Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

propaginem sed secundum fidei unitatem factus sit Omnium gentium pater quia in abrahae semine quod est christus erat futura benedictio

VIIII. de perseuerantia fidei. cuius fortitudo est pax et dilecti dei X. de peccato adae quod in omnes homines sine cuiusquam exceptione transibit nec euacuatur nisi in christo ihesu qui solus sic humana naturam recepit ut eum contagia ueteris originis non tenerent. et sicut per unius peccatum fuerit ingressa mors omnium. Ita per unius iustitia repararetur uita cunctorum

XI. de sacramento baptismi in quo morimur peccato ut uiuamus deo

XII de stipendio peccati et de retributione gratiae dei

XIII de concupiscentiis carnis quae legis prohibitione creuerunt XIIII. quo trahat carnalis prudentia et quo mens cui spiritus dei est rector ascendat

XV de excellentia glorificationum in aeterna beatitudine tribuendarum quae praesentium passionum quas sancti sustinent meritum omne transcendent expectante omne creatura per spei fortitudinem promissionis dei

XVI de gratia dei qui electis suis adque praescitis per spiritum sanctum effectum et scientiam praestat orandi et per caritatem dei insuperabiles facit

XVII de filiis promissionis quos apostolus mirabilis caritatem etiam sui detrimento optat adquirere specialem curam pro suae gentis salutem suscipiens

XVIII. In electione siue iudaeorum siue gentilium nullam christianae gratiae esse distantiam et parem utriq. populo tribui misericordiam. quia omnis homo renouatus in christo adoptionis est filius

XVIIII quod gentium populus fide iustificatus non ita in suis uocatione debeat gloriari ut non se propter offensam israheliticae plebis extollat

XX. de obscecatione iudaeorum quod operae gratiae dei in lumine gentium profuit

XXI In quam obseruantiam mandatorum dei per apostolicam praedicationem uniuersalis ecclesia dirigatur et qua caritate omnes fideles sibi debeant esse connexi et nullus nisi in domino glorietur

XXII. de mundanis potestatibus honorandis quia oportet oboediri. his quib. ad mundanum regumen dominus tribuit potestate

XXIII quod fideles dei non debeant inuicem iudicare cum unus

quisq. secundum regulas mandatorum ipsa se debeat
diuino iudicio praeparare ut ante tribunal dei sine con-
fusione possit operum suorum praestare rationem

XXIIII de testificatione pauli doloris et tristitiae pro iudaeis
XXV de duobus populis

XXVI de uoluntate dei quod quem uult. indurat et cui uult clementissime miseretur

XXVII. de conparatione figmenti et figuli

5

XXVIII. de uasis irae ac misericordiae et gentium uocatione 10 XXVIIII de esaia clamante pro populo israhel

XXX. de gentib. iustitiam fidei conprehendentib. et iudaeis offendentib. in lapidem offensionis.

XXXI de paulo testimonium perhibente. quod iudaei. aemulationem dei habeant ignorantes et quod finis sit dominus 15 christus

XXXII de iustitia legis et iustitia fidei

XXXIII de incredulitate iudaeorum et gentium fide

XXXIIII de iudaeis quod non sint repulsi a deo

XXXV de duritia iudaeorum

XXXVI de iudaeorum delicto cum sit gentib. salus. quanto magis

erit plenitudo eorum

XXXVII de apostolo reuelante iudaeos conparatione oliuae arboris et gentes a uelatione animi reprimente

XXXVIII de salute omnium iudaeorum

XXXVIIII de inpossibilitate sciendi secretorum scientiae dei

XL de apostolo obsecrante sanctos ut corpora sua exhibeant hostia deo

XLI de falsa et uera sapientia

XLII de ecclesia et conparatione cordis adq. membrorum

20

25

in 30

hoc capite sunt de diuersitate donorum et dilectione. de odio mali et coniunctione boni. de caritate de obsequio. de sollicitudine de feruore spiritus de tempore seruiendo. de spei gaudio. de patientia tribulationis. de instantia orationis. de communicatione sanctorum memoriis. de 35 hospitalitate. de benedicendo et abstinentia male dicendi. de gaudio cum gaudentibus. ac fletum cum flentib. de unitate de humilitate de non reddenda iniuria de prouisione bonorum coram deo et hominib. de pace si fieri potest cum omnib. hominib. de uindicta a domino 40 expectanda

