Obrazy na stronie
PDF
ePub

Coétus in excelsis te laudat cœlitus omnis
Et mortális homo et cuncta creata simul.

Gloria, laus, et honor, etc.

Plebs Hebræa tibi cum pálmts óbvia venit
Cúm prece, voto, hymnis adsumus écce tibi.

Gloria, laus, et honor, etc.

Hf tibi pássuró solvebant munia laudis,
Nos tibi regnanti pángimus écce melós.

Gloria, laus, et honor, etc.

Ht placuere tibi, placeat devotio nostra

Rex pie, Réx clemens cut bona cuncta placent.

Gloria, laus, et honor, etc.

IX.

HYMNUS PASCHALIS.

I.

Mundi renovatio

Nova parit gaudia

Resugenti Domino
Conresurgunt omnia:
Elementa serviunt
Et auctoris sentiunt
Quanta sint sollemnia.

Ignis volat mobilis,
Et aer volubilis,

159

Fluit aqua labilis,
Terra manet stabilis,
Alta petunt levia,

Centrum tenent gravia,

Renoventur omnia.

Cœlum fit serenius
Et mare tranquillius,
Spirat aura levius,
Vallis nostra floruit.
Revirescunt arida

Recalescunt frigida

Postquam ver intepuit.

Gelu mortis solvitur Princeps mundi, tollitur Et ejus destruitur

In nobis imperium, Dum tenere voluit; In quo nihil habuit Jus amisit proprium.

Vita mortem superat Homo jam recuperat, Quod prius amiserat Paradisi gaudium; Viam præbet facilem Cherubim versalitem Ut deus promiserat

Amovendo gladium.

2.

Plaudite cœli !

Rideat æther!

Summus et imus

Gaudeat orbis !

Transivit atræ

Turba procellæ !

Subiit almæ

Gloria palmæ !

Surgite verni,

Surgite flores,

Germina pictis.

Surgite campis!

Teneris mistæ

Violis rose;
Candida sparsis

Lilia calthis!

Currite plenis

Carmina venis,

Fundite lætum

Barbita metrum;

Namque revixit,

Sicuti dixit,

Pius illæsus

Funere Jesus.

Plaudite montes,

Ludite fontes,

Resonent valles,

Repetant colles;
Io, revixit,
Sicuti dixit,

Pius illæsus

Funere Jesus.

3.

SALVA FESTA DIES.

Sálva fésta Diés totó venerabilis aévo,
Qua Deus ínfernúm vícit et ástra tenét !

Ecce renascentis testatur gratia mundi
Omnia cum Domino dona redisse suo.

Tempora florigero rutilant distincta sereno,
Et majore poli lumine porta patet.

Jamque triumphanti post tristia tartara Christo
Undique fronde nemus, gramina flore favent.

Legibus inferni oppressis super astra meantem
Laudant rite Deum lux, polus, astra, fretum.

Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat
Dantque creatori cuncta creata preces.

Christe salus rerum, bone Conditor atque Redemptor
Unica progenies ex Deitate Patris :

Qui genus humanum cernens mersisse profundo,
Ut hominem eriperes, es quoque factus homo.

163

X.

DE VANITATE MUNDI.

Cúr mundus mílitat súb vana glória,
Cújus prospéritas est transitória ?
Tám cito lábitur éjus poténtia,
Qúam vasa fíguli, quaé sunt fragília.

Plus crede literis scriptis in glacie,
Quam mundi fragilis vanæ fallaciæ !
Fallax in præmiis virtutis specie,
Quæ nunquam habuit tempus fiduciæ.
Dic, ubi Salomon, olim tam nobilis,
Vel ubi Sampson est, dux invincibilis ?
Vel pulcher Absalon, vultu mirabilis,
Vel dulcis Jonathas, multum amabilis ?

Quo Cæsar abiit, celsus imperio?
Vel Xerxes splendidus, totus in prandio?
Dic ubi Tullius clarus eloquio?
Vel Aristoleles, summus ingenio?

Tot clari proceres, tot rerum spatia,
Tot ora præsulum, tot regna fortia,
Tot mundi principes, tanta potentia
In ictu oculi clauduntur omnia.

Quam breve festum est hæc mundi gloria!
Ut umbra hominis, sic ejus gaudia,
Quæ semper subtrahunt æterna præmia
Et ducunt hominem ad rura devia.

« PoprzedniaDalej »