Obrazy na stronie
PDF
ePub

DIFFICULTATES

660. I. Obj. 1. Octo priora concilia generalia in Oriente celebrata ab imperatoribus indicta sunt; 2. in quo quidem summum imperantem jure suo usum esse exinde liquet quod ad eum pertinet, ut, potestate sibi concessa, populi ei commissi, non modo temporalem, sed aeternam etiam felicitatem tueatur atque promoveat. Ex hoc vero fonte fluit jus, ortis haeresibus, imperandi, ut episcopi in coetum coëant (1) ». Id praeterea confirmatur ex eo quod, quum omne concilium in territorio quodam sit celebrandum, tali vero Pontifex careat, nec jure convocandi concilii gaudere possit (2) ». 3. Quod si progressu temporis rom. Pontifex consuevit convocare concilia generalia, cum « Nulla lex divina aut ecclesiastica extet, quae convocationem generalium conciliorum rom. Pontifici reservet, tacito principum et ecclesiarum consensu jus hoc rom. Pontifici dimissum fuisse » dicendum est (3); 4. Aut si placet, tribuendum hoc erit usurpationi rom. Pontificum, qui medio aevo in tanta potestatis sacrae et profanae confusione jus imperio adeo pretiosum ac necessarium eripuerunt (4). 5. Sane prima ecclesiae aetate summe conveniens erat, ut supremus imperans concilium convocaret, quandoquidem ecclesia nec sciverit, quomodo aliter haec convocatio institui deberet; romanis vero episcopis ne in mentem venerit, jus hoc pro se adserere; erroncum autem foret, ad tacitam juris hujus ab ecclesia imperanti factam cessionem provocare (5). Ergo.

(1) Ita Febron. op.cit. cap.vi.§.2. (2) Idem in Tractatiuncula Jesuitae Heidelbergensi (Anton. Schmidt) opposita opp. tom. 111.

(3) Idem loc. cit. ex opere De statu ecclesiae etc.

(4) Ita Pehen loc. cit.

(5) Ita Planckius in op. Geschichte der christhich-kirchlichen Gesellschaftsverfassung, seu Historia Constitutionis socials christia nae Ecclesiae p. 1. pag. 680.

661. R. Ad 1. D. Ex consensu rom. Pontificis, C. auctoritate propria N. Etenim si divino jure, uti ostendimus, unus rom. Pontifex auctoritate pollet in omnes episcopos; si uni rom. Pontifici onus incumbit pascendi universum dominicum gregem, ipse profecto solus vi primatus sui potest generalia concilia convocare. Dum igitur historia videtur imperatoribus tribuere convocationem conciliorum, intelligi id debet de convocatione, ut ita loquar, materiali, non autem de convocatione formali et legitima, quae nullo modo competere potest politicae potestati. Sane non desunt documenta quae ostendant priora concilia auctoritate, suasione, consensu rom. Pontificum fuisse ab imperatoribus indicta. De concilio Nicae no I. constat ex patribus cone. Constantinopolitani III. an. 680. celebrati, qui, nullo repugnante, in acclamationibus dixerunt: Arius divisor Trinitatis et partitor insurgebat, et continuo Constantinus semper Augustus, et Silvester laudabilis magnam atque insignem in Nicaea synodum congregabant (1) » ; de Constantinopoli

(

(1) Act. XVIII. in Sermone Acclamatorio apud Harduin. Acta conc. tom. 11. col. 1418. Idipsum insinuat Rufinus Hist.eccl. lib. 1. cap. 1. dum scribit quod imp. Constantinus « Er sacerdotum sententia apud urbem Nicaeam episcopale concilium convocet opp. edit. Paris. 1380. p.195. ex sententia scilicet tum s. Silvestri, tum Hosii episcopi Cordubensis qui tanquain legatus missus fuerat a s.Silvestro ad componendas quaestiones in Oriente exortas circa diem celebrationis paschatis et ad sedandas turbas ab Ario in Acgypto excitatas, ut colligitur ex Socrate lib.1. cap. vII. et So omeno Ib. 1. cap. XVI. atque ex sententia Alexandri episcopi Alex. ac liquet ex Epiphanio haer. LVIII. S. IV. edit. Petav. tom. I. pag. 720. Quare Anastasius Bibliothecar. De vitis Pontificum in Silvestro sect. 35. scribit: Hujus temporibus factum

est concilium cum ejus consensu in Nicaea Bithyniae, et congregati sunt 318. episcopi catholici ed. Blanchini Romae 1718. tom. 1. pag. 37. cf. etiam de hoc argumento P. Bianchi op. cit. Della potestà e della politica della chiesa. tom. IV. lib. II. cap. III. §. IX. n. 1. nec non Muzzarelli in op. posthumo De auctoritate rom. Pontificis in conciliis generalibus. Gandavi (sine anno) tom. I. cap. v. §. I. pag. 82. seqq. ubi profert praeterea auctoritatem Theodori Studitae ep. 34. ad Leonem Pont. Rom. et legatorum rom. Sedis qui missi fuerant ad conc. Chalcedonense a s. Leone M. ex quibus Lucentius act. 1. reddens rationem quare Dioscorus ex praecepto s. Leonis sedere non deberet in concilio, dixit:

