Obrazy na stronie
PDF
ePub

De secundo Basileensi dissidio: quid ab initio reconciliatæ gratiæ, usque ad secundi dissidii initium, a Synodo gestum sit per biennium.

Jam ex altero Basileensi dissidio haud minus valida agumenta promemus. Verum, ut intelligantur, rerum summa, ab ipso principio reconciliatæ cum Eugenio gratiæ, ex actis recensenda est: qua in re mihi certum de ipso dissidio non ferre sententiam, quippe quod ad rem nostram non pertinet. Neque par est hujus disputationis, satis per se gravis, cursum, accersitis difficultatibus, impedire. Id agam ut, reseratis dissensionis causis, ipsaque quæstione inter Eugenium et Patres ex gestis constituta, canones Constantienses, quos tuemur, pro certis et immotis ab utraque parte habitos esse appareat; quod unum ad Gallicanam doctrinam pertinet.

Postquam igitur Eugenius, sessione XVI, Synodo satisfecit, ejus Legati, in his ille qui nunquam a Synodo aut officio præsidis recesserat, Julianus Cardinalis, admittuntur, et Synodo incorporantur, dato prius sacramento, nominibus propriis, de defendendis decretis sessionis v Constantiensis. Concilii sæpe memoratis ; atque ea decreta iterum gestis inseruntur, die sabbati 24 Aprilis 1434 (1).

Postea decernitur, ut Legati juridictione coactiva careant, utque ea quæ a sacra Synodo decreta fuerint, ipsi, aut, ipsis absentibus vel recusantibus, primus Prælatorum Synodi nomine concludat atque pronuntiet: quo sublato, nulla Concilii libertas, imo nullum Concilium; sed omnis ejus actio in Legatorum potestate esse videretur. Itaque hæc, præsente Imperatore, Legatis annuentibus, solemnissimo ritu confecta sunt, sessione XVII. Sessione xvIII, sessionis v Constantiensis decreta innovantur; atque in his omnibus, Augustinus Patricius, hujus ævi auctor diligens, Eugenianarum patrium, nihil hic turbæ refert, cum accurate soleat hujusmodi memorare casus (2).

Sessione XIX, multa de Græcis et cum Græcis aguntur, Le

(1) Sess. xvii, col. 539, 540.

(2) Col. 540, 541. Vid. Patric. Hist. Bas., etc, cap. xxxix; tom. xu Conc. col. 1525.

gatique Græci Imperatoris audiuntur, ejusque ac Patriarchæ leguntur scriptæ ad Synodum litteræ (1); atque inita cum ipsis, de suscipiendo itinere atque habendi Concilii modo, pacta firmantur; proponuntur a Græcis loca, quibus utriusque Ecclesiæ conventus habeatur; Patres legationem decernunt, qua Græci inducantur ut in civitatem Basileensem velint assentire: veriti ne, translationis specie, aliquid ab Eugenio novaretur. Hæc gesta 7 Septembris anno dem 1434.

Sessione xx, de reformatione multa, eaque egregia decernuntur; continuatur reformatio (2). Sessione xx1, de divino Officio multa præclare; sed quo Romana Curia maxime moveretur, vetitæ sunt Annatæ sub pænis adversus simoniacos inflictis, cum hac clausula : « Et si, quod absit, Romanus Pontifex, qui præ cæteris universalium Conciliorum exequi et custodire canones debet, adversus hanc sanctionem aliquid faciendo Ecclesiam scandalizet, generali Concilio deferatur (3): » 9 Junii anno 1435. Quæ postea Ecclesiarum consensione mutata, hic tamen necessario memoramus ad gestorum seriem, non ad contendendi libidinem.

Memorat Augustinus Senensis, Archiepiscopum Tarentinum et Episcopum Paduanum, Legatos apostolicos, Pontificis nomine protestatos; Patres in sententia perstitisse; decretum a Juliano Cardinale Præside conclusum esse (4).

Anno 1436, 25 Martii, sessione XXIII, multa decernuntur (5), « de electione ac professione summi Pontificis, de numero et electione Cardinalium, de sacris electionibus celebrandis, de tollendis reservationibus, de Clementina Litteris; » quæ Sedem apostolicam maxime concernebant. Hæc Augustinus Senensis in publicat sessione, communi consensu, rite decreta esse confirma (6).

Sequente mense Aprili, die 14 mensis, sessione XXIV, multa item de Græcis et cum Græcis acta. Legati Græci Imperatoris ac Patriarchæ, totius Orientalis Ecclesiæ desiderium exponentes, sacram Synodum excitant ad tam sancti operis prosecutionem illud imprimis firmiter constanterque asserentes, unionem ipsam, nisi in Synodo universali, in qua tam Ecclesia Occidentalis quam Orientalis conveniat, fieri

[ocr errors]

[ocr errors]

(1) Col. 541. Patric. loc. cit. cap. xu et seq. (2) Col. 549 et seq. XXI, col. 552, 553. (4) Patric. loc. cit. cap. XLIV, col. 1530, 1531. xu Conc. col. 357 et seq. (6) Patr. cap. LI, col. 1535 et seq.

[blocks in formation]

nullatenus posse (1); » quo vel uno capite conciliaris auctoritatis summa necessitas, communi Occidentis Orientisque consensu, stabilitur.

Hinc salvus-conductus Græcorum Imperatori ac Patriarchæ totius Orientalis Ecelesiæ Græcisque, sacri Concilii nomine, est datus, concessaque a Synodo plenissima indulgentia in favorem subsidii pro Græcis reducendis, ea plane forma qua similis indulgentia in Senensi Synodo, sub Martino V, Legatis præsidentibus atque assentientibus, Martino nihil repugnante, data erat (2).

