Obrazy na stronie
PDF
ePub

fida sit quam unius domus consensio. Atque iterum (1): « Traditionem itaque Apostolorum, in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint videre ; » et continuo hujus universalis traditionis egregium specimen editurus, Ecclesiæ principalis, Romanæ scilicet, traditionem adducit, qua, inquit (2), « confundimus eos qui quoquo modo præterquam oportet colligunt. » Ac merito universali traditione proposita, partem ejus necessariam, Ecclesiæ Romanæ traditionem, commendat; cum profecto certum esset non potuisse fieri ut a reliquis Ecclesiis discreparet, in qua omnes unitatem servare debeant.

Quæ cum ita sint, apparet Ecclesiam catholicam primitus esse immotam, cui dictum sit : Portæ inferi non prævalebunt adversus eam; et: Ecce ego vobiscum sum: Ecclesiam vero Romanam ita esse immotam, ut partem Ecclesiæ principalem summeque necessariam; quæ, mater ac magistra Ecclesiarum, totam ipsam Ecclesiam matrem ac magistram agnoscat.

Atque hinc obiter illud solvitur, quod passim objiciunt : Non est discipulus super magistrum (3) ; nec si discipulorum turba millies congregetur, ideo magistrum auctoritate vincet. Id quidem Christum de se dicere, ut magistro unico, sequentia docent nec servus super Dominum suum. Neque enim Christiani alterius quam Christi servi sumus; sed propter reverentiam quorumdam Romanorum Pontificum, qui hunc sibi locum attribuunt, respondemus ex antedictis: in Christiana Ecclesia docendi auctoritatem acceptæ a Christo per Apostolos traditionis niti testimonio. Porro traditionis omnes Episcopi testes sunt, ac vis testimonii testium consensu constat. Summa ergo auctoritas in eo consensu est posita. Tum Papa, in Christi nomine, respectu Ecclesiarum particularium est magister ille quidem, sed respectu Ecclesiæ catholicæ discipulus, cum in Ecclesiæ catholicæ consensione manifestum appareat Spiritus sancti magisterium.

(1) Iren. lib. in, cap. m, n. 1; p. 175.

(2) Ibid. n. 2.

(5) Matth. x. 24.

CAPUT XV.

Ex Sedis apostolicæ immobili firmitate concludi causas fidei ad eam Sedem referendas, non autem propterea infallibili judicio finiendas: formulæ interrogandi Romani Pontificis, de ejus judicio piam præsumptionem, non tamen continuo certam fidem fecisse; cujus rei exempla proferuntur.

Jam ex tota antecedente doctrina id facile consequemur, ut majores, ac præsertim fidei, quæstiones in ea potissimum Sede definiri oporteat, in qua error non obtineat; et ab eo potissimum Pontifice qui in eam seriem intexatur, quæ a fide penitus abrumpi nequeat. Id voluit sanctus Bernardus, loco celebri ad lnnocentium II (1): « « Oportet ad vestrum referri apostolatum pericula quæque et scandala emergentia in regno Dei, ea præsertim quæ de fide contingunt: dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Hæc quippe hujus prærogativa Sedis. En Sedis universim ex antiqua traditione: non singuli cujusque Romani Pontificis ; qua tamen prærogativa Sedis id fit, ut de fidei periculis ad ejus sedis Præsidem potissime referatur. Pergit : « Cui enim alteri aliquando dictum est : Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua? Ergo quod sequitur a Petri successore exigitur : Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Exigitur certe; quis enim neget id a Petri successore postulari ? An id officii sit semper ac necessario præstiturus, Bernardus non dicit; ac fidenter dixerim, ad Bernardi tempora dixisse neminem.

Interim de Pontificis responso optima quæque præsumebant; atque hinc illæ formulæ interrogandi de fide Romani Pontificis Hieronymi quidem clamantis ad Damasum (2): « Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatudini tuæ, id est cathedræ Petri, communione consocior; super illam petram ædificatam Ecclesiam scio: quicumque extra hanc domum Agnum comederit, profanus est; si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio. » Quæ de Sedis dignitate præfatus, de ipso Damaso hæc infert : « Quicumque te

(1) Bern. Ep. cxc, sive Tract. cont. Abæl. ad Innoc. II præf. tom. 1, col. 643.

