Obrazy na stronie
PDF
ePub

regalis potestas. In quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus Domino in divino reddituri sunt examine rationem (1) ».

439. Ad 2. N. Haec enim assertio schismatica est et haeretica, ut pronunciavit congregatio s. Inquisitionis sub Innocentio X.; et recte quidem, quia rom. Pontifex primatum jurisdictionis tenet in universam ecclesiam, prout definivit concilium Florentinum (2).

440. Ad 3. Resp. dicterium ejusmodi esse ecclesiae injuriosum, quod nulla ratione ab adversariis poterit honestari. Verum elsi daretur, hoc exurgeret argumentum: ecclesia interdum abusa est potestate legislativa, ergo hanc non habet, neque habere debet. Quae quidem si valeret argumentandi ratio, hoc pariter institui posset argumentum potestas civilis interduin abusa est auctoritate legislativa, ergo eam non habet neque habere debet. Nescio porro utrum hoc politicis arrideat.

441. Quod vero attinet ad placitum regium novissi me invectum aulicorum hortatu (3), dico illud plane injustum esse, quia princeps fieret ex ecclesiae filio ac subdito ejusdem judex ac dominus, arbiterque ecclesia

(1) Epist. IV. apud Harduin, Acta conc. tom. II. col. 893.

(2) Cf. Zaccaria opusc. cit. pag. 183. nec non celeberrimum opus Jo. Antonii Bianchi ord. min. de observantia Della potestà e della politica della chiesa. Roma 1745. tom. III. lib. 1. cap. 1. §. VI.

(3) Nullum in tota antiquitate ab actate Constantini M. usque ad sec. xv. exemplum offenditur, ex tot imperatoribus ac principibus christianis in universo mundo, alicujus qui contenderit, nedum circa materiam tantum disciplinarem, subjiciendum aliquod concilii decretum, aut constitutionem pontificiam placito regio. Cf. Zaccaria op. cit. pag. 216. et Bianchi op pariter cit. tom. iv. p. 346. seqq. Verum juverit de novis

simo hoc regii placiti invento judicium afferre quod tulit D. Pek membrum consilii Flandrici his verbis: « Quam consuetudinem (placili regü) et multas alias ejusdem farinac non posse jure satis defendi puto, ut quae libertati ecclesiae plurimum adversantur, ac proinde non valent apud justos et catholicos judices, qui timorem Dei habent, licet forte valeant apud eos apud quos quidquid lubet licet, et qui ecclesiam oderunt, camque principibus secularibus libenter in omnibus subjicerent: confusionem passuri in magno illo die, cum ad judicandum eos veniet, cujus sponsam hic contempserunt, et injuria affecerunt ». Cf. Mémor. cathol. Févr. 1826.

slicae disciplinae, ideoque limites potestatis suae transgrederetur. Quid dicerent aulici, si ecclesia aut romanus Pontifex nollet principum decreta vim habere, nisi prius ipse probasset sub obtentu, quod possent esse juribus ecclesiasticis noxia? Non clamarent, ecclesiam hac ratione invadere jura principum? Experientia satis ostendit quinam injiciantur compedes ecclesiasticae potestati ex ejusmodi placitis regiis. Principes acatholici jus placiti regii sibi pariter vindicarunt (1); notum porro est quid catholicis in ditione principum protestantium hac de causa evenerit, quot vexationibus subjiciantur, quot oriantur dissidia. Hac ratione istorum principum patrocinium non semel vertitur in apertum super ecclesiam dominatum, alicubi vero in vigentem persecutionem.

442. Ad 4. D. Ita ut possit alia legitima ratione reipublicae bono prospici, C. ita ut alia via non suppetat N. Si enim casus hic contingeret, in negotiis praesertim mixtis, possent principes ejusmodi incommoda rom. Pontifici patefacere, qui pro sua in bonum universale sollicitudine, si rem ita esse compererit, procul dubio sanctiones ecclesiasticas, ubi id poscerent rerum adjuncta, aut tollet, aut mitigabit, prout semper praestitit s. Sedes, quin opus sit indebitam sibi arrogare auctoritatem, ut aulici contendunt.

443. Juverit gravissimum hoc argumentum absolvere verbis, quibus utebatur s. Hilarius Pictaviensis in lib. contra Auxentium : « Miserari licet nostrae aetatis laborem, et praesentium temporum stultas opiniones ingemiscere, quibus patrocinari Deo humana creduntur, et ad tuendam Christi ecclesiam ambitione sacculari laboratur (2) ».

(1) Ut fere omnes principes acatholici Germaniae, cujus rei praesto haberem documenta quae possem hic exhibere, nisi ageretur de re notissima; quo fit ut catholica ecclesia sub principibus protestantibus hac de causa ut plurimum vexetnr, vexen

tur episcopi, ac in universum religionis ministri, ut constat ex publicis ephemeridibus, praesertim vero ex lAmi de la religion.

(2). N. 3. opp. ed. Maur. tom. 11. col. 594. Veron. 1730.

*

SECTIO POSTERIOR

DE ROMANO PONTIFICE

444. Licet ea, quae hactenus pertractavimus, ecclesiam integram atque perfectam afficiant, seu societatem universam a Christo ad instar individui viventis constitutam, ac propterea capite ac membris constantem ; attamen juxta praemissa agere speciatim de ecclesiae.capite nobis proposuimus sive ob argumenti praestantiam, sive ob adversariorum qui illud quoquomodo aggressi sunt multitudinem. Cum enim agitur de ecclesiae capite, agitur de summa rei a qua ipsius ecclesiae existentia et salus omnino pendet (1). Adversarii autem qui ipsum impugnarunt sunt acatholici omnes, qui vires omnes suas ad illud labefactandum nullo non tempore exer

cuerunt.

445. Quaecumque de hoc capite dicturi sumus revocari facile possunt ad primatum quem Christus ecclesiae institutor et auctor contulit super hanc ecclesiam suam Petro; ad successionem in hoc primatu; ad hujus primatus naturam; ad illas denique dotes ac praerogativas

(1) Verissime card. Bellarminus in praefat. in libros de summo Pontifice n.2. scripsit: « De qua re agitur, cum de primatu Pontificis agitur? Brevissime dicam, De summa rei christianae. Quod ex recentioribus pariter agnovit et professus est inter anglicanos Guill. Palmer Oxoniensis, dum in op. saepius citato par. vii. de rom. Pontifice cap. 1. vol. 11. p. 477. asserere non dubitat: Doctrinam de primatu episcopi romani in ecclesiam universalem cardinem esse circa quem reliquae omnes volvuntur controversiae quae inter ecclesiam romanam et ec

clesias ceteras incalescunt ; quoniam si Christus Dominus primatum ex officio, proprium alicujus episcopi instituit in ecclesia catholica qui semper perdurare debeat; et hunc primatum haereditaverit episcopus romanus, illico consequitur ecclesiam catholicam coarctari ad solam ecclesiam obedientiae romanae; et concilia, doctrinam ac traditiones illius ecclesiae obsignatas esse auctoritate totius mundi christiani. Id ipsum patet ex immani omnium haereticorum et schismaticorum furore adversus ejusmodi primatum a quo contriti sunt.

quibus eum Christus instructum ac insignitum voluit. De his propterea singillatim, ea qua per nos fieri poterit diligentia, pertractandum erit, non modo contra acatholicos, verum etiam adversus catholicos non paucos, qui quamvis primatum divino jure admittant in ecclesia ipsius tamen vim extenuare, quoad ejus fieri potuit, sategerunt, ut vix illum ad purum nomen non redegerint. CAPUT I.

De Petri primatu

[ocr errors]

446. Capitis nomine in subjecta de qua agimus maleria significatur primatus honoris seu praeeminentiae et jurisdictionis. Qui contendunt Christum instituisse ecclesiam acephalam seu sine capite, inficiantur Servatorem nostrum alicui peculiari individuo primatum illum contulisse; ex quo inferunt nullum a Christo caput ecclesiae fuisse praefectum. Alii vero existimant hunc saltem primatum immediate alicui individuo non fuisse a Christo collatum, sed universae ecclesiae, quae proinde potest illum per quemlibet exercere, eum ex uno in alium transferendo (1). Nos vero catholici asserimus Christum tum praeeminentiae ac jurisdictionis primatum instituisse in ecclesia seu caput ei pracfecisse et quidem in peculiari individuo, nempe Petro; tum hunc ipsum primatum haud immediate ecclesiae sed immediate Petri personae contulisse. Quae ut ex ordine evincamus sit:

(1) Tale est systema Richerianum, paulo post videbimus. Jansenianum, Febronianum etc. ut

PROPOSITIO I.

Christus contulit Petro primatum honoris et jurisdi ctionis in universam ecclesiam, cui propterea eum caput praefecit

447. Christus Petro primatum contulit non solum ordinis seu honoris ac praeeminentiae, sed verae jurisdictionis in universam ecclesiam suam, adeoque ecclesiae suae caput illum constituit, si super ipsum suam se promisit aedificaturum ecclesiam, et claves regni caelorum se ei daturum pollicitus est, ac reipsa utrique promisso stetit, eidem soli credens pascendum seu regendum universum gregem suum. Jam vero duo priora constant ex Matth. XVI. Quum enim interrogasset Christus discipulos suos: «Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus filius Dei vivi. Respondens autem Jesus dixit ei: beatus es Simon Bar-jona: quia caro el sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis ». Postremum vero, seu promissi solutionem exhibet s. Joannes cap. XXI. illis verbis, quibus Christus redivivus eundem Petrum affatus est : « Pasce agnos meos. . . pasce oves meas ».

448. Porro in priori testimonio Christus Petro sub gemina fundamenti et clavium metaphora aperte significat se eidem supremam potestatem collaturum, eumque suum constituturum vicarium in ecclesia visibili a se paulo post aedificanda. Quod enim est fundamentum in caementitio

« PoprzedniaDalej »