5

10

15

XLIII de subiectione erga principes et potestates
XLIIII de redditione unicuiq. omnium debitorum

XLV de uigilantia excitio fidei et sobrietate et continentia XLVI de neglegentia et traditionis carnis et de manducantib. ac non manducantib. et iudicantibus alternos uel uniuersos dies

XLVII de omnib. quod non sibi sed deo aut moriatur aut uiuant XLVIII de passione domini et potestate et quod nec edens non sedentem nec non manducans manducantem debeat iudicare XLVIIII de eo quo nihil commune est nisi ei qui existimant esse L commune de periculo contristante fratrem suum esca sua. et quod non sit regnum dei esca et potus. sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto

LI de mysterio domini ante passione silentio habitu post passione uero ipsius reuelato

[ocr errors][merged small]

Romani sunt in partibus. italiae hii praeuenti sunt a falsis 20 apostolis. et sub nomine domini nostri ihesu christi in legem et prophetas erant inducti hos reuocat apostolus ad ueram euangelicam fidem scribens eis a chorinto

EXPL. FELICITER

X F

LECT COTIDIANA

IN AM
BACU

2

'Paulus seruus christi ihesu uocatus apostolus Segregatus in euangelium dei. Quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis. De filio suo qui factus est ex semine dauid secundum carnem. Qui praedestinatus est filius dei in uirtute. secundum spiritum sanctificationis 5 ex resurrectione mortuorum ihesu christi domini nostri. "per quem accipimus gratiam et apostolatum. ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius

7

In quibus estis et uos uocati ihesu christi. omnibus qui sunt romae in caritate dei uocatis sanctis

Gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino ihesu christo II. Primum quidem gratias ago deo meo per ihesum christum pro omnibus uobis

quia fides uestra adnuntiatur in omni mundo

Testis est enim mihi deus cui seruio in spiritu meo

In euangelio fili eius. quod sine intermissione memoriam uestri facio 10 semper in orationibus meis. Obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in uoluntate dei ueniendi ad uos

10

15

11 Desidero enim uidere uos ut aliquid inpertiar gratiae 20 uobis spiritalis ad confirmandos uos

12 Id est simul consolari in uobis per eam quae inuicem est fidem uestram atque meam

III. 13 Nolo enim uos ignorare fratres quia saepe proposui uenire ad uos et prohibitus sum usque adhuc. Ut ali- 25 quem fructum habeam in uobis. sicut et in ceteris gentibus. 14 Grecis ac barbaris. sapientibus et insipientibus debitor sum. 15 Ita quod in me promptum est et uobis qui romae estis euangelizare

16 Non enim erubesco euangelium. uirtus enim dei est in 30 salutem omni credenti. iudaeo primum et graeco

17 Iustitia enim dei in eo reuelabitur. ex fide in fidem

Sicut scriptum est iustus autem ex fide uiuit

IIII. 18 Reuelatur enim ira dei de caelo in omnem inpietatem et iniustitiam hominum eorum qui ueritatem in- 35 iustitia detinent

20

19 quia quod notum est dei manifestum est in illis

deus enim illis manifestauit. 20 Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur

21

Sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas. ut sint ipsi 5 inexcusabiles. Quia cum cognouissent deum non sicut deum magnificauerunt aut gratias egerunt. Sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum

10

15

22 Dicentes enim se esse sapientes. stulti facti sunt. 23 Et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaoginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentum. 24 Propter quod tradidit illos deus in desideria cordis eorum in inmunditiam

ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis. 25 Qui commutauerunt ueritatem dei in mendacio

et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen +

V. 26 Propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum inmutauerunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam

27 Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in inuicem

masculi in masculos turpitudinem operantes

Et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsos recipientes. 28 Et sicut non probauerunt deum habere in 25 notitiam

30

tradidit eos deus in reprobum sensum ut faciant quae non conueniunt. 29 Repletos omni iniquitate

malitia fornicatione auaritia. nequitia plaenos inuidia. homicidiis contentione. dolo malignitate

susurrones. 30 detractores deo odibiles.

contumeliosos superbos. elatos inuentores malorum parentibus non oboedientes. "insipientes inconpositos. sine affectione absque misericordia

32 Qui cum iustitiam dei cognouissent non intellexerunt. 35 quoniam qui talia agunt. digni sunt morte. non solum qui illa faciunt sed et qui consentiunt facientibus.

c. I, 19-32.

« PoprzedniaDalej »