Obrazy na stronie
PDF
ePub

iis qui schismaticis et damnatis Pontificibus adhærerent; omnes in eamdem ivisse sententiam quam edito decreto promulgarint, atque illud decretum nulla unquam Ecclesiæ censura notatum fuisse : quis non revereatur ? Fac totius orbis Episcopos accessisse, atque omnes una pace conjunctos, una fide, una caritate, nedum ulla exstiterit suspectæ fidei significatio : quis damnare audeat, ac non suscipere consensionem totius orbis? Fac deinde ab eo cœtu et ex eo cœtu electum Papam, qui, cum cæteris, hoc decretum Cardinalis condiderit, qui tanto loco positus nihil retractarit, Patresque decreti auctores complectatur: quis non id decretum, cum et omnibus notum sit et a nemine improbetur, imo ab omnibus supponatur, ut rerum gerendarum optimum fundamentum, intactum ac tutum manere judicet? Recurrit enim illud: Error cui non resistitur approbatur (1). Et in fidei quæstionibus maxime tenet illa sententia, præsertim ubi publice error ille esset editus, ubi maxima auctoritate, ubi Concilii quoque generalis et Spiritus Sancti nomine, iis certe qui loqui debeant, Pastoribus Ecclesiarum, Cardinalibus, Doctoribus, Papæ omnium capiti..Jam vero depromamus Concilii œcumenici sacrosanctum nomen et summi Pontificis Sedisque apostolicæ comprobationem et confirmationem, tot tantisque argumentis demonstratam

qui non indignetur, post trecentos fere annos, illius decreti rejectam auctoritatem ?

>

Certe non deerant, Martini etiam V temporibus, qui Synodo Constantiensi ut aliis Synodis contigerat, obtrectarent. Sed Martinus V apostolica eos auctoritate compressit, « qui scilicet vani capitis ludibria totius Constantiensis Synodi œcumenica Patrum sapientiæ ac probitati anteferrent, acuerentque linguas contra hujusmodi Synodi decreta (2). Hic rogo, quis Episcoporum, quis Pontificum Romanorum, quis Catholicorum unquam, sine uno discrimine, Patrum Ariminensium sapientiam, probitatem ac decreta laudarit, ac non priora proba a posterioribus impiis et nullis secernenda putarit? Itaque Bellarminus, Binius, alii recentiores, ac privati Theologi, qui Concilii Constantiensis posteriora duntaxat acta probant, illud Concilium partim approbatum, partim improbatum in ipso statim titulo profitentur. At non ita summi Pontifices, non ita Martinus V; sed Patres Constantienses eorumque decreta laudat, nullo sessionum temporumque discrimine, quippe qui omnia inter se apta connexaque esse intelligeret; neque ignoraret priores, quibus interfuisset, æque ac posteriores, quibus electus esset, (1) Decr. dist. LXXXIII, cap. Error. (2) Rain. ann. 1422, n. 13.

œcumenici Concilii nomine honestatas; neque valere Concilii œcumenici auctoritate electionem suam, nisi quæ huic certam ac necessariam muniissent viam pari auctoritate constarent. Ac ne id semel fecisse videatur, eodem anno 1422, decrevit ut Joannes Comes Armeniaci determinationi sacri Constantiensis generalis Concilii adhærere, illamque ut obedientiæ filius insequi cogeretur (1).

At anno 1423, cum adesset tempus habendi, ex Constantiensis decreti auctoritate, Papiensis Concilii, ad Othonem Archiepiscopum Trevirensem hæc scripsit (2) : « Si forte civitas Papiensis, per sacrum Constantiense Concilium pro loco hujus futuri Concilii deputata, aliquo casu, quod Deus avertat, impediretur, non propterea a tam sacro opere desisteremus. » Simul Academia Parisiensis, sacerque in ea Theologorum cœtus, missis Oratoribus, Martinum adhortatur ut illud Concilium Ticini indictum celebraret. Hos ergo Constantiensis Synodi studiosissimos, quibus maxime auctoribus sessionum iv et v decreta prodierant, de eximio in Romanam Ecclesiam studio commendavit; atque hæc rescripsit : « Non est dubitandum quin plurimum saluti profutura sit hæc sacra Synodus,. Deo auctore, de proximo celebranda, per sanctam superiorem Constantiensem Synodum instituta, ad ordinandam reformationem status ecclesiastici (3). » Sic laudat absolute Constantiensem sacram Synodum, nihil a prioribus posteriora secernens; sic probat reformationem in Constantiensi Synodo commendatam, quæ sacræ Synodo nunquam plena visa est, nisi in capite et in membris fieret.

