Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XXIV.

Acta Parisiis apud Prædicatores, Edmundo Richerio Syndico, anno 1611.

Quibus curæ erat occultis machinationibus absolutam potestatem tueri, ac pontificiam auctoritatem omnibus Conciliis totique adeo Ecclesiæ anteferre, Galliam obstare suis consiliis sentiebant; idque aulicis artibus agebant, ut apud nos quoque adulatoriæ sententiæ irreperent. Cæso igitur per infandum parricidium Henrico Magno, pupillo sub Principe Regina matre ac tutrice Itala atque Italis septa, opportunum tempus mutationibus nacti, spargere libellos curiali doctrina plenissimos, Doctoribus adblandiri, sacram Facultatem quacumque arte poterant in partes trahere, si possent; sin minus graves ciere motus, et intestinis agitare dissidiis.

Erat tunc Syndicus sacræ Facultatis Edmundus Richerius, acer homo, et priscorum Academiæ Parisiensis decretorum tenax. Is igitur ultramontanis conatibus vehementissime repugnabat.

Anno 1611, Capitulum generale prædicatorii Ordinis Lutetiæ Parisiorum habebatur; quibus in conventibus solent theses proponere solemnissimo more. His inseruerunt : « Romanum Pontificem in fide et moribus errare non posse; in nullo casu Concilium esse supra Papam ; ad Papam pertinere dubia deci denda in Concilio proponere, decisa confirmare vel infirmare, partibus silentium perpetuum imponere (1). » Multæ turbæ. Grave videbatur hæc publice in Gallia agitari ; ac Richerius Syndicus virum clarissimum Nicolaum Coeffeteau, Doctorem Parisiensem et Prædicatorum Priorem, in ipsis pergulis, quo loco in publicis disputationibus considere Doctores solent, coram Doctoribus compellabat : « Rem indignissimam ac minime ferendam: tentari patientiam Gallorum; si prædicti articuli intacti maneant, statim Gallos atque exteros sibi persuasuros Sorbonam isto silentio a majorum suorum placitis desciscere; publicum errorem publica satisfactione eluendum. Hæc gravissime questus, jamque intercessurus, hoc responsum a Priore tulit: « Se quidem inscio hæc facta; injunctum sibi a regiis cognitoribus, caveret diligenter ne

(1) Vid. apud. Rich. ante libell. de Eccles. potest.

quis in eos articulos disputaret; Patrem generalem Præsidi ac Respondenti strictissime præcepisse, ne de illis partibus responderent: has si quis attingeret, palam declararent sibi minime esse licitum de illis agere. » Gratum Richerio id edi : ita enim constiturum, non probari, ut hæc in Gallia libere propugnentur. Itaque ejus jussu quidam Baccalaureus argumentari cæpit, quod in thesi legeretur: In nullo casu Concilium esse supra Papam, Concilio oecumenico Constantiensi et legitimo thesim esse contrariam, adeoque hæreticam. Quo argumento facto Præses semel et iterum pronuntiavit «<se has conclusiones non posuisse animo offendendæ Academiæ, aut Facultatis Parisiensis, quam velut Academiarum omnium matrem agnosceret; sed tantum veritatis disquirendæ gratia: neque hanc partem velut de fide, sed velut problematicam posuisse; siquidem constaret, multas Universitates hanc conclusionen tueri contra sententiam Academiæ Parisiensis. »

Aderant frequentissimo cœtu viri omnium Ordinum illustrissimi; eminebant Cardinalis Perronius, ac Sedis apostolicæ Nuntius; aderat etiam Academiæ Rector. Nuntius apostolicus jubebat disputationem procedere; Baccalaureus iterum atque iterum hæresim esse inculcabat: vocatus a Perronio Richerius, Synodi Constantiensis auctoritatem asserebat; thesim publice propositam publice confutari oportere. Tandem Perronius sæpe professus quæstionem problematicam esse, disputationi finem imposuit, alia tractari jussit; constititque omnino coram tanto cœtu ac Nuntio apostolico, etiam professione Præsidis theses proponentis, quænam sententia Facultatis esset, quamque hæc innoxie tueretur. Rei gestæ seriem actu authentico Richerius edidit, quæ narratio publici juris facta in omnium est manibus. Subscripsere Rector Academiæ, ipse Richerius Syndicus, vocatique ab ipso testes, ac Bidellus seu Notarius sacræ Facultatis.

