIB. III. animis ostendit, quasi aureo ornatui majorem insu- A rem, xv11). Qui recte denti putrido et pedi lasso com

B

[ocr errors]

per gratioremque fulgorem gemina ardentis adneclit. Sicut frigus nivis in die messis, etc. Importanum videtur omnimodis tempore messis ningere. Nam infra legimus: Quomodo nix æstate et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria. Sed tamen in ferventissimis Palæstinæ regionibus non parum delectabile est metentibus, si subito frigus, quomodo in nive solet, adveniat; quod incendia solis aliquantum refrigeret, sudorem laborantium tergat, ardentes temperet anhelitus. Cui recte frigori legatus assimilatur fidelis, quia mentem ejus qui se misit, prudenter agendo repausat. Mystice autein legatus fidelis, doctor est catholicus; qui autem mittit cum, Dominus. Porro dies messis in æstu, tempus est prædicationis inter furores persequentium, de quo dictum est: Messis quidem multa (Matth. 1x).— Frigus nivis in messe, etc. Aliquantula est qu'es prædicantium a persecutione repugnantium. Recte ergo dicitur, Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum, animam illius requiescere facit. Quia sicut optabile est prædicatoribus verbi, cum ab infi delium rabie forte aliquid refrigerii accipiunt, nec facultas docendi negatur, ita ipsi qui ad prædicandum eos misit, Domino gratum esse constat, cum acceptam ab eo legationem etiam inter adversa obsistentium fideliter implent. Denique, ut Lucas refert, reversis a prædicationis officio discipulis, exsultans Spiritu sancto, Patri gratias obtulit, dicens: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli c! terræ, etc. (Luc. x). - Nubes et ventus, etc. Huic simile videtur quod superius ait, Ne lactes quemquam labii tuis. Sed ille versiculus specialiter hoc continet, ne promittendo hominem suscipias, et non complendo decipias; iste vero vrsiculus et hoc continere potest, et illud quod dicit Apostolus, Habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus negantes (11 Tim. III). Patientia lenietur princeps, etc. Quamvis Dominum peccando offendisti, potes tamen ejus mereri clementiam, si patienter adversa, quæ tibi pro peccatis irrogantur, pertuleris, humilique satisfactione duritiam donaveris contumaciæ prioris. Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, etc. Dulcedinem invenisti cœ'estis intellectus, quæ spiritualium patrum officio, quasi prudentissimarum apum tibi Duper caput ejus, adorem charitatis in corde ejus labore ministrata est. Vide ergo ne in ea plus sapere appetas quam oportet sapere, ne dum sumina intelligere ultra vires quæris, etiam quæ bene intellexeris, amittas. Potest autem in hoc versu typice dictum intelligi, quod in sequenti apte subjicitur:- Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, etc. Etsi enim proximi cujuslibet allocutionem vel visitationem melle dulciorem invenis, melius tamen est, ut rarius veniendo facias cum semper diligere tuum adventum, quam ut vel una vice tandiu cum illo maneas; vel toties ad eum venias, donec te videre fastidiat, et ne redeas, quærat. Dens pu'ridus, ei pes lassus, etc. Et Jeremias ait: Maledictus qui spem vonit in homine, et ponit carnem brachium suum (Je

