Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem

Quo personatus pacto pater. His, ego quae

nunc,

Olim quae scripsit Lucilius, eripias si Tempora certa modosque, et, quod prius ordine verbum est

Posterius facias, praeponens ultima primis; Non, ut si solvas,,,Postquam discordia tetra ,,Belli ferratos postes portasque refregit," Invenias etiam disjecti membra poëtae. Hactenus haec aliàs, justum sic necne poëma;

Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer Ambulat et Caprius, rauci malè, cumque

libellis ;

Magnus uterque timor latronibus; at bene

si quis

Et puris vivat manibus, contemnat utrumque.

Ut sis tu similis Coelî Birrique latronum, Non ego sim Caprî, neque Sulcî; cur metuas

me?

Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,

Queis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigellî;

Nec recitem cuiquam, nisi amicis, idque

coactus,

Non ubivis, coramve quibuslibet. — In me

dio qui

[blocks in formation]

gaudes,

Inquis et hoc studio pravus facis. - Unde petitum

Hoc in me jacis? est auctor quis denique

eorum

Vixi cum quibus? Absentem qui rodit ami

cum;

Qui non defendit, alio culpante; solutos Qui captat risus hominum, famamque di

cacis ;

Fingere qui non visa potest; commissa ta

cere

Qui nequit: niger est; hunc tu, Romane,

caveto.

Saepè tribus lectis videas coenare quater

nos;

E quibus unus avet quâvis aspergere cunc

tos,

Praeter eum qui praebet aquam; pòst, hunc quoque potus, Condita quum verax aperit praecordia Li

ber:

Hic tibi comis et urbanus liberque videtur Infesto nigris. Ego, si risi quòd ineptus Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum, N

Lividus et mordax videor tibi. Mentio si qua

De Capitolini furtis injecta Petillî

Te coram fuerit, defendas, ut tuus est

mos:

Me Capitolinus convictore usus amicoque A puero est, causâque meâ permulta roga

tus

Fecit; et incolumis laetor quòd vivit in urbe : Sed tamen admiror quo pacto judicium illud Fugerit. Hic nigrae succus loliginis; haec

est

Aerugo mera; quod vitium procul abfore chartis,

Atque animo priùs, ut, si quid promittere

de me

Possum aliud, verè promitto. Liberius si Dixero quid, si fortè jocosius, hoc mihi

juris

Cum veniâ dabis: insuevit pater optimus

hoc me,

Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando.

Quum me hortaretur, parcè, frugaliter,

atque

Viverem uti contentus eo quod mî ipse pa

râsset:

Nonne vides, Albî ut malè vivat filius? ut

que

Barrus inops? magnum documentum,

patriam rem

ne

Perdere quis velit. A turpi meretricis amore

Quum deterreret, Sectani dissimilis sis.
Ne sequerer moechas, concessâ quum Ve-

nere uti

Possem, Deprensi non bella est fama Trebonî,

Aiebat. Sapiens, vitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi: mî satis est,

si

Traditum ab antiquis morem servare, tuam

que,

Dum custodis eges, vitam famamque tueri Incolumem possum : simul ac duraverit aetas Membra animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me

Formabat puerum dictis: et sive jubebat Ut facerem quid, Habes auctorem quo facias hoc;

Unum ex judicibus selectis objiciebat: Sive vetabat, An hoc inhonestum et inutile factum,

Necne, sit, addubites, flagret rumore ma

lo quum

Hic atque ille? Avidos vicinum funus ut aegros

Exanimat, mortisque metu sibi parcere co

git:

Sic teneros animos aliena opprobria saepè Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis Perniciem quaecumque ferunt; mediocribus, et queis

Ignoscas, vitiis teneor: fortassis et isthinc Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

Consilium proprium. Neque enim, quum lectulus aut me

Porticus excepit, desum mihi : Rectius hoc

est;

Hoc faciens, vivam meliùs; sic dulcis amicis

Occurram: hoc quidam non belle; numquid ego illi

Imprudens olim faciam simile? Haec ego

mecum

Compressis agito labris, ubi quid datur otî, Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis Ex vitiis unum; cui si concedere nolis, Multa poëtarum veniat manus, auxilio quae Sit mihi, nam multò plures sumus; ac veluti te

Judaei cogemus in hanc concedere turbam.

SATIRA V.

Egressum magnâ me excepit Aricia Româ Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, Graecorum longè doctissimus. Inde Forum

Appî,

Differtum nautis, cauponibus atque malig

nis.

Hoc iter ignavi divisimus, altiùs ac nos Praecinctis unum: minùs est gravis Appia tardis.

« PoprzedniaDalej »