NOTE.

Chap. XXII. § Quare anno : « Dauret appellavit. » Bossuet ajoute : « Ad generale concilium. »

Chap. XXIII. § Per ea tempora : « Theologi accirentur. » Correction : acciti essent.

Même §. Addition nouvelle : « Hic anonymus aliique respondent etc., jusqu'à « ubique obtinerent. »

CAPUT XXV.

Edmundi Richerii liber de Ecclesiastica et Politica Potestate; aulicæ artes: acta Facultatis episcopales censuræ: quo fundamento nixa: de prisca sen tentia nihil motum.

Per eam occasionem, non ita multo post, eodem scilicet anno 1611, defensurus Richerius antiquam scholæ Parisiensis de Conciliorum potiore potestate sententiam, tacito nomine libellum edidit de Ecclesiastica et Politica Potestate, cui conjunctæ prodierunt sacræ Facultatis pleræque censuræ, quas memoravimus.

Richerius undique magnis hostibus premebatur; magnæ illi, Facultatis ac totius Academiæ nomine, cum Jesuitis simultates; magno hominum concursu ac studio lites agitabantur; perviceratque Richerius, ut Jesuitæ Senatus-consulto hæc profiteri juberentur (1): « Se amplecti scholæ Sorbonicæ doctrinam, maxime in iis quæ ad salutem auctoritatemque Regum, atque ab antiquo semper custoditas et observatas Ecclesiæ Gallicanæ libertates tuendas pertinerent ; » quarum libertatum validissimun firmamentum majores nostri in Conciliorum priori ac superiori potestate reponebant. Hæc, 22 Decembris anno 1611, ab amplissimo Ordine jussa, 22 Februarii a Jesuitis subscripta, in Curiæ auctoritatibus continentur (2). Superscripsere inter alios viri ornatissimi atque omni laude cumulati, Fronto Ducæus et Jacobus Sirmundus, quos honoris causa appellatos volo.

Concitabantur interim adversus Richerium Romana Curia, Aula regia, ipsa Facultas, ipse Clerus. Cardinalis Perronius, Archiepiscopus Senonensis, vocatique comprovinciales Episcopi, ita decreverunt : « Libellum de Ecclesiastica et Politica Potestate censura et damnatione dignum judicavimus et declaravimus, et reipsa notamus et damnamus, ob multas quas continet propositiones, expositiones, et allegationes falsas, erroneas, scandalosas, et, ut, sonant, hæreticas, juribus tamen tam Regis quam Ecclesiæ Gallicanæ, ejusque immunitatibus

(1) Extr. des registr. du Parlem. 22 févr. 1612. Voy. Pièces conc. l'Hist. de Louis XIII, tom. iv, p. 21.

Ibid. p. 20.

et libertatibus, per nos non tactis. Parisiis, in Congregatione provinciali anno 1612, Martii 9 (1). »

Similem censuram ediderunt Paulus Huraldus Archiepiscopus Aquensis, et comprovinciales (2); nisi quod de Regis juribus et Ecclesiæ Gallicanæ libertatibus tacuerunt, eodem anno, Maii 24.

Nullæ notatæ sunt propositiones; quod censuræ genus anceps multi querebantur sacræ doctrinæ nihil afferre lucis, fraudibus locum dare. Cæterum nemo dixerit, antiquam de Concilii potiore auctoritate sententiam a Perronio damnatam; quam aliasque ei conjunctas problematicas esse toties in egregiis scriptis, ac nuperrime apud Prædicatores in amplissimo cœtu viva voce pronuntiaverat.

