Obrazy na stronie
PDF
ePub

romana cujus dies festus anniversarius ab immemorabili solemni celebritate colitur (1); universalis demum veneratio ac subjectio erga romanam sedem, ob romanum nempe Petri episcopatum.

553. Quae cum ita se habeant, cum nullum factum historicum tanta scriptorum, monumentorumque conspiratione universali, constanti, perenni firmalum ac constitutum sit, cujusmodi est istud de Petri in Urbem adventu, episcopatu atque martyrio, jure merito concludimus aut omnem historiae fidem esse denegandam aut certe factum istud necessario admittendum. Haec omnia confirmantur ex eo quod nemo vel infensissimus ecclesiae romanae hostis ex tot haereticis qui ab apostolica Sede damnati sunt (2), nemo ex tot schismaticis graecis praesertim, quibus id commodum omnino accidisset sibique atque causae suae perutile; nemo unquam ex tot ambitiosis praesulibus atque ecclesiae romanae aemulis id vel in dubium revocare in tota antiquitate pertentaverit. Sane nonnisi seculo XIV. coepit omnium primus Marsilius Patavinus levissimis conjecturis ductus, ad fovendum Ludovici Bavarici schisma, rem absque ullo successu inficiari (3). Ipsi posthac haereticorum sec. XVI. parentes non

[blocks in formation]

Padova, grandi maestri in natura et astrologia, ma heretici in più casi». Loquens deinde lib. x. cap. C. de ejus morte quae contigit apud Montem Altum an. 1328. haec habet: Che a di dieci di settembre si partirono da Corneto, e vegnendo moriva a Monte Alto il perfido heretico, e maestro, e conducitore del Bavero, Maestro Marsilio da Padova; et giunse il Bavero, et l'hoste sua a Grosseto a di 15. di settembre ». Apud Muratori Rerum Italicar. Script. tom. XIII. cf. etiam Raynaldi ad an. 1327. 1328. et 1331. Talis porro est qui nobis a protestantibus veluti catholicus objicitur.

nisi cunctanter de facto hoc scripserunt (1): tantum vero abest, ut protestantes hac in re convenerint, ut non pauci ex ipsis, iique magni apud suos nominis, illud data opera propugnaverint (2). Adeo nempe exploratum est factum quod vindicamus, ut luce sua adversarios ipsos acerrimos percellat.

(1) Sane Lutherus, si fides habenda Fevardentio in notis ad cap. 11. lib. 111. s. Irenaci, fassus est: « Omnes historias affirmare Petrum fuisse primum Papam Romae ». Theoph. Raynaudus tamen in cit. Disputat. De bicipiti ecclesia, tom. I. pag. 262. scribit Lutherum bene potum asseruisse incertum fore quod Romae Petrus fuerit. Sic etiam Calvinus in Instit. lib. iv. cap. vi. §. 15. cum congessisset omnia quotquot potuit argumenta ad negandum Petri in urbem adventum, illa scilicet eadem quae deinde sec. XIX. audacter urget ministellus ille genevensis de quo scripsimus, concludit : « Et tamen propter hunc scriptorum consensum, non pugno quin illic mortuus fuerit (Petrus): sed episcopum fuisse, praesertim longo tempore, persuaderi nequeo ». In commentario autem in 11. epist. Petri ad cap. I. V. 14. audacius scribit: Quomodo autem si Babylone (ut ipse gratis supponit) oraculum accepit de propinqua morte, Romae crucifixus est? Certe nisi maria et terras momento transvo

laverit, procul ab Italia mortuum esse constat. (Opp. ed. Amstelod. tom. vii. pag. 36. ). Ita semper sibi cohaerent haeretici.

(2) Tales sunt Caveus, Hammondus, Pearsonius, Grotius, Usserius, Chamier, Blondellus, Junius, Jos. Scaligerus, Jo. Pappius, Kipping, Bebelius, Ittigius, Jo. Clericus, Sam. Basnagius, Isaac Newtonus aliique quorum singillatim loca recenset Fogginius op. cit. exercit. 1.