[ocr errors]

Quia cum personam judicandi non haberet praesumpsit, et Synodum (ephesinam 11. proditoriam) ausus

tano I. nihil attinet dicere, quum nonnisi per subsequen tem confirmationem fuerit inter oecumenica connumeratum (1). De conc. Ephesino testatur liber diurnus rom. Pontificum: << Sub principalis quidem memoriae Theodosio Augusto factum est, ex auctoritate tamen Caelestini apostolicae sedis Antistitis (2) » ; item Chalcedonense jussione Leonis M. convocatum esse a Marciano fidem faciunt Moesiae secundae episcopi in sua ad Leonem imp. epistola (3); nec diffitentur adversarii, qui hoc primum usurpatae majoris potestatis exemplum a Leone M. adducere consueverunt (4). Certa pariter res est ex epistolis ipsius Justiniani Constantinopolitanum II. seu generale quintum ex consensu Vigilii fuisse celebratum (5);

est facere sine auctoritate Sedis apostolicae, quod nunquam licuit, numquam factum est. Ad haec Dioscorus obmutuit, quod certe non fecisset, nisi ageretur de re tunc temporis exploratissima. Ex his patet impudentia Schröckii qui in Christliche Kirchengeschichte, seu Historia ecclesiae christianae par.v. pag. 530. ed. secunda. decretorie pronunciat in convocatione concilii Nicaeni nullam Silvestrum partem habuisse. Cf. Roskovány op.cit. §. 70.

(1) Quanqnam neque desint documenta, quae suadeant imp. Theodosium ex consensu rom. Pontificis Damasi illud convocasse. En verba conc. VI. oecumenici loc. modo cit.

Macedonius deitatem Spiritus Sancti denegabat, sed maximus imperator Theodosius et Damasus adamas fidei. . . illam in hac regia urbe synodum congregabant ». Cf. Baronium ad an. 381. n. xIx. et xx. Cf. etiam Bianchi op. et loc. cit. n. 2.

(2) Quem edidit Garnerius. S. J. Paris. 1680. pag.36. Cf. Bianchi op. et loc. cit. n. 6. et Zaccaria Antifebbronio tom.1v. p. 11. lib.v. cap.1. Muzzarelli op. cit. tom. II. cap. VII. §. 2.

(3) In cod. Encyclico apud Hard.

Acta conc. tom. II. col. 710. Observandum porro hic est, hos episcopos rationem reddere quare per jussionem Leonis romani Pontificis Chalcedonem convenerint; subdunt enim, qui vere caput episcoporum. Luculentum praeterea testimonium hujus convocationis suppeditat s. Leo M. qui ep. cxv. ed. Baller. cap. 1. col. 1197. scribens: Propter quam (causam fidei) generale eoncilium et ex praecepto christianorum principum, et consensu apostclicac Sedis placuit congregari; et Gelasius rom. Pont, in epist. ad episcop. Dardaniae in collect. conc. veneta Coleti tom. v. col. 33g. Ac pro veritate, scribit, ut synodus Chalcedonensis fieret (Sedes apostolica) sola

decrevit.

(4) Ita Plaackius apud Roskovány S. 70.

(3) Imperator Justinianus licet repugnante Vigilio concilium v. congregaverit, tamen ex consensu Vigili fuisse celebratum ex epistolis Vigilli ad Eutychium, et episcopos sub ipso constitutos, et Justiniani ipsius in ep. ad Patres quintae synodi. Quare patres conc. vi. in sermone acclamatorio cit. dixerunt: « Vigilius post haec Justiniano piissimo conso

sic conc. generale VI. non fuisse absque consensu rom. Pontificis convocatum constat ex epistolis imp. Constantini Pogonati datis ad Pontificem Donum, quibus illum hortabatur ad mittendos suos legatos (1), nec non generale VII. seu Nicaenum II. ex consensu Hadriani I. (2) ; demum generale VIII. seu Constantinopolitanum IV. ex jussione Hadriani II. (3). Cum igitur ex indubiis documentis constet omnia et singula priora octo concilia auctoritate et consensu rom. Pontificum convocata aut celebrata fuisse ab imperatoribus, pudorem exuisse necessum est qui assererunt imperatores jure proprio illa coëgisse (4).

