Obrazy na stronie
PDF
ePub

DIFFICULTATES

454. I. Obj. 1. Prolata ex Scripturis testimonia non evincunt nisi quandam personalem b. Petri praeeminentiam meri ordinis, non autem verum ac proprie dictum primatum potestatis ac jurisdictionis super apostolos reliquos. 2. Quae quidem personalis praeeminentia Petro obtigit aut ob ejus zelum, et dilectionem erga Christum, ob exantlatos pro Christo labores uti existimarunt s. Augustinus, et s. Cyrillus (1); aut quia ceteris crat apostolis natu major ut placuit Hieronymo, Chrysostomo et Cassiano (2); aut quia primus inter ceteros vocatus fuit Petrus ad apostolatum, uti sentiunt Epiphanius, Cyprianus, Hilarius, Basilius, Gregorius M. et Chrysostomus (3); aut denique ob ejus publicam confessionem Christi, uti rati sunt Gregorius M., Basilius, Epiphanius, Optatus, et Ambrosius (4). 3. Sane Scriptura apostolos omnes exhibet pares et suprema potestate praeditos dum ipsis Christus sive collective sive distributive dixit: « << Quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros etc. (Matth. X. 14.). Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum spiritum veritatis (Jo. XIV. 16.) »; et post resurrectionem suam omnibus eadem ratione dixit: «Sicut misit me Pater et ego mitto vos . . . accicipite Spiritum S. (Jo. XX. 21. 22.) »; tum « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra; euntes ergo etc. (Matth. XXVIII. 19.)». Nemo porro negaverit ejusmodi potestatem apostolis absque ullo discrimine a Christo collatam esse supremam; ergo non potuit Petrus ceteris antecellere potestate aut dignitate officii, sed solum

(1) Apud Du-Pin, De antiq. eccles. disciplina ed. 1686. p. 312.

(2) Ibid. Tournely, De eccles.

tom. II. p. II.

(3) Du-Pin, Tournely ibid.
(4) Tournely ib. p. 12.

ast

[ocr errors]

personalibus respectibus. 4. Quapropter invenimus Petrum ceteros quidem zelo et activitate superasse, nullum reperimus exemplun auctoritatis ab eo supra illos exercitae. 5. Sane aperte Scriptura docet Deum quosdam posuisse in ecclesia: « primum apostolos, secundo prophetas etc. (I. Cor. XII. 28.) ». Duodecim igitur apostoli fuerunt primi in ecclesia, non autem solus Petrus. 6. Haec eadem conclusio traditione fulcitur; Tertullianus siquidem scribit : « Apostolos habemus auctores (1) » ; Cyprianus: « Quamvis apostoli omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: Accipite Spiritum S. . . . tamen ut unitatem manifestaret unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis: sed exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia una monstretur (2) » ; Ambrosius: Hic Petrus ubi audivit vos autem quid me dicitis? Statim loci non immemor sui primatum egit : primatum confessionis utique non honoris ; primatum fidei, non ordinis (3) » et iterum Denique audi dicentem tibi dabo claves... quod Petro dicitur, ceteris apostolis dicitur (4) ». Hieronymus: «Joannes et Jacobus quia plus ceteris petierunt, non impetraverunt, et tamen non est dignitas eorum imminuta, quia reliquis apostolis aequales fuerunt (5)»; Chrysostomus vocat apostolatum non solum << fastigium dignitatum, sed etiam radicem ceterarum et fundamentum affirmatque apostolorum fidei gentium omnium ac totius orbis terrarum curam fuisse commissam (6); Cyrillus Alex. vocat apostolos judices universales, rectores totius mundi, et in ep. ad Nesto

(1) De haeres.

(2) De unit. eccles.

(3) Lib. De Incarn. e.iv, tom.11. P. 710.

(4) In ps. XXXVIII.

(5) Adv. Jovin.