paratur, quia qui illud unicum bonum hominis, hoc est adhærere Deo, et ponere in Domino Deo spein suam nescit; iste nec vitæ suscipere cibum, nec mansionem potest desiratæ salutis attingere. Et talis amittit pallium in die frigoris, quia etsi in serenitate vitæ præsentis habitu religionis videtur indutus, ubi tamen districtio just judicis ingruerit, nudus omnimodo ab ornatu justitiæ apparebit, nec eorum consortio dignus. De quibus scriptum est, Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. Acetum in nitro, etc. Nitrom a Nitria provincia, ubi maxime nasci solet, nomen accepit; nec multum a salis ammoniaci specie distat. Nam sicut salem in littore maris fervor efficit solis, durando in petram aquas marinas, quam major vis ventorum, vel ipsius maris fervor in littoris ulteriora projecerit, ita in Nitria, ubi æstatis pluvia prolixiorem tellurem infundunt, aderit ardor sideris tantus, qui ipsas aquas pluviales per latitudinem arenarum concoquat in petram salis quidem, vel glaciei aspectui simillimam, sed nil gelidi rigoris, nil salsi saporis habentem. Quæ tamen juxta naluram salis in caumate durare, atque in nubiloso aere fluere ac liquefieri solet. Hanc indigena sumentes servant, et ubi opus fuerit, pro lavamen o utuntur. Unde Judææ peccanti dicit propheta, Si laveris le nitro, et multiplicaveris tibi herbam Borith, maculata es iniquitate tua, dicit Dominus Deus (Jerem. 11 ). Crepitat autem in aqua quomodo calx viva, et ipsa C quidem disperit, ed aquam lavationi habilem reddit. Cujus natura, cui sit apta figuræ cernens Salomon ait, Acetum in nitro, et qui cantat carmina cordi pessimo. Acetum quippe si mittatur in nitro, protinus ebullit, et perversa mens, quando per increpationem corripitur, aut per prædicationis dulcedinem bona suadetur, de correptione fit deterior; et inde in murmurationis iniquitatem succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. Si esarierit inimicus tuus, ciba illum, etc. Et de corporalibus alimentis et de spiritualibus potest intelligi. Prunas ejus congregabis super caput ejus, etc. Non de incendiis pœnarum dicit; neque enim doreret sapientia ut bona inimico, perditionis causa, ministrares; sed prunas

[ocr errors]
[ocr errors]

-

significat. Fit enim nonnunquam ut inimicus crebris victus beneficiis, od orum rigore mollito, calorem in mente charitatis excipiat, ac de inimico amicus fieri, et cum quem injuste oderat, reclamare incipiat. Ventus aquilo dissipat pluvios, etc. Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi; si vero tristi vultu bæc audias, ut dixit quidam vir, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri. Melius est sedere in angulo domatis, etc. Doma et excelsus et secretus est locus. Quod enim doma Grace, Latine dicitur lectum. Denique in Actibus Apostolorum, ubi Petrus in siperiora ad orandum ascendit, pro superioribus, in Græco doma scriptum. Melius est ergo in altitudine

virtutum manere quempiam liberum a vinculis uxoris. A ut avis quolibet volans, eo loci resideat ubi nil ei et a sæculi hujus secretum desideriis, quam cum carnalis usu voluptatis, quotidianis nefariæ mulieris contumeliis affici. —Aqua frigida animæ sitienti, etc. Dicit Psalmista: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ila deside at anima mea, et cætera (Psal. XLI). Aqua frigida ergo, que sitie tis ardorem restingual, et nuntius qui de longe veniens nova quælibet et inopinata gaudia portet, assimilatur, quia et dulcedo divinæ visionis animam diu desiderantem consolatur, atque ab æstu præsentium tribulationum lil:eram reddit; et angeli quotidie de terra longinqua, hoc est cum de superna patria descendentes in mundum justos, vel inter tentationes spe cœlestium roborant, vel justis tentationem certaminibus ad palmam perpetuæ retributionis inducunt. Fons turbatus pede, et vena corrupta, etc. Fons et vena vitæ est os et lingua justi, qui meditatur sapientiam et loquitur judicium. Et si hunc a diabolo superari atque in casum redigi contigerit, merito fons turbatus adversario conculcante, et vena dicitur corrupta. Evenit enim sæpe ut qui majore scientia præditi fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanæ concessum est, in insipientiæ foveam decidant. Unde subjungitur, Sicut qui mel multum comedit, etc. Dulcedo enim mellis, si plus quam necesse est sumitur, unde delectatur os, inde vita comedentis necatur. Dulcis quoque est requisitio majestatis; sed qui plus hanc scrutari appetit quam humanitatis agnitio permittit, ipsa hunc ejus gloria premit, quia velut mel sumptum immoderate, perscrutantis sensum, dum non capitur, rumpit. Non hoc autem solum quisque sapiens attendere debet, ne altiora se quærat, et ne fortiora scrutatus sit, verum etiam ne ea quæ recie atque utiliter scire potuit, immoderatis sermonibus sibimet minus utilia reddat. Unde adhuc apte subjungitur : — Sicut urbs palens, el absque murorum ambitu, etc. Si enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis. Et cum se per verba extra semetipsam jacit, apertam se adversario ostendit; quam tanto ille sine labore superal, quanto et ipsa quæ vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat.

