Obrazy na stronie
PDF
ePub

Certum quidem est Petrum Gnapheum seu Fullonem, Eutychianum hæreticum, eo nomine a Felice III ac Synodo Romana fuisse reprehensum, quod unum increatæ atque individuæ Trinitatis passionem subiisse ac mortuum esse diceret (1).

Sed id Petrus Fullo ita intelligebat, ut unus de Trinitate passionem pro nobis pertulisse diceretur in substantia deitatis, ut ipse Felix III refert (2); a quo scelere Monachi Scythæ adeo abhorrebant, ut semper hoc adderent, quod et beatus Proclus accuratissime dixerat: Unum Trinitatis crucifixum carne (3) ne naturas confundere, et cum Eutychianis sapere viderentur.

Qua in re multum distabant a Petro Fullone, et ab ejus assecla Anastasio Augusto, et a Theodora Augusta (4), cujus sententia proscriberetur, unum Trinitate passum non asserens, secundum quid, sed absolute; Scythæ autem passum asserebant, non absolute (quo hæretici significatum volebant etiam divinitate passum), sed tantum secundum quid, hoc est secundum carnem.

Quæstione mota, Scythæ Monachi Romam profecti sunt, Sedem apostolicam ordine consulturi (5) : eadem de re scribunt Justinus Augustus ac Justinianus, tunc Comes Domesticorum; atque hic Monachos ut inquietos ac turbulentos statim repelli petit, a Dioscoro persuasus (6). Mox ipsa re, ut videtur, gravius considerata, per alias litteras Hormisdam sic interrogat (7): « Quidam asserunt Christum, pro nostra salute carne crucifixum, unum de Trinitate debere prædicari. » Quærit quid sequi, quidve super hoc evitare debeamus, quoniam verba videntur facere dissensionem; nam sensus inter Catholico s omnes unus esse probatur. Subdit: Hoc enim credimus esse catholicum, quod vestro religioso responso nobis fuerit intimatum. Quæ professio, ne statim ad pontificiam infallibi litatem pertinere videatur, rei gestæ narrationem ad fidem usque exspectandam monemus : interim bona fide notamus quid nobis objiciant.

[ocr errors]

(1) Conc. Rom. I, sub Fel. III; ibid. col. 1097 .

(2) Fel. Ep. v, ad. Zen. ibid. col. 1071.

(3) Pet, Diac. lib. ad Fulg. int. Op. Flug, p. 280, edit. Paris. 1684. (4) Vid Joan. Max. Profess. fid. tom. 1x Bibl. Patr. p. 534 et seq.

(5) Vid. Vict. Turon. Chron. ed. Scalig.

(6) Ep. 1 Justiniani ad Horm. tom, IV Conc. col. 1516.

(7) Ejusd. Ep. 11 ad Horm. col. 1517.

Viri boni sanctique consulendos docent per Orbem terrarum Episcopos : quæstionis finem ab Ecclesiæ universalis auctoritate exspectandum.

Quis esset interim Catholicorum ea de re sensus, exponere juvat. Ac primum Scythæ Monachi fidem suam diligenter expositam (1) sancto Fulgentio ejusque collegis sanctis Christi Confessoribus, ac Ferrando Diacono, viris eo ævo sanctissimis ac doctissimis, approbarunt.

Id tantum in Fulgentio notaveris, malle eum dicere unam ex Trinitate personam quam unum Trinitatis, vel unum ex Trinitate (2). Quæ diversitas tam est levis, ut qui ea re tantum differant, eos unanimes et ubique consentaneos merito pronuntiaveris. Unde nec illi Monachi, a tantis Episcopis rite interrogatis, reprehensionis quidquam, sed fraternæ caritatis testimonia retulerunt.

Ac revera unus ille Trinitatis indefinite dictus, quis est alius quam una persona Trinitatis ? ut etiam Joannes Maxentius et Ferrandus Diaconus ac postea Facundus Episcopus Africanus, ejus ævi nobilis scriptor, luculentissime declararunt (3).

Sane Ferrandus Diaconus pravos sensus tres memorat (4), quibus dici posset, unus de Trinitate; verum eos sensus Monachi apertissime respuebant. Quare Ferrandus Diaconus of fensioni quorumdam tribuit, ut una de Trinitate persona di catur potius quam unus de Trinitate; cum utrumque indifferenter apteque et innoxie dici possit.

Sed cum Nestoriani personæ nomine abuterentur, Christumque, ut Legatum, Verbi personam exhibuisse dicerent; ideo, Nestorianarum fraudum gnari, unum Trinitatis male

(1) Vid. Ep. seu lib. Petri Diac. de Incarnat. int. Op. Fulg. Ep. xvi, p. 217 et seq.

(2) Fulg. lib. de Incarn., etc., ad Petr. Diac. Ibid. Ep. xvin, cap. x, n. 18; p. 296.

(3) Maxent Resp. ad Epist. Horm. tom. 1x Bibl. Patr. p. 542. Ferr. Epist. ad Anat. Diac. n. 14, 16; p. 506. Facund. pro defens. trium Capit. lib. 1, cap. 101; Ibid. tom. x, p. 6.