[ocr errors]

(6) Homil. De util. lect. script. tom. 111. p. 75. 77.

rium dicit Petrum et Joannem fuisse pares in honore ac dignitate (1); Victor Carthag. « Ad quam (ecclesiam), scribit, omnes beatissimi Apostoli, pari honoris et pote. statis consortio praediti populorum agmina convertentes perduxerunt (2) » ; Isidorus Hispal. « Ceteri, inquit, apostoli cum Petro par consortium honoris et potestatis acceperunt (3) » ; Conc. V. oecumenicum declarat : « Licet enim Sancti Spiritus gratia et circa singulos apostolos abundaret, ut non indigerent alieno consilio ad ea quae agenda erant (4) ». Tandem Nicolaus Cusanus : « Scimus quod Petrus nihil plus potestatis a Christo recepit aliis apostolis. Nihil enim dictum est ad Petrum quod aliis etiam dictum non sit. . . Ideo recte dicimus omnes apostolos esse aequales cum Petro in potestate (5) ». Ergo.

455. Resp. Ad 1. N. Haec enim meri ordinis seu personalis praceminentiae praerogativa, absque vera polestatis jurisdictione, inepta prorsus fuisset scopo seu fini quem sibi proposuit Christus in condenda ecclesia sua ad instar individui viventis. Instituisset enim corpus sine capite, societatem sine supremo rectore, quae non una sed multiplex fuisset, quot scilicet ab apostolis singulis fundatae essent ecclesiae, quotque deinceps post ipsos instituerentur, utpote nullo inter se vinculo ac nexu colligalae, ut patet ex coetibus protestantibus et schismaticis, qui sunt territoriales ac veluti possessiones aut proprietates soli, seu regiminis quod iis praeest (6). Christus autem in singulari semper loquitur de ecclesia sua, de regno suo, de ovili suo. Apostolus vero commemorat corpus Christi, non autem membra huc illucque dispersa, aut

(1) Act. conc. Hard. tom. 1. col. 1287.

(2) Epist. ad Theod. Papam.

(3) De officiis lib. 11. c. 3. (4) Acta conc. tom. 1. col.188. (5) De concord. cathol. lib. II. c. 13.

Hactenus Palmer op. cit. par.vIII. de rom. Pontif. cap. 1. p. 477.seqq. (6) Exinde receptum est ac vulgatum apud acatholicos velut axioma, principium illud: Cujus est regio illius est religio ».

corpus sine capite, tunc enim truncum plane vocasset (1). 456. Ad 2. D. Idest quatuor allatae ex ss. patribus rationes eo referuntur ut motiva quare Christus primatum Petro potius contulerit quam alteri apostolo, C. referuntur ad rationem reddendam cur Christus primatum ipsum instituerit in ecclesia N. Hae nempe duae quaestiones in doctrina patrum simul permiscendae non sunt, uti adversarii faciunt. Adducti enim patres in locc. citt. ut eos legenti patet, rationes aliquas, easque conjecturales indicant, quare Christus Petro potius quam alii ex apostolis voluerit primatum conferre, quod non abnuimus. Quando vero iidem patres disserunt de primatu ipso, et rationem afferunt quare illum in ecclesia sua instituere Christus voluerit, unanimes sunt in adstruenda unitate ecclesiae veluti motivo cur Christus ad illum instituendum permotus sit. Nimirum docent unitatem ecclesiae catholicae, induxisse Christum ut unicum supremum pastorem ei praeficeret, unum caput, unum pontificem necessaria potestate et auctoritate praeditum ad unitatem constituendam, custodiendam ac conservandam, cum voluerit ecclesiam suam unam esse, ac talem jugiter perseverare (2). Quod nec infensissimi sedis apostolicae hostes diffitentur (3); ac nos paulo post ejusmodi patrum testimonia afferentes, luculenter ostendemus.

(1) Nec obest quod Christus sit ecclesiae caput; nam hic agitur de capite visibili ecclesiae visibilis quod certe Christus non est ex quo ascendit in caelum.