(2) Hier. Ep. xiv, ad Damas. alias LVII; tom. iv, part. II, col. 19, 20.

[ocr errors]

cum non colligit, spargit; hoc est, qui Christi non est, Antichristi est. » Ac paulo post : Ac paulo post : « Decernite, obsecro; non timebo tres hypostases dicere, si jubetis. Cui cognatum illud supra memoratum Justiniani ad Hormisdam de uno Trinitatis crucifixo: « Hoc enim reputamus catholicum, quod vestro religioso responso fuerit intimatum (1).

Quæ formulæ ideo per totam Ecclesiam frequentatæ, quod in Clero Romano tanta lux, tanta doctrina esset, atque in docenda fide tanta cautio, tantum præterea in sede nunquam defectura Christi præsidium, ut facile præsumerent ejus sedis Præsulem officio non defuturum. Cæterum, si hæc ad summos apices, non sedi successionique universim, sed singulis quibusque Romanis Pontificibus tribuendum putant, jam dicant Liberio, dicant Sergio II1, dicant cæteris, a quorum communione tantisper abstinendum fuit : « Qui tecum non colligit, spargit. >> Dicant Honorio: Non timebo unam duasve voluntates tacere vel promere, si jubeatis; » tota quidem Ecclesia confundetur. Hæc ergo piæ fiduciæ, non certæ sunt fidei.

Quod ad Hormisdam attinet, recordentur velim, postquam a Justiniano interrogatus spem Orientis haud satis idoneo responso destituit, Orientalem Ecclesiam in prisca sententia perstitisse; ac demum perpulisse Romanos, ut unum Trinitatis crucifixum secum agnoscerent. Jam illud recordemur, Patres atque ipsos Romanos Pontifices sæpe ita esse locutos, ut qui de Romani Pontificis judicio dubitarent. Hinc quæsitum, in Synodis generalibus, an eorum decreta recta haberent, necne. Hinc illud Augustini (2) Romanos Clericos nihil veritati nocituros, sed tantum inusturos sibi prævaricationis notam, si sancti Innocentii decreta rescidissent. Hinc illa contestatio Monachorum Hierosolymitanorum, innocuos se esse, si Martinus cum Concilio suo prava et fidei adversa definiisset (3). Multa ejusmodi retulimus, quæ utique cum illis formulis concilianda sunt, ut una sit ecclesiasticæ doctrinæ facies. Conciliantur autem, si de Romani Pontificis judicio dubitatum quidem, sed interim optime præsumptum esse dicamus.

Quin etiam memoravimus similes de cæteris quoque Episcopis locutiones, atque illud imprimis Concilii Romani sub Da

(1) Ep. 11 Just. ad Horm. tom. IV Conc. col. 1517.

(2) Aug. lib. 11, ad Bonif. cap. 111, n. 5; tom. x, col. 454.

(3) Vid. Conc. Later. sub Mart. I, secr. 11; tom. vi Conc. col. 117.

maso (1): « Neque enim hæresis malum cadere in Dei Antistites potest: » non quod Episcopi a fide cadere non possent, sed quod id futurum non facile præsumerent.

[ocr errors]

Notum illud Cypriani ad Florentium Pupianum in se rebellantem, de singulis quoque Episcopis dictum: Nec hæc jacto, sed dolens profero; cum te judicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad Apostolos, ac per hos ad omnes præpositos, qui Apostolis vicaria ordinatione succedunt: Qui audit vos, me audit..... Inde enim schismata et hæreses obortæ sunt, et oriuntur, dum Episcopus, qui unus est, et Ecclesiæ præest, superba quorumdam præsumptione contemnitur, et homo dignatione Dei honoratus, indignus hominibus judicatur (2). » Quem locum ad cujuscumque diœcesis Episcopum pertinere, et sermonis probat series, et novissimus auctor anonymus confitetur (3). An ergo volebant singulis Episcopis sic aptari illud: Qui vos audit, me audit, ut nemo a fide caderet, nemini unquam obsistendum esset? Hæc apte, hæc temperate, hæc pia fiducia præsumebant, non ad extremos apices exigebant. Similis locus apud Cyprianum, in epistola ad Cornelium Papam (4). Quid Hieronymus? Nonne de Rufino hæc prodidit : « Scribis quoque me litteris indicasse quod Papa Theophilus Expositionem fidei nuper ediderit, et polliceris quod quidquid ille scripserit tu sequaris (5)? » An ergo Alexandrinum Antistitem infallibilem cogitabat ? Subdit Hieronymus : « Si Papæ Theophili sententiis delectaris, et nefas putas Pontificum decreta convelli, quid de cæteris dicis, quod ipse damnavit (6) ? ► Adeo optima quæque de Episcoporum judiciis præsumebant, neque tantum in fidei quæstionibus, sed etiam in particularibus causis. Unde subdit: « Quid de Anastasio, de quo nulli, ut ais, verum videtur, ut tantæ urbis sacerdos vel innocenti tibi facere injuriam potuerit, vel absenti. » Nempe adversarii, si de fide ageretur, stricte illud urgerent non potuisse fieri, ut Anastasius Romanus Pontifex a fide deficeret : cum de Rufini peculiari causa agatur, fateri coguntur, humani sermonis

(1) Ep. Synod. Conc. Rom. sub. Damaso. Coll. Holst. part I, p. 166; tom. Conc. col. 892.

(2) Cypr. Ep. ad Flor. Pup. LXIX, al. LXVI; p. 122.

(3) non. de Libert. lib. vii, cap. viii, n. 7.

(4) Cypr. ad. Corn. Ep. LV, al. LIX; p. 81.

(5) Apol. Hier. adv. Ruf. lib. 1; tom. iv. part. II, col. 455.
(6) Ibid. col. 455.

consuetudine, pro certis assumi solita quæ pia fiducia præsu

merent.

: •

Sexcenta ejusmodi commemorare possem, sed in re tam obvia pudet esse diligentem. Quin ipse novissimus scriptor anonymus quanta refert quæ per se ipsa vana sint, nisi in nostram interpretationem temperentur ! Nempe Innocentius I ad Macedonas hæc scripsit (1) Adverti Sedi apostolicæ, ad quam relatio quasi ad caput Ecclesiarum missa currebat, aliquam fieri injuriam, cujus adhuc, in ambiguum sententia duceretur. Hic anonymus, qui nihil nisi infallibilitatem cogitat, statim infert Romanorum Pontificum in fide certissimum esse judicium. Atqui non de fide, sed de disciplina variabili agebatur. Percurrat capitula lector diligens, nihil aliud quam instituta ecclesiastica inveniet; cujusmodi decreta non semper admitti, et etiam ad incudem revocari posse, idem anonymus cum Theologis omnibus confitetur. Tum illud Innocentii perpendatur: « Adverti Sedi apostolicæ aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. Audis aliquam injuriam non hæreticos, non schismaticos cogitabat : aliquam injuriam fieri querebatur, quod de tanta potestate non satis æqua præsumerent; ut, etiam si de fide ageretur, locus hic adversario nihil prodesset.

Idem auctor laudat Tarraconense Concilium, ejusque epistolam ad Hilarum Papam, in qua sic habetur (2): « Privilegium vestræ Sedis, quo per totum Orbem beatissimi Petri prædicatio universorum illuminationi prospexit, » etc. Subdunt : « Ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam ; inde responsa quærentes, unde nihil errore, nihil præsumptione, sed pontificali totum deliberatione præcipitur. » De Silvani Calaguritani causa agebatur, ejusque ordinationibus præter canones factis: id petunt ab Hilaro, ut, quid super hac parte observare velitis, apostolicis affatibus instruantur. » Ac postea: «Erit vester triumphus, si apostolatus vestri temporibus, quod sancti Petri cathedra obtinet, catholica audiat Ecclesia. » Exclamant Papam in fide esse infallibilem, cum de fide nullus quæreret. Præsumebat Synodus Pontificem, cui depositum fidei commissum esset, ut in illo deposito, ita in peculiaribus causis, nihil errore, nihil præsumptione, sed omnia pontificali delibera

[ocr errors]

(1) Innoc. I, Ep. xx11 ad. Maced. tom. u. Conc. col. 1272.

(2) Anon. lib. 1. cap. v, n. 12. Conc. Tarrac. Ep. 1, ad Hilar. tom. iv. Conc. col.

« PoprzedniaDalej »