His vero alii adjiciendi sunt ex recentioribus, adversus fanaticum ac furiosum provocatorem genevensem, qui opusc. cit. pag. 26. scribit: Il n'est point si surpre nant, qu'il ait fallu aux protestans plus d'un siècle pour sortir entièrement du bourbier où il se trouvaient enfoncés », nempe Schröck, Christl. Kircheng. seu Historia ecclesiae christianae P. 11. pag. 155. ubi scribit: « Nullum fortasse eventum est in veteri historia ita extra quaestionem positum subsidio testimoniorum adco consentientium antiquorum doctorum christianorum, uti istud (de Petri in urbem adventu) ». Bertholdt Historisch-kritische Einleit elc., seu Introductio Historico - eritica in V. et N. T. P. 5. p. 2690. « Ejus (Petri) Romae praesentia, scribit, et martyrium ibi ab eo pasplenum est historica certitudine. Idem scribunt Neander in Allgem. Gesch der Christ. relig. seu Historia univers.religion, et ecclesiae, tom. 1. sect. 1. Colln Allgem. Encycl. etc., seu Encyclopedia univers. scientiarum et artium, P. 18. pag. 42. Gieseler Lehrbuch der Kirchengesch., seu Manuale Hist. Ecclesiasticae, tom. 1. edit. 2. Bonn. 1827. pag. 89. not. (e), haec habet: «Fuit polemica factionis, si nonnulli protestantes, speciatim Spanhemius, ad exemplum quorumdam adversariorum Pontificum medii aevi, inficiari voluerunt Petrum umquam Romae fuisse. Cf. apud Roskovány op. c. p. 17. not.45.

sum,

DIFFICULTATES

554. 1. Obj. 1. Nullis argumentis biblicis ostendi potest Petrum Romam se contulisse aut ibi mortuum esse; 2. imo argumenta biblica utrumque evertunt, ut patet ex silentio Pauli dum ex Urbe scribit, aut scribit ad Romanos; quibus praeterea suum patefacit consilium ac vehemens desiderium eos invisendi, ut aliquid ipsis gra tiae spiritualis impertiret, nempe gratias gratis datas, cum nondum apostolorum aliquis illuc appulisset, sed solum ab advenis romanis (quorum fit mentio Act. II. 10.) de fide christiana aliquid accepissent. Quod clarius adhuc fit ex proposito Pauli in iis tantum locis praedicandi evangelium in quibus alii apostoli nondum praedicassent Ne, ut ipse loquitur, super alienum fundamentum aedificaret (1) ». 3. Exploratum denique est penes eruditos Petrum Babylone Assyriorum quondam metropoli priorem suam scripsisse epistolam, ut conslat ex I. Petr. V. 13., ac propterea eliam posteriorem ad easdem provincias datam prout ex cap. III. 1. abunde liquet porro cum hanc epistolam proxime ante mortem Petrus conscripserit, uti ejus verba ostendunt cap. I. 14., aperte exinde colligitur argumentis biblicis evinci neque Petrum Romam venisse, neque in ea urbe esse martyrio sublatum (2). 4. Id ipsum patet ex chronologia

(1) Rom. xv. 20. Ita Rosenmüller senior in Schol. in epist. ad Rom. ed. v. pag. 354.

(2) Ita Michaelis Introduction au Nouveau Testament. Genève 1822, tom. IV. II. Part. ch. xxvII. p. 328. seqq. cui praeiverant praeter Calvinum 1. c. Erasmus, Drusius, Capellus, Lyghtfootus, Bengelius, Wetstenius, Basnagius, Beausobrius aliique apud Pott in op. Novum Testament. graece perpetua adnota

tione illustratum. Ed. Koppianae vol. IX. fasc. II. Gottingae 1810. Proleg. pag. 15. seqq. ubi hic auctor Michaelis aliorumque sententiam maxime statuere confirmareque nititur. His addendus ex recentioribus exegetis biblicis Eichhorn in Introduct. in Novum Test. ed. 2. Lips. 1820., cujus verba inferius dabo. Ex catholicis vero his assentiuntur, saltem quoad interpretationem vocis Babylonis in sensu pro

quam exhibent Acta apostolica ac Pauli epistolac ex quibus certissime constat an. aerae christianac 66., in quo Petrus martyrio functus perhibetur, Romae ipsum minime degere potuisse. 5. Haec autem argumenta infirmari nullatenus possunt ex antiquitatis traditione; ceteris enim omissis quae peti possent ex defectu critices, ex documentorum falsificatione aliisque ejusmodi, si rem ad suam originem revocemus, deprehendemus non alios testes hujus traditionis existere praeter Ignatium, et Papiam: ceteri enim nimis distant a facto ut eorum testimonium admittere possimus, iique jam a Papia decepti fuerant. 6. Jam vero testimonium Ignatii dubium est; nondum enim est exploratum, epistolas quae sub ejus nomine circumferuntur, genuinas esse, aut saltem non fuisse interpolatas; Papias autem utpote mediocris ingenii vir et in pluribus aliis deceptus, idoneus non est ad testandum; Irenaeus porro ac reliqui posteriores a Papia fuerunt in errorem inducti. 7. Neque res melius conficitur ex monumentis de quibus haud constat an fuerint coaeva; nec tantae esse poterant molis ut publicum testimonium exhibere valeant. 8. Omni propterea traditione destitutum est factum istud Petri, sive quoad ejus in Urbem adventum sive quoad ejus in eadem urbe martyrium, quod praeterea Scriptura impossibile ostendit (1). Ergo. 555. Resp. ad 1. Tr. A. Neg. cons. Inesset quidem