Itaque Martinus, ut Constantiensi pareret Synodo, Ticinum Legatos misit, qui suo nomine sacro generali Concilio præsiderent (4). At, lue grassante, non id sibi tribuit, ut Concilium solvat, aut transferat; sed ipsa Synodus, decreto edito, Papa deinde approbante, civitatem Papiensem mutat et, loco ipsius, civitatem Senarum pro continuatione ejusdem sacri Concilii eligit, atque deputat (5). » Quod hic obiter notari velim, ad elucidandas controversias Basileæ postea suborturas.

[ocr errors]

Sane dissimulari non potest, quod ab omnibus scriptoribus 'est proditum, curiales, ut reformationem, ita etiam Synodos, quibus autoribus fieret, exosas habuisse; atque ob id, apud pios, gravi fama laborasse : qua macula Martinus ipse non ́nihil aspersus sit. Itaque ad Synodos non satis serio congrega

(1) Rain. ann. 1422, n. 13. (2) Ibid. ann. 1423, n. 1. (4) Ibid. n. 3. — (5) Vid. tom. x11 Conc. col. 366.

[merged small][merged small][ocr errors]

tas cunctanter accedebant; Synodusque Senensis statim atque inchoata est, sese ipsa dissolvit. Id tamen ex Constantiensi disciplina institutoque gessit, ut 19 Februarii 1424 decretum ederet, in sessione prima Basileensi recitatum; «quo decreto, pro loco futuri Concilii, juxta formam et tenorem decreti Constantiensis, civitas Basileensis, » unanimi Patrum sententia, nominatur (1).

Sequitur eodem anno Martini V Bulla, quæ dissolutionem Senensis Synodi ac designationem Basileensis civitatis pro futuro Concilio, post septennium celebrando, juxta determinationem sacræ Constantiensis Synodi, a Senensibus Patribus, seu majore eorum parte factas, apostolica auctoritate confirmat (2). Nihil quidem promptius confirmabant, quam quod se Synodi facile dissolverent; sed interim ipsi haud levi infamia, nimiis corruptelis Ecclesiæ catholicæ disciplina laborabant.

Expleto septennio, tempus aderat, quo Basileæ ex decretis. Constantiensibus et Senensibus, Martino comprobante, generalis Synodus haberetur. Eam ergo Synodum ex capite Fre-: quens Constantiensis Concilii, et ex Senensis decreti auctoritate, Pontifex convocavit; designatusque est Julianus Cæsarinus Cardinalis, vir hujus ævi et pietate et doctrina maximus, qui sacro conventui præsideret (3).

His gestis Martinus obiit, electusque est Gabriel Condulmerius, jam supra nominatus, Gregorii XII sororis filius, atque Eugenii IV assumpto nomine in Petri Cathedra collocatus.

Is statim atque creatus est Pontifex, anno scilicet 1431 eumdem Julianum ab antecessore Legatum designatum, ejusque jussu cum Bohemis agentem, ac magna tractantem, misit ad Synodum. Pontificis mandata notanda sunt : « Ut expedito negotio Bohemorum, cujus finis exspectatur in brevi, tuos gressus dirigas in Basileensem civitatem, et ibi..., juxta tibi injuncta et ordinata in Concilio Constantiensi, optime provideas (4). Adeo sancta et inconcussa Synodi Constantiensis habebatur auctoritas, ex qua tum omnia gererentur.