(2) Quod patres minime inter se permiscuerint duas has quaestiones argumento ineluctabili est diversa ipsorum agendi ratio in unaquaque earum. Etenim cum quaerunt quare Petro potius quam alteri apostolorum Christus contulerit primatum ancipites sunt, ac mira inter ipsos apparet sententiarum varietas ; quum vero inquirunt in rationem quare

[ocr errors]

Christus instituerit primatum in ecclesia sua, una eademque sententia ac doctrina est exploratae traditioni innixa, nempe hanc aliam non esse nisi unitatem ecclesiae catholicae. Cf. Petr. Ballerinium De vi ac ratione primatus cap. VIII.

(3) Sane Hugo Grotius in Volo pro pace ad art. 7. haec scribit :

Gradus praepositorum in ecclesia esse debere, et per illos gradus compaginari ecclesiam, docuit nos Paulus Ephes. IV. 11. Ordo sive in partibus, sive in toto, continetur principatu quodam, sive praepositi uni

457. Ad 3. D. Scriptura nobis exhibet apostolos omnes aequales in apostolatu, ac in omnibus apostolatus facultatibus, qui fuit omnibus communis, C. in primatu, et in facultatibus primatus propriis N. Hic enim cum potestate jurisdictionis uni Petro collatus a Christo est; ut liquet ex probationibus, quas nullo modo infirmant objecta Scripturarum oracula quae de communi apostolatus facultate et potestate loquuntur (1). Haec vero apostolatus potestas suprema quidem est in ordine suo, minime vero absolute, eo ipso quod eo ipso quod vi primatus Petro collati, apostoli omnes ei subjecti fuerint ac subordinati a Christo ipso. Et hoc rursum ejusdem primatus acerbiores impetitores concedunt (2).

tate. Et hoc est quod in Petro nos Christus docuit. Hoc a Christo didicit Cyprianus: idem cum Cypriano dicit Hieronymus adversus Jovinianum. . . . Tale caput est inter presbyteros episcopus, inter episcopos Metropolitanus, aut alio quis modo electus, ut caeteris praesit. Tale inter omnes episcopus romanus (opp. ed. Amstelod. 1679. tom. III. p. 658.)». Plura alia heterodoxorum in hanc rem testimonia profert P. Ignatius Fiume ord. Praed. in op. Schola veritatis orthodoxae et ex ipso Petrus Ballerinius op. et loc. cit. quae illic recoli possunt.

(1) Boc ipsum fatetur auctor adversario nostro apprime carus, nempe Dupinius, qui in his dissertat. De antiqua ecclesiae disciplina docet s. Petro apostolos potestate et auctoritate omnino aequales fuisse excepto primatu. Nam in diss. iv. c. 1. §. 3. allatis quibusdam patrum sententiis illis nempe eisdem quas ex hoc auctore deinde citat Palmer), quibus omnes apostoli Petro pares fuisse dicuntur: Haec, inquit, probant, apostolos in clavium administratione fidei praedicatione, clesiarum fundatione, potestate, auctoritate aequales fuisse; at eos in

ec

primatu Petro aequales fuisse nullus dicit. Loqui porro hunc aucto◄ rem de jurisdictionis primatu non autem de solo primatu ordinis aut praeeminentiae et honoris liquet ex iis quae in eadem diss. cap. II. §. 3.

Ex hoc primatu romani pontificis fluunt multae praerogativae, quae ipsi non secus ac primati jure divino competunt», quas mox distincte refert. Quomodo vero hic auctor sibi cohaereat, ipse viderit.

(2) Id fassus est Quesnellus, qui in libello edito an. 1705. inscripto Idee generale du libelle: Motif du droit pour le procureur de la cour ecclesiastique de Malines accusateur et partie contre le P. Quesnel, cum accusaretur, eo quod in alio opere s. Petrum et s. Paulum duo ecclesiae capita constituens, reproduxisse visus esset propositionem damnatam, ut accusationem dilueret pag. 92. scribit cum tantum in damnatam thesim incurrere, qui admitteret inter Petrum et Paulum omnimodam aequalitatem sine ulla subordinatione ad s. Petrum, ut in decreto explicatur. Profitetur autem pag. 94. se alienum ab hac sententia, cum s. Paulo nunquam tribuerit primatum universalem, qualem uni's. Pe.

« PoprzedniaDalej »