Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT II.

DE CHRISTI ECCLESIAE CONSTITUTIONE

43. Existentia et origine ecclesiae vindicatis, una cum ejus anterioritate novi testamenti Scripturis, ordo logicus postulat ut ad intimam atque essentialem ejusdem ecclesiae constitutionem, nec non ad ipsius formam (1) ut vocant, exteriorem accurato examine expendendam accedamus. Passim ecclesiam societatem nuncupavimus a Christo institutam. Haec porro societatis notio in nobis excitat ideam corporis moralis, seu moralis personae, quae ad instar hominis seu individui humani viventis agal atque operetur. Si de qualibet humana societate haberetur sermo hic sistendum foret, cum haec idea satis foecunda sit, nosque suapte natura ducat ad agnoscendam animam seu principium vitale ejusdem societatis aut moralis personae, per quod suas exerat vires, ac moveat molem cujus vitale principium est. Nos praeterea trahit haec ipsa idea ad formam exteriorem admittendam, seu corpus quod capite ac membris apte inter se dispositis et arcto invicem nexu consociatis constat, quorum diversa munia sint ac officia; tum denique nos inducit ad intimam ac mutuam animae et corporis internoscendam communicationem, sive commercium. Atque haec quidem omnia in societate a Christo instituta necessario admitti debent, cum sine iis, quemadmodum nulla vivens persona individua, sic nec ulla persona moralis seu proprie dicta societas sit aut intelligi possit.

(1) Dum hic commemoramus exteriorem ecclesiae formam distinctam ab ea quam vocavimus intimam ac essentialem ejusdem constitutionem, minime intendimus alteram ab altera dispescere; cum juxta praesentem cc

clesiae statum de quo disserimus inseparabiles sint, verum significare tantum volumus distinctionem, quac intercedit inter ejusdem ecclesiae animam et corpus, prout clarius ex tota expositionis serie patebit.

44. Ac nos quidem hic sistere possumus, cum omnia exinde habeamus, quae necessaria sunt ac sufficiunt ad veram Christi ecclesiam constituendam. Non defuerunt tamen, qui ulterius progressi, sibi in ecclesia quandam veluti incarnationis continuationem videre visi sunt. Juxta hos Christus Deus-homo voluit in ea perfectam suipsius imaginem ac similitudinem relinquere in qua et per quam ipsemet vivere quodammodo videretur, ac nobiscum etiam post visibilem suum in caelum ascensum conversari. Haec propterea societas Christum praeseferens, ut ipsi loquuntur, divino-humana est, subsistens in unitate personae cum utriusque naturae communicatione, quo fit ut elementum, ut vocant, divinum pervadat ac penetret elementum humanum, ipsumque regat ac dirigat, alat ac veluti informet, unitatemque ex utroque constituat. Quod divinum in hac persona morali seu societate inesse dicunt, constituit partem ejus intimam seu animam ; quod vero humanum vocant, constituit ejus formam exteriorem ac visibilem, sive corpus quo velut organo anima exterius se prodit ac manifestat. Exinde fit ut ecclesia invisibilis aeque ac visibilis necessario esse debeat; invisibilis quidem quoad animam, visibilis vero quoad corpus; item fit ut ecclesia una sit, prout unus est Christus, sancta uti sanctus est Christus, indefectibilis quemadmodum indefectibilis est Christus, infallibilis sicut infallibilis et Christus, qui eam tamquam vivam imaginem sui ipsius atque perfectam esse voluit, imo per eam quodammodo se in his terris usque ad consummationem seculi perpetuare constituit, ita ut quod Christus habuit et habet natura sua, communicet per gratiam ac privilegium huic filiae seu sponsae suae. Dummodo haec rite intelligantur, prout natura similitudinum exigit, quae ad vivum resecari non debent, nihil reprehendendum in iis conspicimus, imo ad ecclesiae naturam et constitutionem

explicandam valde hanc ideam conferre existimamus caque uti non abnuimus (1).

45. Verum quidquid de ea sit, ex iis quae paulo ante exposuimus patet hic agendum a nobis esse prius de ecclesiae anima, deinde de ejus corpore, ac denique de mutua communicatione seu commercio quod intercedit inter animam et corpus ejusdem ecclesiae. Quod quidem perficiemus distinctis articulis, ne si de omnibus simul agatur, confusio ingeneretur. Cum vero divina ecclesiae institutio a nobis vindicata sit a qua, ut postea osten. demus, scripturas sacras habuimus ac traditiones, eis deinceps ut divinae auctoritatis documentis ad rem no

stram utemur.

