Obrazy na stronie
PDF
ePub

541. Ad 3. Neg. suppositum, videlicet solum Hieronymum, aut forsan unum alterumve patrem praeterea docuisse Christum instituisse primatum ut consuleret ecclesiae unitati. Hoc aperte veritati adversatur: testimonia quae hactenus ex universa antiquitate retulimus contrarium evidenter evincunt.

542. Ad 4. Neg. Ex eo enim quod ecclesia non sit litteraliter ovile etc., sed solum figurate id est ordinata societas, minime sequitur illi praesidem haud esse constitutum a Christo Domino; sed potius ex indole ac natura figurae ovilis, corporis, regni contrarium omnino consequitur. Quorsum enim similitudo ovilis, et pastoris illud pascentis ac regentis, similitudo corporis, similitudo regni, nisi ut significetur, ad eum modum societati christianae seu ecclesiae pracesse pracesse Petrum, Petrum, quo gregi pastor, corpori caput, regno princeps praepositi sunt (1)?

543. Ad 5. Fatemur essentiale societati haud esse regimen monarchicum, ac propterea, si aliter Christo placuisset, aliam ipsum potuisse ecclesiae regiminis formam praestituere. Cum tamen voluerit, ut constat ex facto, ei regimen monarchicum, et monarchicam constitutionem dare, unique illam principi, capiti, pastori subjicere, non est quod ulterius quaeramus.

merent, eorum decretum, praedicationem, fidem, fore ccclesiue fundamentum ». Nescio utrum haec arrideant anglicanis. Cf. opp. ed. Versailles 1818. tom. xxx. p.148.seq.

(1) Profecto non lubet in re tain gravi ludere; ast si hace voluntas nos incesseret, optimam ad id occasionem nobis praeberet Palmer dum nos serio admonet ecclesiam non esse litteraliter ovile, id est neque ecclesiam esse proprie ovium caulam, nec nos totidem plane pecudes et bruta animantia. Praestiterit potius ad nos recreandos Dantis Alighierii versus afferre, qui ad argumentum nostrum maxime spectant.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

544. Exinde liquet ruere quod adversarius superstruxit, nempe minime nos posse ex convenientia factum institutionis inferre, perinde ac si nos catholici ita argumentaremur. Ast hoc falsum est; nec enim catholici ex convenientia, commodo aut utilitate quae ex primatu ad unitatem ecclesiae firmandam proveniunt, unquam intulere primatus ipsius existentiam atque institutionem; sed e contra certissimis biblicis ac traditionalibus documentis ostendunt primatum a Christo in ecclesia statulum act Petro collatum, et ex iisdem documentis [probant hunc primatum perpetuum institutum esse ad ecclesiae bonum ac unitatem fidei et communionis servandam, nec propterea cum Petri obitu terminare debuisse. Nullus igitur hic datur conjecturae locus, aut arbitrariae seu gratuitae illationi, ut perperam adversarius nobis affingit.

545. Cum vero ex falso supposito applicet casui nostro principium Bossucti quod ad rem praesentem non facit, cumque ex falsis praemissis concludat adversarius non posse a nobis demonstrari collatum esse Petro a Christo Domino primatum ut objectum permanens, quin temporis dispendio his refellendis singillatim immoremur, satis erit haec omnia veluti alogica contemnere. Ista vero adversarii agendi ratio luculentius adhuc apparet in eo quod postremo subjicit loco, ex primatu Petri non posse nos deducere jus divinum primatus romani, quia potuit Christus illum conferre Petro in praemium fidei, zeli ac dilectionis suae in quo manifeste adversarius ut paulo ante animadvertimus, permiscet causam institutionis primatus cum motivo quo Christus illum Petro potius quam alteri apostolo contulerit.

PROPOSITIO II.

Petrus Romam venit, atque hujus urbis episcopatum instituit rexitque usque ad obitum suum

546. Fere sopita erat sub finem seculi elapsi controversia haec critica quae de adventu Petri in Urbem ejusque romano episcopatu ac in eadem urbe martyrio agi tata diu fuit inter protestantes et catholicos ingenti animi contentione. Perciti siquidem protestantes plerique totius antiquitatis pondere, suorumque doctiorum criticorum ingenua confessione, spartam hanc deseruerant. Ast nunc denuo recruduit quaestio haec ex occasione novac biblicae exegeseos et critices, qua factum est ut Babylonis urbs ex qua priorem epistolam suam dedit Petrus, in propria significatione de Chaldaeae metropoli jam passim ab ipsis protestantibus accipiatur, atque exinde concludant numquam Petrum in occidentales partes venisse, multo vero minus sive Romae episcopatum gessisse sive ibidem pertulisse martyrium. Cogimur propterea contra novos hos adversarios dimicare, ac tria statuere; primo scilicet Petrum reipsa Romam venisse; episcopatum praeterea sive ecclesiam romanam fundasse; atque in hac alma urbe sanguinem suum pro Christi fide profudisse. Quoniam vero eadem documenta militant pro triplici hoc capite, ne ea sine causa repetere debeamus, tria quae proposuimus una simul conficiemus sequenti argumento.

547. In adstruendo Petri in Urbem adventu, ejusque romano episcopatu ac demum obito in eadem urbe martyrio conspirat universa prorsus antiquitas; ergo aut omnis historiae fides deneganda est, aut tria illa quae enunciavimus sunt admittenda.