Propositiones in Richerii libello improbatas has ad Casaubonum scripsit (3): « Quod Presbyteri cum Episcopis aristocratici regiminis more in partem ecclesiasticæ administrationis vocentur ; quod electiones jure divino nitantur, ex quo consequatur a Regibus, qui Antistites designent, contra jus divinum peccari; quod regimen aristocraticum omnium sit optimum et naturæ convenientissimum, quo directe status monarchicus oppugnetur; quod omnis principatus a subjecti populi consensu pendeat; quod Deus influat in supposita analoga, hoc est in civitates ac regna, ipsamque communitatem, prius et proprius ac principalius quam in partes, quæ non aliter agant quam ut instrumenta eorum suppositorum et communitatum : quo fiat ut Principes ac Reges non ipsi regerent, sed communitas per ipsos tanquam administros. His addebat Perronius habere se præ manibus ipsam Richerii thesim anno 1591 in Sorbona propugnatam : « Quod Ordines regni Regibus potestate antecellant; quod Henricus III juste cœsus sit ut tyrannus, eique similes armis et insidiis insectandos; Jacobum Clementem, ad eum cædendum, disciplinæ ecclesiasticæ studio et amore legum ac patriæ libertatis incensum : » hæc igitur, quæ nunc libello edito Richerius docuisset, ex horrendis illis et penitus imbibitis erroribus prodiisse.

Ex his sane patet satis multa memorata, quæ Aulam, quæ Clerum, quæ omnes Ordines in Richerium commoverent. Certe nemo dixit fuisse damnatum, quod antiquam Facultatis

(1) Conc. noviss. Gall. Odesp. p. 623. Voy. Ambass. de Du Perr. liv. 1, p. 693. (2) Odesp. p. 624.

[blocks in formation]

sententiam tueretur; quique ea causa maxime insectabantur eum, alia omnia obtendebant.

Imo recordemur Duvallium, cum adversus Richerium infensissimo animo scriberet, hæc diligentissime docuisse : juxta sententiam Academiæ Parisiensis, Concilii potestatem papali anteferri; infallibilitatem ad Concilium generale solu m referri; utramque sententiam ab omni censuræ nota esse liberam : quæ supra descripta, nunc tantum a nobis commemorari oportet.

His igitur liquet sacram Facultatem nihil antiquæ doctrinæ derogasse, cum 1 Septembris anno 1612, edita conclusione, Richerium regio jussu syndicatu expulit; cum ei « gratias agendas censuit, ob res præclare in syndicatu gestas, libro excepto de Ecclesiastica et Politica Potestate (1) : » qua exceptione nec librum censura notavit, quem nec examinaverat, et cætera, ac præsertim ea quæ apud Dominicanos recentissima memoria gesserat, approbavit.

Cæterum ex regestis Parlamenti constat Nuntii apostolici Auditorem, clam conventis Doctoribus, id egisse omni ope ut liber censura notaretur, improbareturque antiquorum Facultatis editio decretorum, tanquam Richerius, his editis, arcana Facultatis ejus injussu, præter fas, evulgaverit, aut sacra Facultas clam habere vellet quæ a ducentis annis palam decreta et gesta in acta retulerit.

Quid postea egerit Richerius, quid passus sit Cardinalis Richeli tempore, quid retractaverit, quid defenderit, quomodo retractationem explicaverit, quid denique scripserit, quid testamento facto orbi christiano testatum voluerit, qualia sint ejus scripta post mortem publicata, nostra parvi refert, qui sacræ Facultatis atque Ecclesiæ Gallicanæ, non unius privati hominis, causam agimus.

Hoc certe non diffitemur, cum plerique Richerium pessime haberent, quod antiqua decreta coleret; multos eo exemplo fuisse deterritos, ne ea aperte tuerentur. Sed nos aulicis artibus gesta nihil moramur: sacræ Facultatis gesta referimus.

(1) Vid. post Rich. Defens. libell. de Eccles. Potest

« PoprzedniaDalej »