Obrazy na stronie
PDF
ePub

sperantibus et uidentibus nihil mali in eo fieri. Conuertentes se dicebant eum esse deum

8

'In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine publii. Qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit. Contigit 5 autem patrem publii febribus et dysinteria uexatum iacere. Ad quem paulus intrauit

10

15

20

25

Et cum orasset et inposuisset ei manus saluauit eum. 9Quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates. Accedebant et curabantur

10 Qui etiam multis honoribus nos honorauerunt

Et nauigantibus inposuerunt quae necessaria erant» LXXIIII. "Post menses autem tres nauigauimus in nauem alexandrinam.

Quae in insula hiemauerat. Cui erat insigne castrorum. 12 Et cum uenissemus syracusam mansimus ibi triduo

13 Inde circumlegentes deuenimus regium. Et post unum diem flante austro secunda die uenimus puteolos. 14 Ubi inuentis fratribus. Rogati sumus manere apud eos dies septem

Et sic uenimus romam

15 Et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad appii forum et tribus tabernis. Quos cum uidisset paulus gratias agens deo accepit fiduciam. 16 Cum uenissemus autem romam

Permissum est paulo manere sibimet cum custodiente se milite. "Post tertium autem diem.

Conuocauit primos iudaeorum. Cumque conuenissent dicebat eis. Ego uiri fratres nihil aduersus plebem faciens aut morem paternum. Uinctus ab hierosolymis traditus sum in manus romanorum. 18 Qui cum interrogationem de me habuissent uoluerunt me dimittere. Eo quod nulla causa esset mortis in me. 30 19 Contradicentibus autem iudaeis coactus sum appellare caesarem. Non quasi gentem meam habens aliquid accusare. 20 Propter hanc igitur causam rogaui uos uidere et adloqui

Propter spem enim israhel catena hac circumdatus sum. 21 At illi dixerunt ad eum. Nos neque litteras accepimus de 35 te a iudaea. Neque adueniens aliquis fratrum nuntiauit aut locutus est quid de te malum

c. XXVIII, 6-21.

22 Rogamus autem a te audire quae sentis. Nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. 23 Cum constituissent autem illi diem

Uenerunt ad eum in hospitium plures. Quibus exponebat testificans regnum dei. Suadensque eis de ihesu ex lege mosi et prophetis a mane usque ad uesperam. "Et quidam credebant his quae dicebantur. Quidam uero non credebant.

25 Cumque inuicem non essent consentientes discedebant. Dicente paulo unum uerbum. Quia bene spiritus sanctus locutus est per esaiam prophetam ad patres nostros 26 dicens

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Uade ad populum istum et dic ad eos Aure audietis et ,non intellegetis

Et uidentes uidebitis et non sperspicietis. 27 Incrassatum ,est enim cor populi huius. Et auribus grauiter audierunt

Et oculos suos compraesserunt. Ne forte uideant oculis. ,Et auribus. audiant. Et corde intellegant. Et conuertantur et ,sanem illos

28 Notum ergo sit uobis

5

10

Quoniam gentibus missum est hoc salutare dei ipsi et audient. 30 Mansit autem biennio toto in suo conducto. Et 20 suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum

31 Praedicans regnum dei

Et docens quae sunt de domino ihesu christo. Cum omni fiducia nemine prohibente. Amen.

[blocks in formation]

+ uictor famulus xpi et eius gratia epifc

capuae legi VI non. mai. d. ind. nona quinq. pc

basilii uc cs

30

EXP. ACTUS APOSTOLORUM

INC. EPISTULAE CANONICE

INC. PROLOGUS

Non ita ordo est apud graecos qui integre sapiunt et fidem rectam sectantur. Epistularum septem quae canonicae nuncupantur. ut in latinis codicibus inuenitur quod petrus primus est in numero apostolorum primae sint etiam eius. 5 epistulae in ordine ceterarum. Sed sicut euangelistas dudum ad ueritatis lineam correximus ita has proprio ordine deo nos iuuante reddidimus