(4) Ferr. ibid. n. 16.

bant dici; anteponebantque eam locutionem, in qua Nestorianorum dolus minus abscondi posse videretur. Hæc Maxentius; hæc Facundus (1); notantque omnes hujus ævi scriptɔres, ipsam Trinitatem ita esse locutam : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est (2): non dixit, quasi una ex nobis. persona; sed, quasi unus ex nobis ; cum tamen, ut ait idem Facundus, « nullus de Trinitate melius loqui possit, quam ipsa de se locuta est Trinitas. »

Addebat Joannes Maxentius beati Augustini locum, quo Christum appellabat unum trium; quod quidem, quid est aliud quam unus Trinitatis (3) ?

Neque, quod objiciebat Dioscorus Diaconus, Monachi Scythæ inserere fidei Chalcedonensi nitebantur eam locutionem ; aut, quod illa deesset, imperfectam Synodum arguebant; sed profecto asserebant, quod res est, licere ad hæreticorum fraudes refellendas multa extra Synodos usurpare, præsertim vero ea quæ Patrum usu probata esse viderentur.

Cæterum Chalcedonensem Synodum, ac beati Leonis epistolam, ubique celebrabant; neque tantum Eutychen, sed etiam Alexandrinum Dioscorum ejusque sequaces condemnabant et Christum non tantum ex duabus, Eutychianorum more, sed etiam in duabus naturis subsistere; unumque Trinitatis passum quidem, sed carne tantum, non autem divinitate, omnibus paginis testabantur (4).

Hæc igitur quæstio cum magna animorum contentione inter Ecclesiasticos tractaretur, Ferrandus Diaconus, a Severo Scholastico Constantinopolitano rogatus quid sentiret, jubet interrogari non se quidem, verum eos « quibus honor sacerdotii docendi auctoritatem tribuit. Interrroga, inquit, principaliter apostolicæ Sedis Antistitem, cujus sana doctrina constat judicio veritatis, et fulcitur munimine auctoritatis. Interroga plurimos per diversa terrarum loca Pontifices, quibus scientia cœlestium præceptorum divinitus inspirata famam grandem sui cum veneratione collegit (5). » Hos quidem omnes interrogandos monet, sed principaliter Romanum Pontificem. Cæterum, post quæstionem diligen

(1) Max. et Facund. loc. cit.

(2) Gen. 11. 22. Fac. loc. cit.

(3) Maxent. Profess. fid. tom. 1x Bibl. Patr. p. 535. Aug. Enchir. cap. xxxvm, n. 12; tom. vi, col. 211.

(4) Max. Ep. ad Germ. Joan., etc., loc. sup. cit. p. 534, col. 2.

(5) Ferr. Ep. ad Sev. tom. 1x Bibl. Patr. p. 509.

tissime pertractatam, quo tandem loco certissime figat pedem his verbis explicat : « Unde desistendum a contentionibus reor; exspectandum potius persuadens patienterque hanc dubitationem ferendam, donec universalis Ecclesiæ auctoritate vel pronuntietur suscipienda, vel prodatur abjicienda (1). » En rebus in dubiis, animisque vehementi contentione suspensis, quo refugere consuevissent. En unde certissimam atque irretractabilem exspectarent sententiam. Sed quomodo postea finita sit quæstio, paucis enarremus.

(1) Ferr. Ep. ad Sev. tom. IX Bibl. Patr. cap. x1; p. 513.

CAPUT XVIII.

Sancti Hormisdæ epistola ad Possessorem, qua Seytha Monachi condemnantur illi Ecclesiæ catholica sententiam exspectant: eorum propositio vincit : non nisi Ecclesiæ universalis consensione quæstioni finis imponitur.

Postquam quatuordecim jam mensibus causa perpenderat, Monachique per annum fere integrum Romæ commorati, Hormisdas edidit epistolam ad Possessorem Episcopum Afrum, qui, tum Constantinopoli agens, Sedem apostolicam de Fausti Regiensis libris consulebat (1).

Ea epistola Pontifex, quid de Scythis Monachis sentiret, Constantinopoli ac toto orbe terrarum innotescere voluit. Dicit hos « turbulentos, pertinaces, contentionum studiis assuetos, contemptores auctoritatum veterum, novarum cupidos quæstionum; non eos monitis, non mansuetudine, non auctoritate compressos; » ac plebem etiam commoturos « per diabolicæ semina nefanda zizaniæ, nisi fidelis populi constantia restitisset: hos ergo esse vitandos (2). >> Нӕс Hormisdas, nulla interim anathematis aut depositionis mentione. Huc usque sententiam temperavit suam. De quæstione nihil; sed omnes facile crediderunt Monachorum proscriptam esse propositionem, cum cætera innoxii, eo importuni pertinacesque haberentur, quod ab ea nullis monitis discedere voluissent.

Interim Hormisdæ tanti Pontificis epistola haud prohibuit quominus Catholici ubique terrarum ac præsertim in Oriente adversus Nestorianos, propositionem inculcarent. Ipse Maxentius adversus eam epistolam commotissimo animo scripsit. Ejus auctorem, quisquis esset (neque enim fateri volebat Hormisdæ eam esse quæ ipsi tam impia videretur), hæreticum appellabat, atque hæc insuper subdit (3): << Confidenter dicere audeo, non quod si per epistolam, sed si viva voce hic in præsenti positus, idem Romanus prohiberet Episcopus, Christum Filium Dei unum confiteri ex san

(1) Hormisd. Ep. Lxx, ad Possess. tom, iv Conc. col. 1430 et seq. (2) Ibid. col. 1531.

(3) Respons. Max. ad. Epist. Horm. tom. 1x Bibl. Patr. p. 539 et seq.

« PoprzedniaDalej »