Obrazy na stronie
PDF
ePub

P. Sane ut isthuc tenes, quod pro te facit. Laxamento opus est iis, qui vehementer laborant: vobis, qui segniter studetis, et acriter luditis, fræno magis opus est, quam laxatis habenis.

C. Adnitimur pro viribus. Et si quid hactenus cessatum est, post diligentia sarcietur.

P. Oh sartores! Quis erit fidejussor aut sponsor, isthuc futurum?

C. Ego capitis mei periculo non dubitem esse

sponsor.

P. Scio, quam non sit tutum tibi credere; tamen hic periculum faciam, quam sis bonæ fidei. Si dederis verba, posthac necquicquam mecum egeris. Ludant, sed gregatim in campis. Ne divertant ad compotationes, aut alia nequiora. Mature se recipiant omum ante solis occubitum.

C. Fiet. Exoravi, quamquam ægre.

H. Olepidum caput! omnes amamus te plurimum. C. Sed interim cavendum, ne quid peccemus; alioqui de meo tergo dependendum foret. Fidejussi vestro omnium nomine. Quod si quid accidat, non est, quod me posthac utamini legato.

H. Cavebitur. Sed quod lusus genus potissimum placet ?

C. De hoc in campo consultabimus. (Exeunt.)

V.

PILA.'

NICOLAUS, HIERONYMUS.

N. Nulla res melius exercet omnes corporis partes, quam pila palmaria; sed aptior hyemi, quam æstati.

H. Nullum anni tempus nobis parum accommodum est ad ludendum.

N. Minus sudabitur, si ludamus reticulo.

H. Imo reticulum piscatoribus relinquamus; elegantius est palma uti.

N. Age, nihil moror: superest igitur, ut sortiamur partes. Nam sumus ferme pares omnes, ut non admodum referat, quis cui conjungatur.

H. Tu tamen me longe peritior es.

N. Ut sim; sed tu felicior.

H. Etiam hic valet fortuna?

N. Illa nusquam non regnat.

H. Age fiat sortitio. Euge, bene cecidit: contigere quos volebam.

N. Et nos nostræ sodalitatis non pœnitet.

H. Agedum, simus viri. Amat victoria curam. Suum quisque locum gnaviter țueatur. Tu mihi consiste a tergo, excepturus pilam, si me transvolet.

1 In this game of ball and the following game of marbles, an appropriate out-door scene may be arranged, and the boys provided with the proper implements. The dialogue may also be accompanied with the proper action throughout.

Tu isthic observa, repulsurus huc ab adversariis revolantem.

N. Ne musca quidem hac prætervolarit impune.

H. Agite bonis avibus; mittite pilam in tectum. Qui miserit nihil præfatus, frustra miserit.

N. Hem, accipe igitur.

H. Mittito. Si miseris extra lineas, aut infra suprave tectum, vestro damno fuerit, aut certe nobis fraudi esse nolim. Tu sane parum commode mit

tis.

N. Tibi quidem; at nobis commode. O fors fortuna, si nobis faveris, dabimus tibi maritum. Euge, audivit votum. Penes nos est hujus certaminis victoria. Pone notam cretaceam, ne excidat.

H. Jam appetit vespera, et sudatum est satis: præstat a ludendo desistere, ne quid nimis. Sed interim, quis solvet pretium pilarum?

N. Omnes ex æquo, pro sua quisque portione.

VI.

LUDUS GLOBORUM MISSILIUM.

ADOLPHUS, BERNARDUS.

A. Tū totiēs apud mē glōriātus es, tē mirium quendam esse artificem in certamine mittendōrum globōrum. Age, libet expertrt, quf vir sts.

B. Nihil detrectō; huc, si quid libet. Nunc tū plane, quod dici solet, in planitiem provocas equum.

A. Et tu sentiēs, mē nōn esse asinum.

B. Placetne monomachia, ut ūnus cum unō congrediatur, an mavis adiungi socios pertcult?

A. Malo povoμaxeiv, nē qua pars victōriæ dēcidatur alteri.

B. Isthuc et ipse mālō, ut laus in solidum sit mea.
A. Ht spectātōrēs erunt et arbitrt.

B. Recipio. Sed quod erit vtctōrt brabēum, aut quæ victo pœna?

A. Quid st victo amputētur auricula?

B. Non est magnificum, certare pro pecunia. Tu Gallus es, ego Germānus; decertēmus prō suæ uterque gentis glōria.

A. St vicero, tu ter exclamabis, Floreat Gallia: st victus, quod absit, fuero, totidem verbis celebrabō tuam Germaniam.

B. Age, placet conditio. Adsit fortuna. Quandō perfclitantur hoc ludo duæ maximæ nationes, sint æquālēs sphæræ.

A. Nōst saxum illud prōminēns haud procul a porta?

B. Novi.

A. Ea erit mēta, et hæc lthea.

B. Esto sed sint, inquam, parēs globt.

A. Minus discernās ōvum ab ōvō, aut ficum a ficu. Sed mea non refert, utrum mālis; elige.

B. Mitte.

A. Heus, tu mihi non brachium, sed balistam habere videris, ita torques globum.

B. Satis momordtstf labrum, satis rotastt brachi

um; tandem mitte. Ō vtres Herculeas! sed tamen

vincō.

A. Tibi fortuna magis adspīrāvit: viribus et arte nōn tibi cessero. Sed quod arbitri pronunciaverint, id sequar.-Germanus vicit; et hoc glōriosior est victoria, quod talem arti ficem vicerit.

B. Nunc canta, Galle.

A. Sum raucus.

B. Hac gallis novum non est: sed tamen coccyssa.

A. Floreat Germania ter.

B. Imo ter hoc erat canendum. Contraximus siticulam; eamus ad compotatjunculam; ibi perficietur cantio.

A. Non recuso, si ita videtur arbitris.

B. Ita commodius est. Melius canet gallus colluto gutture.

VII.
SALTUS.

VICENTIUS, LAURENTIUS.

V. Libetne decertare saltu ?

L. Ludus iste non convenit pransis.

V. Quam ob rem ?

L. Quia ventris saburra gravat corpus.

V. Non admodum sane, qui pransi sint in pædagogio. Nam ibi plerumque cœnaturiunt prius, quam absolverint prandium.

L. Quod igitur saliendi genus placet ?

« PoprzedniaDalej »