(1) Ita Moehler Symbolique tom. II, ch. v, XXXVI, et seq. ubi doctus auctor hanc ideam fuse exponit et evolvit. Haud me latet quibusdam expositionem hanc minime arridere verentibus ne nescio quem panthe smum redoleat. Ast si rite et ad mentem auctoris intelligatur, nullum ejusmodi periculum subest. Nam Moehler utitur incarnatione Filii Dei veluti militudine ad significandam intimam unionem Christi cum ecclesia per gratiam sanctificantem, quae justis omnibus inhaeret, seu membris vivis ejusdem ecclesiae. Mens proinde auctoris est, Christum instituisse ecclesiam suam ad instar incarnationis, non autem quod veram ac proprie dictam incarnationem cum ipsa peregerit, quod vel suspicari nefas, imo impium et stultum est. Vera autem ratio cur isti censores Moehlerum reprehendunt, repeti debet ab ipsorum systemate circa graLam sanctificantem, quam juxta protestantium placita in mero externo favore ac benevolentia Dei erga juTom. II. Part. 1.

stum constituunt, ita ut ejus vi Deus benevolum se ipsi exhibeat. Quod quam abhorreat a doctrina Concili Tridentini sess. VI, cap. VII. nemo catholicus ignorat,

Ceterum haec idea biblica est; Apostolus enim passim vocat ecclesiam Christi corpus, ut Coloss. I 18-24. Ephes. 1, 23. IV, 12. V, 23. etc. Eamdem patres commendant, inter quos s. Athanasius scribens in lib. de Incarnat. § 21. « Et cum Petrus dicat: certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, kune Jesum quem vos crucifixistis: non de divinitate ejus diet, quod Dominum ipsum, et Christum fecerit ; sed de humanitate ejus, quae est UNIVERSA ECCLESIA, quae in ipso dominatur et regnat, postquam ipse crucifixus est: et quae un gitur ad regnum caelorum, ut cum illo regnet, qui seipsum pro illa exinanivit, et qui induta servili forma, ipsam assumpsit ( edit. Maur, opp. tom. 1, p.11, p. 887.) 2. 3

ARTICULUS I.

De anima ecclesiae

46. Hoc nomine significamus in primis interiorem justitiam seu gratiam sanctificantem , qua homines justi Deo intime uniuntur, vitamque supernaturalem ac prope divinam viventes, aeternae vitae fructus emittunt; cum Christus tamquam caput in membra, ut loquitur Tridentinum, et tamquam vitis in palmites, in ipsos justificatos jugiter virtutem influat, quae virtus bona corum opera semper antecedit et comitatur et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent (1) ». Significamus praeterea fidem, spem et charitatem sine quibus nemo profecto vivit, nec non alias praeclaras dotes quibus Deus eos qui eximia praesertim sanctitate praccellunt cumulare solet. Cum vero haec omnia quae animam ecclesiae constituunt, Dei dona sint, et ea dona quae Christus ipse tamquam caput eidem ecclesiae velut corpori suo mystico jugiter communicat, quibusque vivificat, ideo animam hanc elementum divinum, ut diximus, nonnullis vocare placuit, quod penetrat clementum humanum, nempe ecclesiae corpus.

47. Ecclesiae animam, seu invisibilem ac interiorem ecclesiae partem ultro admittunt protestantes, immo ex ea sola plures ex ipsis ecclesiam totam constare contendunt, ut hac ratione se ad ecclesiam Christi pertinere evincant, quamvis turpiter ab ipsa desciverint. In quo veteres haereticos imitati sunt, qui cadem de causa unicam ecclesiam invisibilem proclamarunt, nec praecise ex justis, sed ex solis electis seu praedestinatis coalescentem (2), si

(1) Sess. vi, cap. XVI. (2) Cf. Bellarm. De ecclesia lib.1, cap. 1. cum notis Erbermanni; Becanum Manuale controv. lib. 1, c.3.

FF. de Walenburch De controversiis fidei edit. Colon. Agripp. 1669. tom. 1. tract. De Unitate Ecclesiae lib. I.

ve actu justi fuerint sive scelesti. Hos paulo post refellemus; interim insequenti propositione adstruimus quinam proprie ad potiorem hanc ecclesiae partem spectent, et quinam sint ab ea excludendi, ut deinceps ad alia gradum fa

ciamus.

PROPOSITIO

Omnes et soli justi pertinent ad ecclesiae animam

48. Si omnes ac soli justi ad animam ecclesiae spectant plane consequitur eos solos hoc censu includi, qui actu justitia et sanctitate praediti sunt, ac propterea eos omnes ab illa removeri, qui quamvis ad vitam aeternam praedestinati, nondum sunt justitiam adepti, quicumque demum ii sint, id est, sive in ecclesiae corpus jam fuerint cooptati sive non; rursum si omnes includuntur in hoc censu qui actuali sunt justitia ornati, patet ad nobiliorem hanc ecclesiae partem pertinere quotquot eam sanctitatem possident, sive intra sive extra ecclesiae corpus actu inveniantur. Quibus ita compositis, sic accedimus ad veritatem enunciatae propositionis evincendam.

49. Illi omnes et soli ad ecclesiae animam pertinere dicendi sunt, qui actu vivunt vita illa supernaturali atque, divina, quae ipsam ecclesiae animam constituit; per quam Dei spiritu aguntur, qui ipsos invadit ac penetrat, eisque intime inhaeret, ita ut idonei fiant ad eliciendos actus huic vitae consentaneos, seu ad emittendos fructus vitae aeternae. Atqui tales sunt omnes et soli justi. Ergo.

50. Etenim, ad majorem quod spectat, nemo est qui ambigat in iis quae recensuimus vitam de qua loquimur consistere, quae ratio est cur, ut vidimus, a nonnullis vocata fuerit elementum divinum penetrans humanum et ex iis constat quae suo loco ostendimus (1). Gratia

(1) Cf. Tract. de Gratta p. 11, n. 468 seqq. ubi in toto suo lumine

collocavimus doctrinam ecclesiae catholicae et eidem adversantis systo

« PoprzedniaDalej »