Obrazy na stronie
PDF
ePub

Libellus a sancto Hormisda ad Ecclesias Orientales missus: ab eisdem Ecclesiis subsignatus mittitur eidem Papæ; tum sancto Agapeto, Nicolao I, atque Adriano II: prædicata in eo libello Romana fides nunquam defectura.

Sancti Hormisdæ ac Justini Augusti tempore, Ecclesiæ Orientales hanc adversus Acacium Eutychetis defensorem a beatissimo Papa missam formulam jussi subscripserunt (1): << Prima salus est, rectæ fidei regulam custodire, et a Patrum traditione nullatenus deviare; quia non potest Domini nostri Jesu Christi prætermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Hæc quæ dicta sunt, rerum probantur effectibus; quia in Sede apostolica immaculata est semper servata religio. » Ergo, ut semper servaretur, ad hæc Christi promissa referunt. Subdunt postea : « Unde sequentes in omnibus apostolicam Sedem, et prædicantes ejus omnia constituta, spero ut in una communione vobiscum, quam Sedes apostolica prædicat, esse merear, in qua est integra et verax christianæ religionis soliditas: promittens etiam sequestratos a communione Ecclesiæ catholicæ, id est non in omnibus consentiente Sedi apostolicæ, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Hanc autem professionem meam propria manu scripsi, et tibi Hormisdæ, sancto et venerabili Papæ urbis Romæ, obtuli. » Atque hæc professio ab Hormisda Pontifice dictata, ab omnibus Episcopis Orientalibus, eorumque antesignanis Constantinopolitanis Patriarchis, est recepta. Qua de re Occidentales Episcopi, præsertim Gallicani, multum in Domino collætantur (2); ut certum sit hanc formulam a tota Ecclesia catholica comprobatam.

Eamdem fidem Justinianus Imperator ad sanctum Agapetum Papam, a se subsignatam, iteratis vicibus mittit, in secunda vero subscriptione sic legitur (3): • Quapropter, sicut præfati sumus, sequentes in omnibus Sedem apostolicam, quæ ab ea statuta sunt prædicamus, ac promittimus

(1) Exemp. libell. Joan. C. P. ad Hormisd. tom. iv Conc. col. 1486, 1487. (2) Ep. Avit. Vienn. ad Hormisd. ibid. col. 1445.

(3) Confess. Justin. ad Agap. ibid. col. 1790; 11 Conf. col. 1801, 1802.

ista inconcusse servari, et compellere ut, juxta tenorem libelli istius, omnes faciant Episcopi: ut sanctissimi quidem Patriarchæ ad vestram faciant Sanctitatem, Metropolitani vero Patriarchis, et alii ut suis faciant Metropolitanis, quatenus per omnia sancta catholica Ecclesia nostra suam habeat firmitatem; » universali scilicet, ut sæpe diximus, consensione constantem.

Omnes ergo Ecclesiæ, subsignata formula, profitebantur Romanam fidem, Sedis apostolicæ et Ecclesiæ Romanæ fidem, integra et perfecta soliditate constare; ac, ne unquam deficiat, certa Domini pollicitatione firmatam. Nempe hanc fidem ab Episcopis ad Metropolitanos, ab his ad Patriarchas, a Patriarchis ad Papam mitti oportebat ; ut omnium confessionem unus exciperet, ac, pro confessione fidei, communionem omnibus unitatemque rependeret.

Hanc professionem eodem initio, eadem conclusione, additis subinde hæresibus atque hæreticis, qui suis temporibus Ecclesiam conturbassent, per secuta secula frequentatam scimus. Hanc uti sancto Hormisdæ Papæ, sanctoque Agapeto, ac Nicolao I, omnes Episcopi fecerant; ita iisdem verbis Adriano II Papæ, Nicolai successori, factam in Concilio octavo œcumenico legimus (1). Hæc ergo ubique diffusa, omnibus seculis propagata, ab œcumenico Concilio consecrata,quis respuat Christianus ?

Interim id observemus, quid fixum ac divina pollicitatione firmatum ubique inculcetur: nempe id, Sedis apostolicæ atque Ecclesiæ Romanæ fidem minime perituram.

Neque eo secius per eadem tempora de ipsis Romanorum Pontificum definitionibus quæsitum, deliberatum, retractatum, factoque examine judicatum fuit, in Conciliis VI, VII, VIII. Neque obstitit sancti Papæ Hormisdæ sententia adversus Scythas Monachos, quominus eorum de uno Trinitatis crucifixo doctrina tota Ecclesia probaretur, ut suo loco vidimus (2).

(1) Conc. VIII, act. 1; tom. vin Conc. col. 988, 989. (2) Sup. lib. 11, cap. xvi et seq.

Concilium Lateranense sub sancto Martino Papa: sancti Agathonis ad Synodum sextam: item Benedicti XII de visione beatifica Decretalis.

In Concilio Lateranensi sub Martino Papa leguntur epistolæ ac supplicationes Orientalium æque ac Occidentalium, quibus Sedis apostolicæ Romanique Pontificis dignitas et auctoritas mirifice commendantur (1); quod ejus sit definire de summæ fidei rebus, deponere hæreticos, rectam pronuntiare ac firmare sententiam ; aliaque ejusmodi, quæ ad ejus officium pertinere nemo catholicus negaverit. Hæc igitur vehementer inculcant, ubi illud sempiternum exponunt, quod deficere non possit. Ecclesiam Romanam, Sedemque apostolicam, ejusque fidem prædicant Cyprii quidem Episcopi (2) Firmamentum a

Deo fixum et immobile, atque titulis formam lucidissimam fidei, vestram apostolicam Sedem constituit Christus Deus nosster, dicens: Tu es Petrus,etc. » Africani vero (3): « Magnum et indeficientem omnibus Christianis apud apostolicam Sedem consistere fontem nullus ambigere possit, de quo rivuli prodeunt affluenter, latissime irrigantes orbem christianum. »

Placet autem imprimis audire Stephanum Dorensem Episcopum (4), quæ prima erat sedes sub Hierosolymitano Patriarcha. Is igitur contestatur, Oriente turbato per Sergium, Pyrrhum et Paulum Constantinopolitanos Præsules, advenisse se ad apostolicam Sedem ; quoniam Petrus Apostolorum Princeps a Deo claves sortitus, jussusque sit primus pascere oves; « et ipse præcipue ac specialiter firmam præ omnibus habens in Dominum Deum nostrum et immutabilem fidem, convertere aliquando, et confirmare exagitatos consortes suos et spi. rituales meruit fratres: utpote dispensative super omnes, ab ipso qui propter nos incarnatus est Deus, potestatem accipiens et sacerdotalem auctoritatem. >>

Hoc igitur fundamento posito, subdit : « Quod utique sciens beatæ memoriæ Sophronius quondam Patriarcha sanctæ Chris

(1) Vid. Conc. Later. sub Mart. I, secret. ; tom. vi, col. 100 et seq.

(2) Ep. Serg. Episc. Cypr. ad Theod. Pap. ibid. col. 121.

(3) Ep. Af. Episc. ad. Theod. ibid. col. 128.

(4) Sup. Ste ph. Dorens. ibid. col. 104.

ti Dei nostri civitatis, sub cujus diœcesi fungebar sacerdotali officio, studuit humilitatem meam sine mora ad hanc apostolicam magnamque dirigere Sedem. » Ac paulo post : « Duxit me indignum et statuit in sancto Calvariæ loco, ubi Christus sponte crucifigi dignatus est, et ibi alligavit me vinculis insolubilibus, dicens :... Quantocius ergo de finibus terræ ad terminos ejusdem deambula, donec ad apostolicam Sedem, ubi orthodoxorum dogmatum fundamenta existunt, pervenias, etc. »

Hæc igitur dicebat ille Sophronius; ille, inquam, qui, Honorium consulens, responsum tulerat de tacendis una vel duabus voluntatibus. Neque vero his motus est, sed duas voluntates prædicare non destitit; neque existimavit Romanam fidem concidisse, eo quod Honorius, unus Pontifex, pessima et catholicæ pietati adversa præcepisset. Sed intellexit in Ecclesia Petri manere Petri doctrinam, atque optima fundamenta ; neque futurum unquam ut illa Ecclesia a vera religione abstrahatur, quod etiam successorum Honorii, atque imprimis sancti Martini, testabatur fides. Quare, deficiente Constantinopolitana Ecclesia, ac totum Orientem conturbante, veræ fidei rationem in illa inconcussa Petri Sede quærebat.

Ex eodem Hierosolymitano tractu Romam advenerant Abbates sanctissimi, quorum supplicationem alio loco memoravimus. Hos, cum postulassent rectam et antiquam a Martino sacroque Concilio firmari fidem, hæc subdidisse jam legimus (1): « Certissime hoc scientibus vobis sanctissimis, quod si aliter quam a nobis pro pietate postulata sunt, quidquam omnino integritatem fidei corrumpens a vestra terminetur (id est, definiatur) Beatitudine, liberi sine dubio atque innocentes ab hoc quod fiet existimus. »>

Cum hæc sub dubio proponerent, non tamen dissentiebant ab iis quæ reliqui de Romana fide semper invicta dixerant; eosque Martinus ac sancta Synodus suscepit æque ac cæteros: quod nempe intelligerent non propterea Romanam abnegari fidem, si de alicujus Romani Pontificis judicio dubitetur.

Sanctum Agathonem Papam a Synodo sexta susceptum vidimus (2) hæc scribentem: Quod, Petro adnitente, apostolica ejus Ecclesia nunquam a veritate deflexa sit; quod

(1) Vid. Conc. Later. sub Mart. I, loco jam cit. col. 117.

(2) Vid. Conc. VI, act. iv; tom, vi col. 636.

ejus auctoritatem ac doctrinam catholica Ecclesia, et œcu. menicæ Synodi, semper illibata permanserit, propter eam Christi promissionem: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. » Hæc præclara, hæc magnifica, hæc vera sunt, ita ut ab Agathone dicta et a sexta Synodo suscepta esse vidimus, hoc est ipsa summa, successionis ipsius habita ratione; atque omnino ita ut cum illis stent de ipsius Agathonis judicio habita quæstio, atque in Honorii rescriptum anathematis lata sententia. Quid plura ? Ipsa me charta deficiat, si referre aggrediar eos qui, quærentes illud immotum quod in Ecclesia Romana sit, nihil aliud quam ipsam Ecclesiam, ipsam cathedram, ipsam apostolicam Sedem memorarunt.

Nec Romani Pontifices unquam aliter locuti. Seculo XIV, Benedictus XII visionem beatificam sanctis ac purgatis animabus asseruit. Quo in diplomate, de Romanæ Ecclesiæ capitis Ecclesiarum principatu, multa præfatur, concluditque sic (1): « Pro qua (Ecclesia) ut in se ipsa subsistens alios informaret, passionis suæ tempore salvator noster Jesus Christus Patrem exorasse perhibetur, dicens: Simon, Simon, etc. Ego autem pro te rogavi, » etc. Sic ille ad ipsam Ecclesiam Romanam Christi precationem refert; quo fieri asserit ut in illa Ecclesia non dogmatizetur improvidum, inseratur incautum, in fide temerarium ingeratur. »>

Hæc ait ille Benedictus, quem audivimus ita disserentem, ut aperte fateretur determinationes in causa fidei a Romano Pontifice editas posse esse falsas, et a successoribus retractari; quin etiam aliquas a Joanne XXII merito retractatas. Quæ cum is Cardinalis protulisset, non infirmavit Papa, imo vero perspicue confirmavit, dum editam a Joanne antecessore de beatarum animarum statu fidem et ipse promulgat; et tamen, post eam editam, ipsam quæstionem de integro tractat, ut supra vidimus.

Ergo ille cum ostendat antecessoris suamque adeo fidem, toti Ecclesiæ propositam, rursus in quæstionem vocari a se posse; tamen Ecclesiæ Romanæ fidem immotam inconcussamque prædicat: adeo hæc diversa sunt. Atque iterum id confidenter dixerim, cum Romani Pontifices, pro eo, ut par est, soleant in omnibus diplomatibus sedis suæ dignitatem

(1) Bull. Rom. tom. 1, Bull. iv Bened. XII, Benedictus; et apud. Rain. ann. 336, n. 2.

« PoprzedniaDalej »