Obrazy na stronie
PDF
ePub

TRACTATUS

DE LOCIS THEOLOGICIS

Nem

PROOEMIUM

I. emo profecto qui sacras vel a limine salutaverit disciplinas conspicuum Dominicanae familiae decus illud ac lumen Melchiorem Canum merito non suspexerit, quem tractatus de locis theologicis inscribi solitus suum veluti parentem agnoscit. Sive enim doctrinae spectetur firmitas, sive acumen ingenii, sive compta scribendi ratio ac perpolita: tam multa inibi eximia offeruntur, ut quid potissimum sibi primas vindicarit, addubites. Nihilominus cum per actatem in qua vir praeclarissimus scripta edebat, numeris omnibus absolutum opus videatur, tum in praesentia minus idoneum, et auditoribus informandis minus accommodatum, suffragio doctorum virorum habitum est. Quapropter expetita fuit nova methodus qua hic tractatus in scholis traderetur ab ea diversa, quam sibi pracoptavit Canus, ceterique deinceps qui ad haec ferme tempora eum imitati, aquas ex illo communi fonte in suos usus quodammodo deri

varunt.

2. Et plura sunt quae me ad obsequendum huic sive monito sive desiderio, non movent dumtaxat, sed pene compellunt. Atque in primis agendi ratio protestantium, biblicorum, rationalistarum ac mythicorum in doctrinis catholicis insectandis, ob quam non amplius datur nobis tritum iter insistere ut apto cum iis armorum genere dimicemus. Etenim quemadmodum post adscitum in usus belicos sulphureum pulverem, integra militaris ars sive Tom. II. Part. 1.

I

in extruendis arcibus, sive in impelu hostico repellendo, sive in celeris, quae ad leges oppugnatorias spectant est immutata; ita variari debuit norma oppugnandi religionis hostes, posteaquam isti novis machinationibus ad catholicos aggrediendos uti coeperunt. Praeterea idipsum suadent progressus quos insequentibus temporibus scientiae fecerunt tum in arte critica, tum in exegesi, tum denique in philosophicis disciplinis ad quos exigi rem theologicam necesse est, ne reliquis disciplinis haec nostra inferior videatur. Huc accedit methodum a Cano adoptatam, ac deinceps a reliquis fere post ipsum, minus geneticam, ut loquuntur, sive scientificam videri posse. Ex ea siquidem haud levia dimanant incommoda, quae declinari vix, aut nullatenus etiam queunt.

3. Etenim Canus primo loco de Scripturis divinis agit, deinde vero de Traditione, hinc de Ecclesia et de Conciliis, quibus subnectit quae ad romanum Pontificem, Sanctos veteres, quos vulgo Patres nuncupamus, ac Theologos scholasticos pertinent; ut demum tres alios aperiat fontes, unde Theologus hauriat argumenta illa quae ipse vocat adscriptitia, ac velut ex alieno emendicata, rationem scilicet naturalem, auctoritatem philosophorum, et jurisconsultorum, postremo auctoritatem humanae historiae (1).

4. Verum enimvero quis unquam non viderit nequaquam posse quemquam de Scripturis sacris, prout divinae spectantur apte disserere, de ipsarum, ut ajunt, inspiratione, et canone, ut reliqua missa faciam, quin prius auctoritas illa constituta sit ex qua solum eae notae tuto nobis poterunt constare? Idem dic de divinis traditionibus et earum auctoritate, ac de reliquis quae ab Ecclesiae auctoritate ac testimonio, uti postea ostendemus, unice pendent.

(1) Lib. 1, cap. 3.

[ocr errors]

5. Quamobrem iter insistendo, quod et alias ingressi sumus in posteriori tractationis nostrae parte quam de Vera religione adversus heterodoxos inscripsimus magis ad rem conficiendam opportunum nobis visum est exordiri ab ecclesia cujus praescriptionem, sive anterioritatem, ut ita loquar, cum jam constituimus, sic magis ac magis in hac ipsa tractatione confirmabimus. Ex hoc porro principio velut ex uberrima segete pronum erit colligere quae ad sacram Scripturam, et ad traditionem sive oralem, sive litteris, documentisque deinceps consignatam, aliave ratione ad nos deductam, referuntur. Quibus absolutis firmiterque constabilitis, pandetur via ad reliquas quaestiones agitandas de quibus acris controversia aetate potissimum hac nostra et contentio excitata est, de analogia videlicet rationis ac fidei.

6. Cum enim locorum theologicorum nomine veniant argumentorum sedes ac veluti domicilia, ut loquitur Ca

ex quibus theologi omnes suas argumentationes sive ad confirmandum, sive ad refellendum inveniant, patet, si rem strictius spectes ac prout scientiae nostrae natura exposcit, quae tota divinae auctoritati innititur, eos revocari debere ad verbum Dei sive scriptum sive traditum, quod constituit cam quam vocant remotam fidei nostrae regulam. Cum autem de genuino Dei verbo ac germano ejus sensu, sive revalationis objecto constare certo nobis non possit nisi per medium tutum ac infallibile, cujusmodi ecclesia est, quae constituit fidei regulam proximam nuncupatam, ut latius suo loco ostendemus, hinc fit, ut prius de ecclesia quam de Dei verbo agere debeamus. Etenim quoad nos prius constare debet medium, quam res quae per medium innotescit. Abjicere autem legitimum rectae rationis usum a theologicis disciplinis nec possumus nec debemus, adeo siquidem individuus est nexus inter rationem ac revelationem quae ex eodem omnium bonorum fonte, Deo, dima

uant, ut dissociari ab invicem nullatenus possint. Hanc propterea ordinem consectantes totum quod aggredimur opus in tres partes distribuere constituimus, in quarum prima universim quae ad ecclesiam spectant disputabuntur; in altera quae ad verbum Dei scriptum et traditum ; in postrema quae ad rationis et fidei analogiam referuntur. Interseremus praeterea idoneis locis quae usui necessaria sunt, ut prospere feliciterque, qui adversarios fidei catholicae aggrediuntur, eos valeant impugnare.

7. Quoniam vero ecclesia acephala seu sine capite neque est neque intelligi potest, ideo de ecclesia integra quae in prima parte dicturi sumus accipienda erunt; quamvis ob rei de qua agitur gravitatem cogamur distincte de ecclesiae capite disputationem instituere. In duas proinde sectiones hanc primam tractatus partem dividimus in quarum priori de Ecclesia generatim, in posteriori de ejus capite, seu de romano Pontifice agemus.

PARS I.

SECTIO PRIOR

DE ECCLESIA CHRISTI

8. Christi Ecclesiae nomine significamus societatem illam, quam Christus Jesus cujus divinam missionem vindicavimus in Tract. de Vera religione, instituit, ut depositum asservaret caelestis doctrinae in terras ab se delatae, atque organum seu medium simul esset, quo haec ipsa doctrina conservaretur integra atque propaga

retur.

9. De hac societate nobis inquirendum est quaenam sit ejus origo seu institutio; quomodo sit constituta; quaenam sint ejus notae; quae ejus dotes et munia. Totidem haec capita erunt in quae priorem hanc sectionem distribuemus.

CAPUT I.

DE CHRISTI ECCLESIAE INSTITUTIONE ET ORIGINE

10. Ut ex ipsa tituli inscriptione patet, controversia hic minime agitatur de ecclesia universim sumpta, quaeque ab ipso mundi exordio cum protoparentibus coepit, longo saeculorum tractu percrebuit, ac novam peculiaremque sub Moyse adepta formam in electo Dei populo usque ad Christum perseveravit. De hac enim ecclesia, seu potius de hisce diversis ejusdem ecclesiae statibus nulla intenditur nobis lis; praesertim cum hi status desierint, ut tertio locum cederent in quo ecclesiae per Christum in terris totius nunc perfectionis cumulus accessit.

11. Disserentes igitur de postremo hoc ecclesiae statu

« PoprzedniaDalej »