Hanc Julianus Bullam accepit, Basileam venit, atque Eugenii IV repetitis mandatis Synodum inchoavit die 19 Julii anno

(1) Vid. tom. xu Conc. col. 378, et 463, 464. — (2) Rain. ann. 1424, n, 5. (3) Bull. Mart. V ad Card. Julian. inter act. Coac. Basil. sess. 1, tom. xii, col. 468. --(4) Ep. Eug. IV ad Card. Julian. ibid. col. 470. Vid. ap. Æn. Sylv. Epist. Jul. ad Eug.

eodem 1431; Concilii Constantiensis Eugenii nomine auctoritatem agnovit, decreta executus est. Sed nos res Basileæ gestas alio ex principio ordiemur. Hic quidem observabimus, Constantiensis Synodi intactam et florentem manere auctoritatem; ut ejus profecto Synodi, quæ tetrum schisma exstinxerit, Sedis apostolicæ majestatem schismate deformatam in integrum restituerit, et contra hæreticos asseruerit, foedas hæreses profligarit, reformationem ecclesiasticæ disciplinæ et necessariam declararit, et ex parte delibarit, et, ut postea fieret, nisi mens hominum læva obstitisset, certa fundamenta jecerit. Quæ cum ad asserendam Synodi Constantiensis auctoritatem plene sufficiant, tamen rerum subsequentium series tot eam in rem acta,atque etiam ad sessionum iv et v decreta firmanda congeret; ut, si quis de Synodi Constantiensis auctoritate dubitare possit, is profecto in meridiana luce caligare ac cæcutire velle videatur.

NOTE.

Chap. XXXVII. § Quid quod Schesltratus; les mots : Sed rogant, jusqu'à : alia protestatione testantur, sont une addition.

§ Jam ut ad Hispanos. Bossuet avait écrit: Decreta ad disciplinam pertinebant. Il corrige: Decreta ad concilii œconomiam ac regimen pertinebant.

§ Quod autem. La fin au chapitre, depuis Hispanis etiam assentientibus, appartient à la nouvelle rédaction.

Chapitre XXXVIII. Le § Sane dissimulare nolumus, est nouveau.

Bossuet a scindé ce chapitre pour en faire le XXXIX®, et rédigé tout le résumé de la question, qui commence au § Summa dictorum est, jusqu'à : rejectam auctoritatem.

§ Hanc Julianus. Les mots : Quæ cum ad asserendam, sont une addition autographe de l'illustre auteur.

LIBER SECUNDUS.

De Basileensi, aliisque secutis synodis ac gestis, quibus Constantiensia decreta confirmantur.

[ocr errors][merged small]

Duo dissidia Basileensia distinguuntur: res in primo dissidio gestæ.

Nunc Concilii Basileensis et Eugenii IV recensenda gesta. Duo quidem dissidia exstitere inter Eugenium et Basileense Concilium primo in dissidio vicit Synodus, tenuere Patres, ut auctore Pontifice decreta sua valerent; alterum immedicabile dissidium fuit: Eugenius, frustra renitente Synodo, in cathedra Petri mansit. Hic constituendum tantis in dissidiis, tantoque animorum æstu, quid fixum inviolatumque steterit. Nos Constantiensia decreta et intacta et immota perstitisse, imo expressissime confirmata, eoque, quem dicimus, sensu intellecta fuisse, ex actis docebimus.

Sessione 1, Basileæ habita septima die Decembris anni 1431, Juliano præside, lecta sunt ea decreta quibus Synodus iniretur, imprimis caput Frequens Concilii Constantiensis, Senensis Concilii decretum de Basileensi Concilio celebrando, Martini approbatio de eodem habita, Synodi convocatio, ac designatio Juliani Cardinalis præsidis, ad eumdem Eugenii IV eadem de re datæ litteræ. His lectis, a Synodo tot tantisque firmata præsidiis, decretum est: sacrum generale Concilium Basileæ stabilitum, canonice esse fundatum, quo Prælati omnes accedere tenerentur (1).

Sessione II, 15 Februarii anno 1432, decretum est : « Sacram Basileensem Synodum, sacris Constantiensi et Senen

(1) Conc. Bas. sess. 1, num. III, IV, V, IX, X, XI; tom. xii, col. 462 et seq.

« PoprzedniaDalej »