Obrazy na stronie
PDF
ePub

agnoscere vim occultam Spiritus sancti, ad Synodum Pisanam, tot regna, tot Ecclesias, tot Principes, tot Abbates, tot Ordinum capita, cum religiosis cœtibus, tot inclytas Academias adducentis ut facerent sibi caput unum. Denique jam diximus, dicemusque ipsam Constantiensem Synodum eo esse fultam quod Pisanæ Synodi continuatio esset, quod est vel gravissimum ejusdem Pisanæ Synodi firmamentum ; ut profecto nunc tam sancta, tam probata Synodus, sine gravi saltem temeritatis nota abjici nequeat.

NOTE.

La dernière partie du chapitre appartient à la seconde révision de Bossuet, depuis les mots : « Quid plura? cum ipsos liceat adhibere testes etc., » jusqu'à la fin du chapitre. Notre manuscrit contient cettte addition autographe de l'illustre auteur.

Ad Constantiense Concilium devenitur: ejus causæ atque initia referuntur: rerum series usque ad sessionem V: hinc confutati qui ad schismatis tempus decreta restringunt.

Jam ergo ad Constantiensem Synodum devenimus. Eam Joannes XXIII, Alexandro V mortuo substitutus, convocavit, at Pisana Synodus continuaretur.

Causæ continuati Concilii in Bulla convocationis expressæ : ut schisma finiretur, ut hæreses damnarentur, ut ecclesiasticæ disciplinæ reformatio fieret (1).

Schisma quidem vivebat adhuc; ac si Pontificum atque obedientiarum numerum aspiceres, non excisum, sed auctum esse videbatur; et falsorum Pontificum fautores, pauci licet comparatione reliquorum, Hispani præsertim, quo iniquius, eo obstinatius eos tuebantur; neque immerito timebatur, commotis adhuc animis, ne ex scintilla majus incendium resurgeret. Jam Wiclefiana hæresis tota in Ecclesia grassabatur, quodque malorum omnium caput erat, jacebat ecclesiastica disciplina; tantæquæ morum corruptelæ inerant, ut vel ea causa Synodus necessaria haberetur; cum ex ea radice et schismata et hæreses prodiisse constaret.

His de causis Constantiensis Synodus est convocata, ac, Joanne XXIII Sigismundoque Imperatore præsentibus, inchoata (2). Primum omnium sacra Synodus recipit Papæ sponsionem, sponte quidem oblatam, sed postea juramento, Bullaque insuper edita, confirmatam: quod cessurus esset papatu, non tantum si Petrus de Luna et Angelus de Corario cederent, verum etiam si id e re Ecclesiæ esse Synodo videretur (3): eo nempe fundamento, quod verus quoque et certus Pontifex, quo magis, quo verius, quo denique certius pater pastorque esset, eo magis honori suo Ecclesiæ pacem et gregis salutem anteponere teneatur.

Hac sponsione facta, Bullaque promulgata, Pontifex die 20 Martii, Majore hebdomada imminente, clam aufugit Constantia, atque in vicinum oppidum Scaphusense se contulit, ubi

(1) Bull. convoc. Conc. Const. sess. 1, col. 11. (3) Vid. in Append. tom. x Concil. col. 1438.

- (2) Ibid. sess. 11, col. 16.

ubi sub tutela Friderici Ducis Austriæ morabatur. Multum ea fuga commota est Synodus, nec deerant Papæ adulatores pessimi, qui Synodum solvere molirentur; sed habita est frequente concessu, die 25, sessio II, post Papæ recessum prima, in qua decernitur quod «Constantiæ in Spiritu sancto Synodus generalis, pro reformatione et unione Ecclesiæ in capite et in membris, fuit et est rite et juste convocata, initiata, celebrata (1); quod, per recessum Papæ aut aliorum quorumcumque, hoc sacrum Concilium non est dissolutum, neque transferri debeat, nisi assensu Concilii, aut omnino dissolvi, usque ad extirpationem præsentis schismatis, et quousque Ecclesia sit reformata in fide et moribus et capite et membris. ›

Quid sit apud Synodum, et hujus ævi scriptores, in Ecclesia reformari fidem, omnes facile intelligunt. Non hoc est, restitui collapsam, cum nunquam Ecclesiæ collabatur fides; sed, ea firma et integra, damnari hæreses, hæreticos Ecclesia ejici, quo clariore luce fides enitescat. Cæterum Ecclesiam « in fidei veritate semper immaculatam permanere, et de hæresibus semper triumphare, alibi dicet Synodus (2), Wiclefum condemnans: atque hoc obiter dictum oportuit,ne quis in ambigua reformatæ fidei voce falleretur.

[ocr errors]

Verum id diligentissime advertendum, tres Concilii causas ab ipso Concilio statim ac diserte expressas : fidem, schisma, reformationem generalem in capite et in membris. His ut reliqua consentanea essent, sessione iv, ubi ad ipsos Pontifices devenitur, ad easdem tres causas debita ab ipsis obedientia refertur, nempe ut huic Synodo obedire debeant in his quæ ad fidem pertinent, quæque ad extirpationem hujus schismatis, quæque ad reformationem generalem Ecclesiæ Dei in capite et in membris.

Dum hæc agerentur, et sessio IV fieret, renuntiatum est sacro Concilio, Papæ nomine ipsum non alia causa quam propter sanitatem corporis Constantia recessisse, atque omnino impleturum omnia quæ sacræ Synodo promisisset (3). Hæc in acta relata sunt. Quin ipse Pontifex, data schedula própria manu, aliisque multis testificationibus, idem confirmavit.

Sacra tamen Synodus intellexit ex ejus recessu, quocumque colore quæsito tegeretur, nonnihil turbarum eventurum,

(1) Conc. Const. sess. 1, col. 47. (2) Conc. Const. sess. vin, col. 45 (3) Ibid. sess. iv, col. 20. Vid. in Appendice, cedulam Joan. XXIII, col. 1464.

multaque eum de disturbanda Synodo moliri; nec deesse adulatores, qui pessima suaderent. Sex enim Cardinales palam pronuntiaverant ejus absentia jam solutum esse Concilium, ac Rainaldus memorat (1) plerosque Cardinales, alios post alium, ad Papam confugisse; edictumque Papæ, valvis affixum repertum fuisse, quo Curia omnesque officiales, ut ad ipsum accurrerent, sub excommunicationis ac privationis pœna citabantur: quæ omnia ad dissolvendam Synodum pertinerent.

Scribunt et alii, Patres Cardinalibus indignatos id etiam cogitasse ut prohiberentur a sessionibus Concillii, ubi de Papa ageretur, cui se turpes adulatores præstitissent; Petrum de Alliaco Cardinalem, æquum omnibus nec minus Ecclesiæ Romanæ quam ipsius Concilii studiosum, his obstitisse, et Cardinalium defendisse dignitatem (2). Nec interim deerant qui, pessimo adulandi studio, pontificiam potestatem immodice efferrent. Quæ cum ita se haberent, necessarium erat Patribus ut conciliarem auctoritatem magis magisque inculcarent. Quare, sessione v, non modo sessionis IV canonem iterarunt, sed etiam hæc duo addiderunt: primum, ut explicatius diceretur, cujuscumque alterius Concilii generalis decretis Papam subjici; alterum, ut, si contumaciter obedire contempserit, debite puniatur (3); ne scilicet, quod plerique jactabant, honeste potius quam necessario obstringi obedientiæ videretur; tantaque Patrum consensione finita est sessio, ut actis hæc verba inserantur: « Quibus constitutionibus lectis, Concilium eas uniformiter approbavit et conclusit. >>

Hi sunt illi duo canones relati superius, de quorum sensu agitur. Sed ipsa, credo, rei series persuadet, non alium esse posse præter eum quem tuemur: nempe ut in fidei, schismatis, reformationis casu, non tantum Constantiensi, sed etiam cuicumque, quocumque tempore, et quacumque causa congregato Concilio generali, obedientiam à Papa etiam præstari oporteat.

(1) Rain. ann. 1415, n. 6 et seq. ex Theod. a Niem. (2) Petr. Alliac. de auct. Eccl. in Append. tom. 11. Gers. Leo Aret. de temp. sui Hist. (3) Concil. Const. sess. v, col. 26.

NOTE.

[ocr errors]

Le vrai texte des décrets de Constance étant douteux, la discussion manque d'une base certaine, authentique. Nous avons parlé des anciens manuscrits qui lisent: In his quæ pertinent ad finem et exstirpationem schismatis. Nous ne possédons pas d'édition officielle des décrets de Constance.

CAPUT XIV.

Vana suffugia, ex ipso Concilii scopo ac verbis, confutantur.

Certe cum Constantiense Concilium, in his sessionibus, duplicis generis decreta protulerit, quorum alia proprie ad Constantiense pertineant, alia ad omne Concilium protendantur, utriusque generis decretis certam notam adhibuit. Et tertiæ quidem sessionis decreta qui legerit, statim animadvertet ita decerni: « Quod istud Concilium non debet dissolvi; quod ipsum Concilium non potest transferri; quod qui interesse debent huic Concilio, non recedant (1). » Tunc sessionibus IV et v multa in eumdem sensum de hoc Concilio proprie decernuptur: quam notam si haberent omnia Synodi decreta, libenter fateremur non posse protendi ad omne Concilium ea quæ de isto constituta fuerint. Nunc eum Concilium, in sessione v, diserte scripserit, «et huic Concilio et cuicumque alteri Concilio generali » etiam a Papa deberi obedientiam ; patet sacram Synodum quasi dedita opera occurrisse eorum effugiis qui ad Concilia in schismate habita, aut ad solum schismatis tempus horum decretorum verba detorqueant.

Hoc certe suffugium post Basileensem contentionem, auctore Turrecremata, primum emersit. Is enim, cum auctoritate decretorum Constantiensium vehementissime premeretur, primus omnium contendit, « quidquid verba Concilii in sono litteræ prætendant, tamen aliter quam sonant intelligenda esse; » difficillimumque esse observare Constantiense decretum de obedientia a Romano Pontifice debita, « nisi decretum illud ad aliam trahatur intelligentiam quam verba in superficie prætendant (2). » Itaque commentum illud excogitavit, decretum Constantiense ad solam schismatis causam restringendum ex quibus satis constat virum acutissimum semel iterumque ac tertio verborum Concilii perspicuitate summa eo esse deductum, ut, repugnante littera, ad hunc sensum comminiscendum causæ necessitate se fuisse abreptum, ultro fateretur.

Quare qui eum secuti sunt nihil aliud quam ludibria protu

(1) Ibid. sess. I. col. 18. - (2) Turrecr. Resp. ad Basil part. II, n. 2 et 4; tom. XIII Conc. col. 1711, 1712.

« PoprzedniaDalej »