Obrazy na stronie
PDF
ePub

O rus, quando ego te aspiciam? quandoque licebit,

Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis,

Ducere sollicitae jucunda oblivia vitae ?
O quando faba, Pythagorae cognata, simul-

que

Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo? O noctes coenaeque Deûm, quibus ipse meique

Ante Larem proprium vescor, vernasque

procaces

Pasco libatis dapibus! Prout cuique libido

est,

Siccat inaequales calices conviva, solutus Legibus insanis: seu quis capit acria fortis Pocula, seu modicis uvescit laetius. Ergo Sermo oritur, non de villis domibusve ali

enis,

Nec malè necne Lepos saltet: sed, quod magis ad nos

Pertinet et nescire malum est, agitamus: u

trumne

Divitiis homines, an sint virtute beati; Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat

nos;

Et, quae sit natura boni; summumque quid ejus.

Cervius haec inter vicinus garrit aniles
Ex re fabellas. Nam si quis laudat Arellî
Sollicitas ignarus opes, sic incipit :— Olim
Rusticus urbanum murein mus paupere fertur

Accepisse cavo, veterem vetus hospes ami

cum;

Asper et attentus quaesitis, ut tamen ar

ctum

Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille

Sepositi ciceris, nec longae invidit avenae: Aridum et ore ferens acinum, semesaque

lardi

Frusta dedit, cupiens variâ fastidia coenâ Vincere tangentis malè singula dente super

bo:

Quum pater ipse domûs paleâ porrectus in hornâ

Esset ador loliumque, dapis meliora relin

quens,

Tandem urbanus ad hunc, Quid te juvat, inquit, amice,

Praerupti nemoris patientem vivere dorso? Vis tu homines urbemque feris praeponere

silvis?

Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando

Mortales animas vivunt sortita, neque ulla

est

Aut

magno aut

parvo

lethi fuga: quo, bo

ne, circa,

Dum licet, in rebus jucundis vive beatus; Vive memor quàm sis aevi brevis. Haec ubi dicta

Agrestem pepulere, domo levis exilit: in

de

Ambo propósitum peragunt iter, urbis aven

tes

Moenia nocturni subrepere. Jamque tenebat Nox medium coeli spatium, quum ponit

uterque

In locuplete domo vestigia; rubro ubi coc

CO

Tincta super lectos canderet vestis eburnos, Multaque de magnâ superessent fercula coe

nâ,

Quae procul extructis inerant hesterna ca

nistris.

Ergo ubi purpureâ porrectum in veste loca

vit

Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes, Continuatque dapes; nec non vernaliter ip

sis

Fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.

Ille cubans gaudet mutatâ sorte, bonisque Rebus agit laetum convivam; quum subitò ingens

Valvarum strepitus lectis excussit utrumque. Currere per totum pavidi conclave; magis

que

Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis

Personuit canibus. Tum rusticus, Haud mihi vitâ

Est opus hâc, ait; et valeas: me silva ca

vusque

Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.

[blocks in formation]

Age, libertate Decembri,

Quando ita majores voluerunt, utere; narra.

Davus.

Pars hominum vitiis gaudet constanter, et urget

Propositum: pars multă natat, modò recta

capessens,

Interdum pravis obnoxia. Saepè notatus Cum tribus annellis, modò laevâ Priscus inani,

Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas;

Aedibus ex magnis subitò se conderet, unde
Mundior exiret vix libertinus honestè.
Jam moechus Romae, jam mallet doctor

Athenis

Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.

Scurra Volanerius, postquam illi justa chi

ragra

Contudit articulos, qui pro se tolleret at

que

Mitteret in phimum talos, mercede diurnâ Conductum pavit: quantò constantior idem In vitiis, tanto leviùs miser, ac prior illo Qui jam contento, jam laxo, fune laborat.

Horatius.

Non dices hodie quorsum haec tam putida tendant,

Furcifer?

Davus.

Ad te, inquam.
Horatius.

Quo pacto, pessime?
Davus.

Laudas

Fortunam et mores antiquae plebis ; et idem, Si quis ad illa Deus subitò te agat, usque

recuses;

[blocks in formation]

Romae rus optas; absentem rusticus urbem Tollis ad astra levis. Si nusquam es fortè

Vocatus

« PoprzedniaDalej »