10

Est enim prima earum una iacobi petri duae iohannis tres et iudae una

Quae si ut ab eis digestae sunt ita quoque ab interpraetibus fideliter in latinum eloquium uerterentur nec ambiguitatem legentibus facerent nec sermonum se uarietas inpugnaret. illo praecipue loco ubi de unitate trinitatis in prima iohannis epistula positum legimus in qua est ab infidelibus 15 translatoribus multum erratum esse fidei ueritate conperimus trium tantummodo uocabula hoc est aquae sanguinis et spiritus in ipsa sua editione potentes et patri uerbique ac spiritus testimonium omittentes» In quo maxime et fides catholica roboratur et patris et fili et spiritus sancti una diuinitatis 20 substantia conprobatur. In ceteris uero epistulis quantum nostra aliorum distet editio lectoris prudentiae derelinquo. Sed tu uirgo christi eusthocium dum a me inpensius scribturae ueritatem inquiris meam quodammodo senectutem inuidorum dentibus conrodendam exponis qui me falsarium corruptorem25 que sanctarum pronuntiant scribturarum. Sed ego in tali opere nec aemulorum meorum inuidentiam pertimesco nec sanctae scribturae ueritatem poscentibus denegabo

30

EXPL. PROLOGUS. INC.

ALIUS PROLOGUS

Iacobus. petrus. iohannes iudas VII epistulas ediderunt tam mysticas tam succinctas et breves pariter et longas breues in uerbis longas in sententiis. ut rarus quis non in earum electione cicutiat

EXPL. PROLOGUS. INC. CAPITULA

I. De inimicorum insecutionibus risui deputandis

II. De temptationibus aduersarii. quae dei furorem plurimi
arbitrantur

III. De homine uero quod sit operis dominici documentum
IIII. De sermone diuino quod sit operis indicio praedicandus.
V. De cultura religionis et ministerio pietatis

VI. De diuitiis caelestibus et terrenis quae animas egestate
consument

10

VII. De lege libertatis quam inpleri omnifariam exhortatur et 15 seueritatem iusti iudicis.

VIII. De fide quae non potest opere moto firmari et aelemosynis
VIIII. De nudis sermonib. quod sit professio inimici et fides
sine opere corpus exanime.

X. De magistris qui citra totam perfectionem esse non possunt. 20
XI. De lingua uix edomabile malum

XII. De sapientia caelesti et terrena

XIII. De amicis dei quod mundi nequeant ferre amatores

XIIII. De his qui uera locuntur quod culpam nequeant detractionis

incurrere

XV. De incertum uitae et prolixis disputationibus

XVI. De suppliciis saeculi diuitum iniustorum

XVII. De aduersorum tolerantiae retributionem

XVIII. De passionib. martyrum et ipsius domini et quod inse

cutoribus suis non reddiderint talia

XVIIII. De remediis uitae praesentis

XX. De uirtutib. sanctorum et conuersoribus eorum qui fuerint peccatis adstricti

[ocr errors]

EXP. CAPIT. SCI. IACOBI

INC. IPSA EPISTULA

25

30

35

[ocr errors]

3

1,1Iacobus dei et domini nostri ihesu christi seruus. Duodecim tribus quae sunt in dispersione salutem. Omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus uariis incideritis. Scientes quod probatio fidei uestrae patientiam 5 operatur. Patientia autem opus perfectum habeat. Ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. Si quis autem uestrum indiget sapientia postulet a deo qui dat omnibus afluenter et non inproperat. et dabitur ei. "postulet autem in fide nihil haesitans. Qui autem haesitat similis est fluctui maris qui a 10 uento mouetur et circumfertur. Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a domino

8

7

Uir duplici animo inconstans in omnibus uiis suis

9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua

10 Diues autem in humilitate sua. Quoniam sicut flos faeni 15 transibit. "Exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum Et flos eius decidit et decor uultus eius deperiit

Ita et diues in itineribus suis marcescit

II. Beatus uir qui suffert temptationem. Quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam uitae. Quam repromisit 20 deus diligentibus se

13 Nemo cum temptatur dicat quia a deo temptatur

Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat.

"Unusquisque uero temptatur a concupiscentia sua abstra25 ctus et inlectus. 15Dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum. Peccatum uero cum consummatum fuerit generat mortem.

III. 16 Nolite itaque errare fratres mei dilectissimi. "Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est. Descendens a patre luminum. Apud quem non est trans30 mutatio. nec uicissitudinis obumbratio. 18 Uoluntarie genuit nos uerbo ueritatis. Ut simus initium aliquod creaturae eius. 19Scitis fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo uelox ad audiendum. Tardus autem ad loquendum et tardus ad iram. 20 Ira enim uiri iustitiam dei non operatur

35

IIII. "Propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae

c. I, 1–21.

« PoprzedniaDalej »