Obrazy na stronie
PDF
ePub

III.

DE REBUS AC VOCABULIS.

BEATUS, BONIFACIUS.

BE. Salvus sit Bonifacius.

Bo. Etiam atque etiam salvus sit Beatus. Sed utinam essemus uterque quod dicimur, tu dives, ego formosus.

BE. Itane parum tibi videtur, habere nomen magnificum ?

Bo. Mihi quidem minimi momenti, nisi res adsit.
BE. At plerique mortales aliter affecti sunt.

Bo. Fieri potest ut mortales sint isti; homines esse non credo.

BE. Et homines sunt, o bone, nisi putas, etiam nunc sub humana specie camelos et asinos obambulare. Bo. Hoc citius crediderim, quam homines esse, qui pluris nomen faciant, quam rem.

BE. In certis rerum generibus, fateor, plerique malunt rem, quam nomen; in multis contra.

Bo. Hoc quid sit, non satis assequor.

BE. Atqui penes nos ipsos exemplum est. Tu Bonifacius diceris, et habes quod diceris: sed si esses alterutro spoliandus, utrum malles habere malam faciem, an pro Bonifacio dici Cornelius?

Bo. Equidem malim vel Thersites dici, quam habere prodigiosam faciem: an bonam habeam, nescio. BE. Item ego si dives essem, et aut res, aut nomen esset deponendum, malim Irus dici, quam re spoliari.

Bo. Assentior vera loquenti.

BE. Idem usu veniet, opinor, in his qui sunt prospera valetudine, aut aliis corporis præditi commodis.

Bo. Probabile est.

BE. At quam multos videmus, qui mallent nomen eruditi piique viri, quam esse docti bonique!

Bo. Plurimos istiusmodi novi.

BE. An non apud nos plus habet momenti nomen, quam res?

Bo. Videtur.

BE. Jam si quis nobis adesset dialecticus, qui scite definiret, quid sit rex, quid episcopus, quid magistratus, quid philosophus; fortassis et heic inveniremus qui mallent nomen, quam rem.

Bo. Ita profecto, si rex est, qui legibus et æquitate populi commodum spectat, non suum: si episcopus, qui totus invigilat gregi Dominico: et si magistratus est, qui ex animo consulit reipublicæ et si philosophus est, qui neglectis fortunæ commodis, tantum studet bonæ menti parandæ.

BE. Heic vides, quantum hujus generis exemplorum possim aggerere.

Bo. Sane plurimum.

BE. An hos omnes negabis esse homines?

Bo. Vereor ne nos ipsi citius nomen hominis amittamus.

BE. At si homo est animal rationale; quantum abest hoc a ratione, ut in corporis commodis verius quam bonis, et in externis, quæ fortuna dat simul et

eripit, quum libet, rem malimus, quam nomen: in veris animi bonis nomen pluris faciamus, quam rem? Bo. Præposterum mehercule judicium, si quis attendat.

BE. Eadem autem est ratio in contrariis.

Bo. Exspecto quid dicas.

BE. Idem judicandum de nominibus rerum fugiendarum, quod dictum est de vocabulis expetendarum. Bo. Apparet.

BE. Magis enim horrendum est esse tyrannum, quam tyranni nomen: et si malus episcopus, juxta sententiam evangelicam, fur est et latro, non tam hæc nomina sunt nobis detestanda, quam ipsa res. Bo. Convenit sane.

BE. Tu de ceteris similiter colligito.

Bo. Prorsus intelligo.

BE. Nonne fatui nomen aversantur omnes?

Bo. Et quidem maxime.

BE. Nonne fatuus esset, qui aureo piscaretur hamo, qui vitrum anteponeret gemmis, qui cariores haberet equos quam uxorem ac liberos?

Bo. Is esset quovis Corobo stultior.'

Bɛ. An non tales sunt qui procurrunt in militiam, spe lucri non admodum magni, corpus et animum exponentes periculo: qui student congerendis opibus, quum animum habeant omnium bonarum rerum egenum: qui vestes ad ædes exornant, quum

1 A proverbial hyperbole, alluding either to a certain Corœbus who tried to count the waves of the sea, or to the Corobus in Virgil, Æn., lib. II., 341.

animus neglectus ac squallidus jaceat: qui corporis valetudinem anxie tuentur, animam tot capitalibus morbis laborantem' negligunt: denique qui fugacissimis hujus vitæ voluptatibus cruciatus merentur æternos?

Bo. Ipsa ratio fateri cogit, plusquam fatuos esse. BE. Atqui his fatuis quum plena sint omnia, vix invenias, qui ferre possit fatui vocabulum, quum adeo non abhorreant a re.

Bo. Sic est profecto.

IV.

DE LUSU.

NICOLAUS, HIERONYMUS, COCLES, PÆDAGOGUS.' N. Jamdudum et animus, et cœlum, et dies invitat ad ludendum.

H. Invitant quidem hæc omnia, sed solus præceptor non invitat.

N. Subornandus orator quispiam, qui veniam extorqueat.

H. Apte quidem dictum, extorqueat. Nam citius clavam extorseris e manu Herculis, quam ab hoc ludendi veniam. At olim illo nemo fuit ludendi avidior.

N. Verum; sed jam olim ille oblitus est, se fuisse puerum. Ad verbera facillimus est et liberalis: hic parcissimus, idemque difficillimus.

1 The scene may be in the school-room or at the door of the school-building. The boys assemble, carrying their books, satchels, etc.

H. Attamen protrudendus est aliquis legatus, non admodum verecundæ frontis, quem non illico protelet suis sævis dictis.

N. Eat, qui volet: ego carere malo, quam rogare.

H. Nemo magis accommodus ad hanc legationem, quam Cocles.

N. Nemo profecto. Nam perfrictæ frontis est, ac bene linguax. Deinde sensum hominis pulchre callet. H. I, Cocles, ab omnibus nobis magnam initurus gratiam.

C. Equidem experiar sedulo. Verum si non successerit, ne conferte culpam in oratorem vestrum.

H. Bene ominare: si te satis novimus, impetrabis. Abi orator, redibis exorator..

C. Eo. Bene fortunet legationem meam Mercurius.1 Salve præceptor.

P. Quid sibi vult nugamentum hominis?

C. Salve præceptor observande.

P. Insidiosa civilitas.

quid velis.

Satis jam salveo. Dic,

C. Totus discipulorum tuorum grex orat ludendi veniam.

P. Nihil aliud quam luditis, etiam absque venia. C. Scit tua prudentia, vigorem ingeniorum excitari moderato lusu, quemadmodum nos docuisti ex Quintiliano.

1 Here the scene may be changed to the master's study. The master over his books. Enter Cocles, saying, with a profound

obeisance, "Salve," etc.

« PoprzedniaDalej »