prio et non figurato, Hug apud Cel-
lérier Introduction, etc. pag. 467.
et Scholz qui in suo Novo Testa
mento gracce. Lips. 1830. Proleg.
pag. CLXVIII. scribere non dubita-
vit: Epistolae Petri in Mesopo-
tamia inde ab an. 53. ad an. 70.
(transcribebantur). Ex quibus ver-
bis patet hunc auctorem non solum
affirmare, Petrum Babylone Mesopo-
tamiae priorem scripsisse epistolam,
verum etiam posteriorem et quidem
ab an.
53. ad an. 70. Cum vero
Petrus martyrio sublatus fuerit juxta

communem veterum sententiam an. circiter 66., consequens est, ex mente hujus scriptoris, Petrum nec Romae fuisse neque ibi mortem obiisse juxta argumentum Calvini. Omitto, ut patet, anachronismum, quod nempe dari potuerint a Petro an. 70. epistolae, quum ipse fuerit martyrio functus an. 66.

(1) Ita cit. provocator genevensis, detractis ejus furiosis declamationibus, in Dissertation sur la ques stion: si Pierre a été à Rome. Genêve 1833. pag. 22. seqq.

huic argumento vis si Scripturarum silentio documentis historicis locupletissimis abunde non suppleretur: cum vero ex dictis constet universam antiquitatem eamque remotissimam nos certiores facere de Petri in Urbem adventu, deque ejus inibi episcopatu et martyrio, perperam obtruditur defectus documentorum bibli corum. Ridiculum sane prorsus esset aut negare, aut in dubium saltem revocare existentiam ac gesta sive Neronis sive Domitiani, aut Nervae eo quod argumentis biblicis de illis haudquaquam constet. Talis porro est adversariorum agendi ratio. Transmisimus porro propositi argumenti antecedens, cum adversarii assumant uti certum, quod vel falsum, aut dubium saltem est, quemadmodum ex iis patebit quae de urbe Babylonis dicemus.

556. Ad 2. N. Ad probationem autem quae desumitur ex Pauli silentio quod tantopere urgent adversarii, dicimus nullius plane roboris esse, cum exinde non exurgat nisi argumentum negativum, non autem contrarium; eo magis quod valde probabiles reddi possint ejusmodi silentii rationes (1).

557. Desiderium vero quod patefacit Paulus invisendi romanos, non habet pro objecto, uti adversarii pu

(1) Cum hoc argumentum ex silentio peti solitum, desumatur sive ex Actis Apostolicis, sive ex Pauli epistolis, diversa ratione eidem occurritur. Quod spectat ad silentium Act. Apostolicorum animadvertunt catholici propositum s. Lucae non fuisse Petri gesta referre et persequi, sed acta potissimum s. Pauli cujus discipulus et peregrinationum comes fuit; quanquam nec omnia Pauli gesta narraverit, ut constat ex epist. ad Galatas, cap. 1 17. 18. Quod vero attinet ad epistolas Pauli, iidem observant Petrum potuisse esse absentem ab Urbe sive cum Apostolus scripsit epistolam ad Romanos, sive cum ab urbe Roma

nonnullas scripsit epistolas. Notant praeterea quod si ex eo quod Paulus nullam salutem dixerit Petro, concludi posset Petrum Romam non venisse, concludi pariter posset non fuisse Jacobum episcopum Solymorum eo quod Paulus scribens ad Hebraeos Jacobum non salutaverit. Idem dic de episcopis Galatarum, Ephesiorum, Thessalonicensium, aliorumque populorum quos in epistolis ad eos datis expresse non memorat Paulus. Attamen hoc silentium est totus Achilles Calvini, Illyrici, Spanhemii, ac demum nostri provocatoris Genevensis. Cf. Fogginium op. cit. Exercit. IV. ubi istorum nugae plane dissol

vuntur.

« PoprzedniaDalej »