662. Ad 2. D. Summus imperans praeter temporalem, aeternam etiam felicitatem promovere debet per media statui suo consentanea, C. quocumque modo N. Ex illa obligatione seu munere quod summo imperanti in

auit, et quintum concilium constitutum est ». Cf- Zaccaria in Antifebbronio loc. cit. p. 11. lib. 1v. c. I. P. 121.

(1) Cf. Zaccaria loc. cit. nec non Muzzarelli op. eit. tom. 11. cap. x. S. IV.

(2) Id liquet ex Hadriani 1. epistola ad Tarasium, in qua sic scribit: Quod si non perspecta mihi esset et probe cognita erga sacras synodicas sex constitutiones, et venerandas imagines vestra sinceritas et orthodoxa fides, nequaquam ad synodum convocandam adsentiremus apud Zaccar. 1. c. Apud Hard. Acta cene. tom. IV. col.98. aliquantisper verbis immutatis haec ipsa leguntur. Cf. etiam Muzzarelli op.cit. tom. 11. §. 1. ubi plura alia hanc in rem profert.

(3) En verba Hadriani 11. in epist. ad imp. Basilium: «Volumus ergo, per vestrae pietatis industriam, illic numerosum celebrari concilium, cui nostri quoque missi praesidentes etc. > Apud Harduin. tom. v. col. 768.

(4) Hi nimirum ideo adnituntur koc rom. Pontificibus eripere jus illudque transferre in regimen civile quia animo vehementer ab illorum primatu abhorrent uti scite observat Roskovány op.cit.§.70. Attamen hi studiosi antiquitatis non animadvertunt se hac agendi ratione a sensu antiquitatis longe recedere. Vidimus jam rejectum fuisse uti latrocinium conc. Ephesinum 11. eo quod absque consensu rom. Pontificis convocatum ; nunc vero adjicimus concilium oecumenicum VII,quod act. vi.ostendit ideo rejectam fuisse synodum a Leone, et Constantino iconomachis imperatoribus congregatam, « quod adjutorem non habuerit illius temporis rom. Papam, vel eos qui circa ipsum sunt sacerdotes, nec etiam per vicarios ejus, neque per encyclicam epistolam, quemadmodum lex dictat conciliorum ». Apud Harduin. tom. IV. col. 327. Adeo nempe tunc temporis apud omnes certum erat, quod absque rom. Pontifice nulla esset rata generalis synodus!

cumbit, non fluit jus imperandi episcopis sibi subjectis, ut exortis haeresibus in coetum coëant. Dum oriuntur errores, summus imperans commonefaciat Pontificem qui si opportunam judicaverit concilii celebrationem, nil intentatum relinquet ut ipsum cogat; atque hoc modo consulet spirituali ditionis ei subditae bono. Imo si opus sit, rom. Pontifici ad celebrandum concilium suppeditabit illud territorium, quo destitui rom. Pontifices Febronius affirmat.

663. Ad 3. Resp. Utramque legem divinam et ecclesiasticam extare, quae convocationem generalium conciliorum rom. Pontifici reservet. Extat divina, quae onus imposuit Petro et officium pascendi agnos et oves, atque confirmandi fratres suos, ac proinde jus quod ex officio exurgit. Extat praeterea ecclesiastica consuetudine firmala, ita ut numquam rata haberentur concilia ab alio, quam a rom. Pontifice convocata, si casum excipias de Pontifice dubio, aut haeretico (qui non alius quam ut homo privatus esse potest (1)), quia tunc sedes vacans censetur, atque ut vim habeat, debet a Pontifice legitime electo confirmari. Ruit proinde quod de principum et ecclesiarum consensu obtrudit Febronius. lloc enim paradoxum supponit quod falsum esse ostendimus de jure principibus inhaerente, cum tamen ipsi cum Valentiniano fateri teneantur Laicos omnes se ingerere non debere in negotiis ecclesiae (2); alioquin apostoli se Hierosolymam convocassent ex consensu Caji Caligulae. 664. Ad 4. N. Responsio patet ex dictis. Hoc effu

(1) Hic quidem est casus qui in abstracto potius quam in concreto solet afferri. Nec enim Dei providentiam, quae adco vigilat super hanc rom. Sedem, ejusmodi scandalum permissuram putandum est. Sane numquam hactenus casus iste locum habuit, spatio scilicet xvII. secu

lorum.

(2) En ipsa imperatoris verba ex Sozomeno lib. vi. cap. VII. 'Euoi per μετὰ λαοῦ τεταγμένῳ, οὐ θέμις τοιαῦτα πολυπραγμονεῖν. Mihi quidem in laicorum ordine constitute, fus non est, hujusmodi negotia curiosius scrutari. Ex ed. Val.

« PoprzedniaDalej »