Eodem anno, Nonis Maii, sessione xxv, decernitur de loco quo in Græcorum gratiam Synodus cogeretur, et designata est certis conditionibus Avenionensis civitas (3). Hinc nova cum Eugenio jurgia, et Concilii Ferrariam translatio sequitur. Sic a sessione xvi, qua Eugenius, prima dissolutione revocata, Synodo conjunctus est, continuatæ per biennium publicæ sessiones, tantisque de rebus decreta sunt edita. Nunc quid Eugenius egerit ex gestis recensendum.

(1) Tom. x11, col. 567 et seq.

(2) Ibid. col. 568 et seq. 573 et seq. id. Conc. Sen. ibid. col. 368. (3) Ibid. col. 378 et seq.

-

NOTE.

§ Sessione XX, Bossuet ajoute, à la fin : « Quæ postea Ecclesiarum con

<< sensione mutata, hic tamen necessario memoramus ad gestorum seriem, « non ad contendendi libidinem. »

CAPUT VI.

Quid per idem tempus ab Eugenio IV sit gestum.

Dum hæc Basileæ agebantur, misit Eugenius ad Synodum peculiares Legatos qui de aliquot decretis quererentur, imprimis de Annatis, quod gravissimum videbatur; « peterentque a Synodo fieri provisionem Sedi apostolicæ (1), » hoc est, pecuniaria concedi subsidia. Cardinalis Julianus, apostolicæ Sedis Legatus et Concilii præses, Concilii nomine respondit (2): de Annatis, quod a Synodo decretum fuerit nihil in diminutionem Sedis apostolicæ factum; providisse Synodum, juxta Apostoli sententiam (3), ut ab omni specie mali abstinerent; a Synodo faciendam provisionem apostolicæ Sedi competen. tem, › si Papa, qui omnium caput esset, ut ab ipsa Synodo requisitus erat, canonum atque inchoatæ reformationis rationem habuerit. Quod autem petebatur suspendi decretum, << nulla ratione decere ut tam salubre decretum, conformeque per omnia legi evangelicæ et sanctorum Patrum institutis, suspendi aut irritari debeat (4).

[ocr errors]

Hæc igitur Synodi nomine responsa docent, invitatum Eugenium ut eos canones admitteret, non eo tamen animo quod Patres putarint synodica decreta ab eo potuisse dissolvi. Quare alio quoque synodali responso declarant, vehementer mirari se quod Pontifex mansuetissime requisitus ad duo tantum capita responderit, nempe de electionibus atque Annatis. Ac de Annatis quidem, « decuisse magis suam Sanctitatem decretum hoc libere observare, ac servari facere, juxta sanctorum Patrum instituta ac decretum sacri Concilii Constantiensis, diffiniens omnem hominém, etiam papalis dignitatis, decretis et mandatis Conciliorum generalium parere debere in his quæ pertinent ad fidem, extirpationem schismatis, ac reformationem Ecclesiæ in capite et in membris (5) : » quibus declarabant sibi quidem inesse summam potestatem; cæterum id agere, ut Eugenius non coactus, sed requisitus sponte assentiretur.

(1) Append. Conc. Bas. cap. (3) I. Thess. v. 22.

et seq.

[merged small][ocr errors]

(2) Vid. Resp. Jul. ibid. col. 704 · (4) Resp. Jul. ibid. col 709. — (5) Ibid. col. 710,

Quare his atque aliis commotus Eugenius, Legatos misit toto orbe terrarum, suo sacrique Collegii Cardinalium nomine, de Synodo conquesturos, cum commonitorio, sive secretis mandatis, quæ Rainaldus exscripsit ad annum 1436, Eugenii VI (1). Hæc occulte acta, quanquam procul absint a decreti publici auctoritate, eorum tamen summa capita decerpere est animus, quod multum juvent ad intelligendas veras hujus dissidii causas.

Primum ergo Eugenius queritur de sessione xvII, admissisque Legatis, sine jurisdictione coactiva, atque ea conditione ut, iis recusantibus, nomine Synodi Prælati concluderent (2): quæ Eugenii querela eo pertinebat, ut tota Synodus sub Legatorum potestate esset.

Hic Eugenius refert totam Synodum id ausam, ut constitueret præsidentem et caput, primæ nempe dissolutionis tempore: « quod, inquit, non tam est erroneum quam periculosum, et piarum aurium offensivum, necnon ab omni observatione et doctrina sanctorum Patrum alienum. ›

Atque illud, erroneum atque a doctrina Patrum alienum, ipse Eugenius confirmavit, dum Synodum a se dissolutam male, bene continuatam esse, edito diplomate definivit.

Pergit, innovasse « Patres duo decreta Constantiensis Concilii, ad alios casus quam fuerat constituentium intentio; per hoc denegantes Concilia generalia habere potestatem ac robur a Vicario Christi, et inferentes quod Romanus Pontifex obedire teneretur decretis Concilii: quod est potestatem Christi Vicarii tollere, et in manibus multitudinis ponere; quod est non tam erroneum, quam etiam ab omni doctrina Patrum totaliter alienum. » Quo loco Concilii Constantiensis auctoritatem toto orbe constantem sollicitare non ausus, ejus decreta perperam a Basileensibus intellecta querebatur. Utcumque est, illud erroneum et a Patrum doctrina alienum Patres Basileenses pridem amplexi erant, ab ipsis nempe suæ congregationis initiis sessione II, ut vidimus. Id etiam sæpe dissolutionis tempore innovarant, inculcarant, sciente Eugenio, qui, hæc nedum reprehenderet, ipsam quoque Synodum rite inchoatam, rite continuatam esse definiret, edito diplomate: ut profecto pateat quæsitas nunc ab illo clam eas conquerendi causas, quas ipse antea publice totaque Sedis apostolicæ auctoritate respuisset.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »