Obrazy na stronie
PDF
ePub

quem quondam Huoggi abbas tamquam nobile documentum ipsis martyris manibus conscriptum a rege Arnulfo obnixis precibus impetravit; nam inde a longo iam tempore per Ioannem Fridericum Schannat archaeologum Fuldensem ex ipsius libri calce hominum eruditorum orbis edoctus est, Uidrugi scribae illum esse (cf. Vindem. liter. I, 227). Sed Bonifacius una cum compluribus aliis episcopis instrumento illi clarissimo in archivis Fuldensíbus adhuc asservato, quo ipsi tractus aliquis ad Fuldae ripam situs condendi monasterii ergo a Carlmanno donatus est, subscriptionem suam apposuit. Verum quod dolendum est non in literis ea consistit, sed secundum mores illorum temporum in simplici crucicula prope Bonifacii nomen a scriba illatum appicta, ex quo qualis eius scriptiò fuerit non discitur.

Iam vero ne suspicari quidem possemus, Bonifacium istarum glossarum autorem esse, si Schannatum sequeremur, qui in III. illius ap. Serr. epistola (ap. Würdtw. et Gil. XII, ap. Iaff. LV) nixus eum scripturam Saxonicam cursoriam (i. e. anglosaxonicam, qua glossae scriptae sunt) neque legere neque scribere potuisse dicit. Bonifacius in illa epistola e Daniele Vintoniensi petit, ut sibi librum a Winberto relictum »ubi sex prophetae in uno corpore claris et absolutis literis scripti repperientur« transmittat, pergitque: »Et si hoc Deus cordi vestro facere inspiraverit, maius solacium vitae meae senectuti et maius vobis premium mercedis transmittere non potestis. Quia librum prophetarum talem qualem desidero adquirere non possum; et caligantibus oculis minutas literas ac connexas discere non possum«. En, qualem hic se Bonifacius ipse describit! virum, qui quum connexas scriptionis in patria sua Anglosaxonica divulgatae literas legere nondum didicerit, minante iam senectute et oculis caligantibus id quidem discere non possit. Cur igitur tam saepe ex amicis suis petit, ut tractatus et commentarios Bedae aliosque libros qui absque omni dubitatione literis cursivis scripti erant ipsi transmittant? Quomodo epistolas amicorum suorum more cursivo si quid aliud scriptarum legere potuit miserrimus mortalium? Quid ergo didicerat in duabus, ubi educatus erat, scholis monasterialibus, si vulgarem modum scribendi non norat? Denique quid est »clare discere« quod ex cod. Monacensi Iaffeus vir doctissimus recte in textum recepit? Ergo false legitur »discere«; reponas »discernere« et omnia patent. Bene quidem Bonifacius et legere poterat scripturam anglosaxonicam et scribere, sed acie oculorum per senectutem debilitata minutas vereque intricatas Anglosaxoniae suae literas non amplius bene discernere potuit et »propterea« inquit, »de illo libro supra dicto rogo, quia tam clare discretis et absolutis literis scriptus est«.

glossas; et quidem omnes. Nam de qua re dudum dubitavi, unius illae sunt scriptoris, non duorum. Licet enim scriptura hic illic aliquam praebeat inaequalitatem, ea mihi iterum iterumque considerata non tam diversitatem quae alicui videri possit scribarum, quam discrimen temporum, quibus unus idemque homo modo largiore calami acie modo tenuiore utens glossas codici intulit, prodere videntur, maxime quum quod in ipsius tabulae nostrae I margine inferiore cernitur aliquae sint glossae, quae ductus paulo rigidiores et paulo elegantiores simul in se contineant. Neque obstat Broweri iudicium, quo glossas eadem manu qua Arnulfianus ille Novi Test. codex scriptus est, exaratas fuisse contendit (cf. Schannat, Uindem. I, 226): quod si ita se haberet, sequeretur glossas Uidrugo illi, non Bonifacio originem debere. Illius enim codicis scripturam et scripturam glossarum accurata equidem utriusque inquisitione instituta ita inter se differre expertus sum, ut ab eodem ortae esse nullo modo possint. Haec enim satis simplex est, illa generis maxime distorti, haec literae a partem superiorem apertam ostendit, illa clausam, haec pauca scribendi compendia habet, illa multa et quae in hac non inveniantur; denique Uidrug multó saepius ab orthographia et reliquis grammatices regulis recedit (scribens gogitante, nolii, habiens), quam glossator noster.

[ocr errors]

Itaque agitur de ipso glossarum argumento. Id vero ita comparatum est, ut consentiamus Rulando Wirceburgensis bibliothecae praefecto meritissimo, qui in recensione editionis meae in Serapeo a. 1861. N. 1 publicata hos commentariolos omnino indolem doctrinae vitaeque eorum qui saec. VIII ex Anglia et Scotia ad propagandam fidem Christianam in Germaniam delegabantur, sapere statuit. Glossae enim omnino illam theologiam, quam ex operibus Bedae vero nomine Venerabilis piam mysticamque simul et activam novimus, redolent. Accedit quod simplicitatis sunt non taedium creantis, sed rebus refertae, cuius laudis testem provoco iustificationis Abrahamiticae descriptionem ad Iac. 2, 21 datam his verbis: id est tamen quod operatus est et prius credidit et sic operatus est; hic illic ad poeticum illud genus loquendi extolluntur, quod in epistolis Bonifacii longis quidem spatiis interpositis insertum videmus (cf. quae ad 1, 2 adscripta sunt). Adde quod auctor repletum sese exhibet conscientia eorum, quae ad vocationem apostolicam pertinent: quod Iacobus docet, simpliciter ipsi evangelium est (cf. not. ad 1, 21. b); verbum veritatis item ei evangelium est efficiens ut homines fiant filii patris (cf. not. ad 1, 18, a), qua in re explicanda ipsum Christi effatum laudatur, in quo omnis nititur fidei propagatio (cf. not. 1, 18, b). Fallaces igitur ipsi sunt ii, qui desiderant evangelium Christi audire et non implere (cf. not. ad 1, 22). Deus ipsi pater est luminum i. e. angelorum et

[ocr errors]
[ocr errors]

qui luminaribus doctrinae illuminat ecclesiam suam, cuius optimum donum est baptismus (cf. not. 1, 17, a). Quae quum hominem prodere videntur propagandae fidei munere non solum instructum, sed etiam occupatum, tum ipsas Bonifacii cogitationes quales ex historicis monumentis fuisse comperimus aliquae ex his glossis nobis quodammodo repraesentant. Quam 'Iacobus 1, 1 lectoribus precatur salutem, eam autor definit cerni in credendo et episcopum audiendo, qui salutem ministret audientibus. Fere unius illi notionis esse videri legatum christi ad praedicandum evangelium et episcopum, apparet ex glossa ad explicandum 1, 19 apposita, ubi dicit, eos ad quos episcopus mittitur primatum verbi i. e. munus egregium verbi praedicandi voluisse tenere et docere. Unde haec explicanda? Nonne inde quod eius esse videntur, qui missus inter gentes ut nomen christi iis insinuaret anno 722 ad iuramentum Petro eiusque vicario Gregorio successoribusque eius praestandum obligatus formula solenni utebatur: »Promitto« inquit »ego Bonifacius, gratia Dei episcopus«? (cf. Iaffé, Mog. III, 76). Idem quum ad explicanda Iacobi verba 1, 11 exortus est enim sol cum ardore scriberet Christum esse solem aeternum et solem iustitiae, qui ardore spiritus sancti dicat ignem immittere in terram, nonne memoria perfundebatur eorum, quae Gregorius literis datis cum ipso communicaverat, enitere videre Bonifacium igne salutifero, quem mittere Dominus venit in terram? (ib, 63). Cui muneri addictus quae et quanta onera ipsi sint imposita, saepissime amicis suis revelans in epistolis suis, non raro queritur in magno periculosoque sese navigare mari Germanico (cf. ib.. 94. 238) quassatum sive a paganis sive a falsis christianis seu a fornicariis clericis sive a pseudosacerdotibus, quod in tentationibus satanae ipsi videtur esse positum (ib. 235). Quibus ad amussim respondere videtur, quod ad 1, 6 adnotat sicut ventus mare sic falsi doctores ecclesiam turbant et per ventum diabolus intelligitur a quo instabilis anima movetur, quam sententiam quum supplet additis verbis »persuasione mali spiritus«, haec simillima videntur iis, quae in ep. Bonifacii ad Aethilbaldum data (ib. 175) legimus, ubi malignus spiritus regem quendam suadendo pellexisse narratur.

Quae si collegeris, licet in his rebus diiudicandis summa opus sit modestia, concedes non modo nil absurdi proferre, sed etiam a grata veri similitudine eos non abesse, qui glossas dixerint Bonifacianas. Quo magis Schannatum miraberis in Vindemiis I, 220 dicentem commentariolos istos postquam exscripserit, non tanti ipsi visos esse, quos libro suo adiiceret, aut rectius fortasse suspicaberis, illum devitato grandi omnium legendorum labore nonnisi aliquos legisse atque exscripsisse.

supersunt, quibus, quicquid acerrimus inter nostrates fidei indolisque. Bonifacianae adversarius Ebrardus Erlangensis, ceteroquin vir strenuus et doctus, magis sagaciter quam caute contra monuerit, universale ecclesiae nostrae Germanicae fundamentum debemus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Improbandum vero est, quod titulus ille supra memoratus clamat, Bonifacium codice nostro functum esse dum vixerit. Instituta enim accurata perscrutatione omnium quos in epistolis Bonifacius allegat Novi Test. locorum ut et in his et in eis quae sequuntur studia longa brevissime absolvam inveni aliquos ex illis tantum differre. a textu codicis, ut pateat, illum primigeniam eorum cognitionem non codici Fuldensi debuisse, sed hausisse aliunde.. Quae in ep. 104 habet >>Petrus hortatur dicens: Ante omnia mutuam in invicem caritatem habetes ... ea in cod. ita leguntur Ante omnia autem mutuam in uobismet ipsos caritatem continuam habentes (1 Petr. 4, 8); quae in ep. 59 profert: »dicente, beato Paulo apostolo: An nescitis quia corpora vestra templa sunt spiritus sancti hic habentur: An nescitis quoniam membra vestra templum est spiritus sancti (I Cor. 6, 19); . quae in ep. 70 ingerit: memorare sancti Pauli ap. ad Timotheum dicentis: Divitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere«, hic finiuntur per sublime sapere (I Tim. 6, 17); quae in ep. 40 Paulum apostolum de beatitudine vitae aeternae loquentem introducit: quod · praeparavit Deus diligentibus se, hic textu fruuntur isto: quae praeparavit Deus his qui diligunt illum. Ea igitur omnia Bonifacius censendus est hausisse ex alio bibliorum latinorum exemplari, quod si hic locus esset demonstrarem cum versione antehieronymiana fuisse cognatum. Postea vero ille nostrum codicem, quem non sine verisimilitudine ex Italia ab ipso allatum esse iudicabimus, usurpasse illisque de quibus vidimus glossis exornasse videtur: quem ad usum tum alios,. quos in epistolis citat; locos eundem in cod. Fuldensi textum exhibentes, tum admonitionem illam Petrinam in ep. 70 allegatam: Sóbrii estote et vigilate et excitamini iure nostro referemus, quae neque in cod. Amiatino, neque in Sabateriana veterum testium collectione, neque in editione Sixtino-Clementina, neque vero in originali codicis nostri textu, sed ad marginem eiusdem ab illa manu, quam siglo M3 significavimus, adnotatam videmus. Hic ergo Bonifacius verba illa hausisse potest. Quae notatio si forte, quod fieri potest, Bonifacianam aetatem non superare vel ne assequi quidem reperiretur, ea tamen ratione quaestionem nostram videretur tangere, quatenus ex epistolis Bonifacianis huc posset ad marginem esse translata.

Quod reliquum est, codicem inter ea volumina fuisse, quae Willibaldus Pippinicae aetatis scriptor quinto illo m. Junii die a. DCCLV, quo Bonifacius in Frisia martyr occubuit, ab eius interfectoribus alia

**

quidem per campi planitiem dispersa, alia in paludum arundineta iniecta, alia aliis in locis abscondita magno tamen temporis spatio dilapso reperta et in domum »in qua usque hodie animarum prosunt saluti<< a singulis quibusque inventoribus remissa fuisse narrat, licet haud improbabile videatur, tamen quia eius certa mentio non iniicitur, asserere non audeo. Nam quod presbyter S. Martini Ultraiectensis, quem. Iaffeus ineunte circiter saeculo nono scripsisse recte ratiocinatur, sibi sciscitanti in Frisia relatum esse dicit, adhuc superstitem esse quandam mulierem, sed iam valde decrepitam, quae iureiurando assereret, se decollationi militis Christi fuisse praesentem, eamque dixisse, quod quum gladio feriendus esset sacrum evangelii codicem capiti suo imposuerit, ut sub eo ictum percussoris reciperet eiusque praesidium haberet in morte, cuius lectionem dilexerat in vita, optime quidem ad nostrum codicem referri posse videretur, nisi de ipso illo libro quem moriens martyr manibus tenuisse fertur, per Othlonum, qui Willibaldi narrationem trecentis circiter annis post postulantibus monachis Fuldensibus repetiit et aliquibus additamentis auxit, accuratius instrueremur. Dicit enim inter illos libros repertum esse sancti evangelii librum, quem beatus vir pro sanctitate sua secum iugiter deferre solitus fuerit: hunc ergo, quamvis gladio acuto, ut adhuc ab inspicientibus probari valeat, per medium incisus fuerit, nullius tamen literae integritatem eadem incisione perdidisse. Atenimvero noster codex omnino illaesus est et intemeratus.

Nec minore nos incertitudine ne, dicam caligine obruimur inquirentes, quid saeculis insequentibus de codice nostro factum fuerit. Quod ut indagarem quamvis quoscunque de rebus Fuldensibus agere suspicatus sum adierim scriptores et maxime amplissima eius viri docti, qui nono saeculo non solum Fuldae, sed totius Germaniae, ut verbo utar quo Bonifacius in epistolis de Beda usus est, splendida fuit candela, Hrabani Mauri opera exegetica, historica, poetica, alia percucurrerim, nuspiam ulla illius certa vestigia inveni. Quae quidem res eo magis mira mihi videtur, quo frequentius eius commemorandi occasionem Hrabano datam fuisse percepi, sive illius commentarios de epistola ad Romanos, in quibus de variis codicis lectionibus verba facere poterat, perscrutabar, sive versus de Bonifacio martyre legebam, sive abbatem doctum in bibliothecam innumeris gazis refertam comitabar, sive in amplum illius' de Universo opus, in quo de ipso quoque canone s. scripturae homo diligentissimus agit immergebar. Quod unde explicandum sit, si quis me interrogaverit, maxime dubito an respondeam, cod. cum ceteris Bonifacii reliquiis ita asservatum fuisse in sacrario, ut ad doctos usus non adhiberetur: nam tum manus cor

« PoprzedniaDalej »