548. Sane in factis illis asserendis conspirant I. aucto

res omnes coaevi, aut aetati illi suppares qui de Petro scripserunt: tales sunt Clemens Romanus (1), Ignatius (2), Papias (3), item Dionysius Corinthiorum episcopus (4), Irenaeus (5), Cajus (6), Clemens Alex. (7), Origenes (8), Cyprianus (9), Eusebius, Lactantius, Athanasius, Epiphanius, Julianus Apostata, Augustinus, Palladius (10), quibus non pauci alii addi possent (11), qui omnes diserte Petrum Romam venisse, ejus episcopatum gessisse, atque ibidem obiisse testantur.

549. II. Conspirant ii omnes qui catalogum exhibent romanorum Pontificum, quique pari prorsus ratione eum exordiuntur a Petro; cujusmodi sunt Irenaeus (12), Tertullianus (13), Eusebius (14), Optatus (15), aliique posteriores quotquot nempe hunc catalogum confecerunt (16).

(1) Ep. 1. ad Corinth. cap. v. et VI. apud Cotelerium, Patrum Apostolic., tom. 1. ed. cit. cum adnot. 39. Junii.

(2) In epist. ad Rom. Ibid. tom.

1. cap. IV.

(3) Apud Euseb. II. Eccl. lib. 11. cap. xv.

(4) Ibid. cap. xxv. in quem locum cf. adnotat. Wilhelmi Lowth in edit. cit. Cantabrigiensi.

(5) Lib. 1. cont. haeres. cap. 1. (6) Apud Euseb. lib. 11. cap. xxv. (7) Ibid. cap. xv.

(S) Ibid. lib. 1. cap. I. (9) Epist. LII. ad Antonian. edit. Maur. pag. 68. tum epist. Lv. ad Cornel. pag. 86. et alibi passim.

(10) Horum singillatim testimonia collegit ac protulit ipse vir protestans, Pearsonius, in Tract. de successione primorum Romae episcoporum, cap. vII. pag. 32. llacc ipsa magno numero cf. apud Natalem Alex. Diss. XIII. in sec. 1. cum notis Mansi adversus Basnagium. Cf. item Caveum: Scriptorum ecclesiasticorum historia litteraria. Genev. 1694. tom. 1. pag. 4.; Baronium ad an. XLIV. n. 27. cum

critica Pagi; Mamachium Origin.
et antiquit. Christian. tom. 1. lib. 11.
cap. vi. §. 2. pag. 317. not. (4).
Verum prae ceteris legi meretur
eruditissimum opus Petri Francisci
Fogginii: De romano divi Petri
itinere et episcopatu, vol. un. in
4. Florentiae 1741. in quo viginti
exercitationibus quae ad hoc argu-
mentum spectant, ita complexus
est, ut illud veluti exhausisse videa-
fur. Cf. praesertim Exercit. 111.
(11) Apud citt. AA.

III.

(12) Lib. 111. cont. haeres. cap.

(13) De Praescript. cap. xx\II. (14) Hist. Eccl. lib. 1. cap. XIII. XIV. XV. item lib. 1. cap. 11. lib. IV. cap. I.

(15) Lib. 11. cont. Parmenian. ed. cit. pag. 48.

(16) De quibus agit Schelstrate: Antiquitas ecclesiae. Romae 1692. tom. 1. diss. tertia: De antiquis rom. Pontificum catalogis; necnon Franc. Blanchinius in erudita praefat. ad Vitas Pontificum romanɔrum Anastasio Bibliothecario attri bulas. Romae 1718.

550. III. Conspirant ad unum veteres omnes qui tra diderunt Marcum fuisse interpretem Petri, ac Romae juxta quod Petrum referentem audierat, evangelium conscripsisse. Tales porro sunt Papias (1), Clemens Alexandrin. (2), Irenaeus (3), Hieronymus (4), Tertullianus (5), Origenes (6), Epiphanius (7), Augustinus (8), quibus consonat syriaca versio (9).

551. IV. Conspirant innumera antiquissima documenta, quae Romae potissime invisuntur in picturis, nummis, parietibus, ac sepulcro quo jam a sec. III. Cajus sub Zephyrino haereticorum cataphrygarum frangebat audaciam cos provocando ad invisenda trophaea, ut ipse loquitur, apostolorum, videlicet Petri et Pauli sepulcra (10).

552. V. Conspirat universus christianus orbis penes quem celeberrima fuit vel a remotissima antiquitate peregrinatio ad sepulcra sanctorum apostolorum (11); nec minus celebris est ecclesiarum tum orientalium tum occidentalium traditio de Petri morte et cathedra ejusdem

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

usum ejusdem interpretis quoad alia evangelia) latine Romae ». Alios antiquissimos testes cf. apud Fogginium op. cit. Exercit. xI.

(10) Cf. Euseb. lib. 11. cap. XXV. qui praeterea ibid. commemorat inscriptiones, seu ut vertit Valesius: Petri Paulique nomine insignita monumenta, quae in urbis Romae caemeteriis etiamnum visuntur, ad confirmationem passionis ss. Apostolorum in urbe Romae. De antiquissimis pariter Apostolorum Petri et Pauli imaginibus loquitur idem Eusebius lib. vII. cap. XVIII.

(11) De antiquissimis hisce peregrinationibus ad limina Apostolorum ex universo orbe christiano susceptis cf. Gretzerum: De sacris peregrination. lib. 1. cap. 1. et cap. 11. X. XI. XII. XIII. XIV. Op. ed. Ratish. tom. IV.

« PoprzedniaDalej »