[ocr errors]

CAPUT XXVI.

C

certæ necessitatis aut utilitatis suppetat. Verba autem quæ loquimur non quolibet dispersa in ventum defluunt atque e anescunt, sed in auctorem suum cuncta revertuntur, et vel bene prolata juvant loquentem, vel male edita gravant, ita ut pro omni etiam otioso ve: bo rationem in die judicii reddere cogamur. Quanto autem magis maledicta non solum ea quæ malitiosa mente in insontem jaculantur, verum etiam illa quæ negligentium consuetudine passim in quoslibet proferuntur, non alium, sed ipsum maledicum opprimunt. Neque enim maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. vi). Non autem sine causa dicit, maledictum frustra prolatum, quia est el maledictum non frustra prolatum, sed justa divinæ B districtionis ira in impios emissum; ut est illud beati Petri in Simonem Magum, Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII); et ea quæ in apostatas et hæreticos ecclesiastica animadversione proferuntur, anathema [anathemata]; de quibus Dominus eidem Ecclesiæ dicit, Quæcunque alligaveris super terram, erunt ligata et in cœlis (Matth. xvi, et xvi).— Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, etc. Responde stulto juxta stultitiam suam,ne sibi sapiens esse videatur. Non hæc invicem sibi contraria debent videri, non respondere stulto juxta stultitiam suam, et respondere stulto juxta stultitiam suam: utrumque enim pro temporum et personarum diversitate concordat, dum et stultus contemnitur, quia non recipit sapientiam, et stulta superbia, alia decutitur stultitia, juxta qued et Apostolus ait, Factus sum insipiens, vos me coegistis (11 Cor. x11). Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, etc. Potest forte evenire ut sapiens quilibet stultum in legationem mittat, nesciens quia stuftus est; nec tamen ipse sapientiæ suæ gloriam perdat, in eo quod de ignoto bono, quod audierat, credidit. Sed qui hæreticum sciens mittit ad prædicandum populis, claudus est pedibus et iniquitatem bibens, quod et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiæ debriat. Sicut qui misit lapidem in acervum Mercurii, elc. Qui insipienti, id est, hæretico confert honorem docendi, non minus delinquit quam qui deos et delubra gentilium cultu veneratur inani. Quomodo si nascatur spina in manu temulenti, etc. Spina nascitur in manu temulenti, cum in operibus ejus qui carnalibus servit illecebris punctiones oriuntur scelerum. Quibus recte parabola quam stultus proponit assimilatur, quia, etsi verba prudentiæ stultus dicere novit, nihil in his tamen vitiorum punctiones quibus vel seipsum vel proximum laceraret, vitare non novit. Sæpe namque imprudens, in eo quod bona dicit, aut suam occulte laudem ab hominibus, aut vituperationem quærit aliorum. Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, etc. Canis cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat ejicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, iterum on ratur; et qui admissa plangunt, profecto nequitiam, de qua mole satiati fuerant, et quæ men

Quomodo nix æstate, etc. Et hic versiculus ne in- D doctis honor docendi committatur præmonet. Nix namque æstate, et pluviæ in messe, sunt persecutiones infidelium in tempore prædicationis evangelicæ, quæ dum graviores forte insistunt, et calorem in multis impediunt dilectionis, et fruges bona operationis fœdant. Quibus recte gloria, quæ stulo confertur, messi similis asseveratur, quia si indocto cathedra docendi tribuitur, æque per hoc ecclesia infidelium persecutione læditur, quod esse verissimum Arrianæ tempestatis calamitas probavit. Nam sicut avis ad alia transvolans, etc. Verba quidem recte avibus comparantur, quod sonando per aera transvolant, ab ore videlicet loquentis ad aures usque audientis; sed distant in eo quia potest fieri

[ocr errors]

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »