Obrazy na stronie
PDF
ePub

singularis; at gratiam singularem non propterea sequitur semper accipientis certa fidelitas : alioquin numquam in eo officio peccaretur, quod est falsissimum.

NOTE.

§ Jam quod, l'édition de Luxembourg oublie le mot Apostolus. Deux lignes plus loin, elle écrit peritura, pour moritura.

CAPUT IV.

Promissio in illa precatione, ut non deficiat fides tua: fides Petri quid sit? nunquam defectura, neque in ipso Petro, neque in catholica Ecclesia, neque in Sede apostolica, seu peculiari Petri Ecclesia.

Atque hæc sunt, quæ pertinent ad Christi præceptionem ipsam : Confirma fratres tuos. Jam ad promissionem ista: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : quæ quidem promissio multipliciter intelligi potest, pro multiplice personæ Petri intellectu.

Est enim primum Petrus singularis, cui Christus, teste Augustino, promiserit: « ut haberet in fide liberrimam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam voluntatem (1). » Quo sensu promissio solum Petrum spectat non autem successores, quos in fide confirmatos nemo, credo, nisi insipientissimus dixerit.

Et ea quidem promissione ad exequendum officium Petrus juvabatur. Quis enim dubitet promptius illud fuisse ac certius, ut confirmatus in fide confirmaret? quod Christus Petro significavit his verbis: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (2). Quo loco Leo præclare (3): « Pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit. « Neque propterea Petri successores id habent ut in fide confirmentur, sicut non omnes habent illam eminentissimam caritatem, qua Petrus plus cæteris Christum diligens audire meruit: Pasce oves meas (4).

Hoc igitur est quod Petro in propria persona promissum est, neque ad posteros transiturum : nempe, ut in fide et gratia confirmetur. Jam quod sit ad posteros transiturum: ex alia duplici Petri persona pendet.

Petrus enim, præter personam suam, aliam personam gerit, nempe Ecclesiæ universæ ; quod ipsum ad ejus primatum per

(1) Aug. de Corrept. et Grat. cap. vii, n. 17; tom. x, col. 759.

(2) Luc. xx11. 31, 32.

(3) Leon. Serm., 111, in anniv. Assump. ejusd. cap. 1. ed. Quesn. Iv; p. 109. (4) Joan. xxi. 17.

tinet, sicut Augustinum dicentem audivimus (1): « Petrus Ecclesiæ gestabat in figura personam, propter primatum quem in discipulis habuit. » Cum ergo Petro dicitur pro hujus personæ ratione: Non deficiet fides tua, hoc nempe est, non deficiet Ecclesiæ catholicæ fides, cujus tu figuram atque personam propter primatum geris; ac jubetur postea confirmare fratres, qui primatu imposito tantam personam induerit.

Neque immerito Petro dicitur: Non deficiet fides tua; fides illa scilicet, quæ, cum sit Christianorum omnium, vel maxime est tua, quod eam primus omnium nomine prædicaveris.

Hunc sensum interpretes sæpe memorati secuti sunt; ad eumque alludere videtur Augustinus (2) : « Dicente Christo, Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, intelligamus ei dictum qui ædificatur super petram, » hoc est, omnibus in Christo perseveraturis.

Hic ergo secundus sensus, pro secundo intellectu personæ Petri, totam in se repræsentantis Ecclesiam, ac maxime electos. At, tertio modo, Petrus intelligi potest strictiore significatu, ut qui non modo Ecclesiæ universæ personam susceperit, sed successores in primatu suos, eorumque curæ commissam peculiarem Ecclesiam, Romanam scilicet, singulari titulo repræsentet. Quo etiam sensu, merito Petro dicitur: Non deficiet fides tua; cum nunquam futurum sit ut Petri successores eorumque universa series atque successio, sedesque cui præsint, atque Ecclesia quam docendam et regendam susceperint, a vera fide evellantur.

(1) Aug. in Ps. cv. n. 1; tom. iv, col 1215.

(2) Aug. de Corrept. et Grat. cap. xi, n. 38; tom. x, col. 772.

CAPUT V.

Petrus ejusque successores cuidam peculiari Ecclesiæ ac sedi præsidere debent : Petri fides in Petri sede et in successorum serie non deficit.

[ocr errors]

Et quidem de successorum serie satis constat, cum catholici omnes uno ore fateantur Petri officium, hoc est papatum ipsum atque primatum a Christo institutum, nunquam in Ecclesia desiturum. Sed Petri successores, cum ordinandi fuerint, e cœlo lapsuri non sunt ; neque ad creandos eos, ubi opus fuerit, totam Ecclesiam citari commoverique oportebit. Necesse ergo est aliqua ut sit catholicæ Ecclesiæ pars, ex qua existant, aliique aliis subrogentur. Quare ita constituti sunt, ut non modo universæ Ecclesiæ præsint, sed, quemadmodum cæteri Episcopi, peculiarem habeant quam regant Ecclesiam, nempe Romanam, quam Petrus fundaverit et rexerit, imo quam semper et foveat et regat. Hæc ergo Ecclesia, ex avita atque apostolica traditione, eo jure, ea dignitate est, ut quemcumque sibi, eumdem etiam Ecclesiæ universæ ducem Pastoremque eligat; nec, nisi ab orthodoxa, orthodoxum eligi par est. Hæc igitur cathedra, hæc sedes, hæc Ecclesia est, quæ pro sui Pontificis dignitate uniendæ Ecclesiæ, necessaria, nunquam a vera Ecclesia,nunquam a vera fide abrumpatur.

Neque objiciant, Sedem a sedente Pontifice minime distinguendam : hunc enim errorem multis jam veterum testimoniis sublatum esse credimus. Vel sanctum Leonem audiant de sede Antiochena dicentem: « Aliud sunt sedes, aliud præ. sidentes (1). >>

Neque propterea dicimus ipsam sedem aliquid exercere posse potestatis aut jurisdictionis, aliter quam per ipsum præsidentem; sed si præsidens erraverit, errorem eum statim repellendum, neque coaliturum.

Neque vero distinguimus a Romanorum Pontificum fide, Romanæ Ecclesiæ fidem; quam scilicet non aliter quam a Petro primo, atque a Petri successoribus Romani didicerint. Neque huic fidei oberit, si aliquot Pontifices officio defue

11) Leon. Ep. ad Anast. C. P. Lxxx, al. Lını.

rint, atque a vera fide, eique conjuncta fidei professione aut prædicatione aliquando aberrarint. Stat enim Romana fides, ab eorum antecessoribus stabilita, ab eorum successoribus statim vindicanda; ut factum in Liberio, Honorio, aliisque vidimus, nullo Romanæ fidei aut Romani primatus detrimento. «Etsi enim, inquit Leo (1), diversa nonnunquam sunt merita Præsulum, tamen jura permanent sedium: » quanto magis permanent jura in Sedem apostolicam per Petrum, auctore Christo, collata?

Accipiendi ergo Romani Pontifices tanquam una persona Petri, in qua nunquam fides penitus deficiat; atque, ut in aliquibus vacillet, aut concidat, non tamen deficit in totum, quæ statim revictura sit. Nam et Petrus negavit, et incredulus fuit, postquam etiam audivit illud: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; sed statim exsurgit, confirmaturus fratres, atque omnium nomine communem prædicaturus fidem, sicut in Actis legimus. Sit ergo in Leone, sit in Agathone; sit in aliis egregiis Pontificibus Petrus, fratres confirmans; sit etiam in Liberio, sit in Honorio Petrus ad horam nutans et negans; sed statim respiciente Domino convalescens, seque ipso validior: ut firmitudini, Domino providente, etiam lapsus ipse serviat, neque supersit ullum errati vestigium. Id in Ecclesia Romana contigisse multa exempla docuerunt, neque porro aliter ad consummationem usque seculi, in tota Pontificum successione, eventurum esse, certa fide credimus.

Id autem beati Petri meritis tributum volumus. Omnino enim Apostoli ad Christum recepti, discipulorum ac successo rum suorum regunt Ecclesias; neque illa vacat Ecclesiæ oratio Dominum deprecantis (2): ut gregem tuum, Pastor æterne, non deseras; sed per beatos Apostolos tuos continua protectione custodias; » certumque est id, quod subditur : «iis Rectoribus Ecclesiam gubernari. » Quanto magis Petrus, omnium princeps, « in propria sede vivit ac præsidet? » ut et sanctus Leo egregie docet (3), et universa Ecclesia in œcumenicis etiam Conciliis sæpe confitetur.

Sic ergo tertio sensu intelligatur Petri nunquam defectura fides, quod eam Ecclesiæ Romanæ semel traditam, in eadem

(1) Leon. Ep. ad Maxim. Antioch. xc, al. Lx11, cap. 1.

(2) Præf. Miss. Apostol.

(3) Vid. Leon. Serm. 1, 11, 111, in die Assumpt, ejusd.

« PoprzedniaDalej »