Obrazy na stronie
PDF
ePub

ARTICULUS I.

De ecclesiae indefectibilitate

332. Haec afficit, ut innuimus, existentiam ecclesiae a Christo institutae, ita ut illius vi ea perseveret usque in seculi finem in illa ipsa constitutione seu natura et proprietati bus suis tum internis tum externis in qua primitus existere coepit. Quare cum ex orlu suo ecclesia et anima et corpore, atque utriusque nexu ex quo pendet mutuum commercium, constiterit, ac propterea una individua, sancta, catholica et apostolica, eadem semper perseveret, necesse est ut et eisdem notis semper cognosci possit, et eadem quovis tempore ab omnibus deprehendatur.

333. Ex hac indefectibilitatis notione inferimus primo: eam distingui tum a visibilitate, tum ab infallibilitate, tum denique a perpetuitate: visibilitas enim exteriorem tantum ecclesiae partem attingit; infallibilitas autem docendi munus; perpetuitas demum nil aliud importat in sui notione nisi nudam durationem praescindendo ab ejus modo seu statu. Contra vero indefectibilitas dicit identitatem perpetuae permanentiae in sua natura.

334. Inferimus praeterea perperam ab acatholicis aut coarctari hanc indefectibilitatem ad visibilitatem; aut in eo constitui, quod numquam aliqui desituri sint, qui veram fidem profiteantur; aut in eo quod fidei essentialia, ut vocant, numquam ab ecclesia sint penitus defutura; aut denique haec omnia simul ab eis permisceri (1); ex dictis siquidem haec inter se nequeunt perturbari aut immisceri. His praemissis sit:

(1) Sic inter celeros novissime se gessit J. Newman ex Oxoniensibus

in op. Lectures on the prophetical office of the Church, etc.,

seu

PROPOSITIO

Ecclesia Christi est indefectibilis

335. Etenim ex vindicatis ita a Christo instituta ecclesia est, ut quovis tempore omnibus hominibus per cam suppeterent media idonea ad salutem sibi comparandam; talis igitur quovis tempore perseverare debet, ut ab omnibus cognoscatur, et a qualibet secta jugiter secernatur. Jam vero talis non esset ecclesia, si aliquando posset aliqua ex parte deficere; nam identica amplius non esset; cessaret una esse, sancta, catholica et apostolica prout ejus natura juxta Christi institutionem postulat, nec amplius exterius praeseferret notas quibus ut vera ecclesia internosci posset: homines proinde possent decipi dum putarent veram ecclesiam esse societatem illam, quae reipsa non est nisi secta seu Satanae synagoga. Destituerentur eapropter mediis certis ac idoneis quibus in negotio omnium maximo sibi possent tuto prospicere. Quae omnia absona sunt et contra finem quem Christus in ecclesia condenda sibi praestituit.

336. Hinc cernimus Christum promissiones suas non ad certum tempus coarctasse, sed extendisse usque ad mundi exitum. Sane Matth. XVI. indefinite de ecclesia sua pronunciat: « Et portae inferi non praevalebunt adversus eam »; et ibid. xxvIII. « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi », ut alia loca praeteream non minus aperta et decretoria (1): Haec porro omnia falsa essent si ex aliqua sua parte

Lectiones circa munus propheticum ecclesiae spectatum relate ad romanismum et protestantismum popularem. Lond. 1837. ut patebit ex

iis, quae mox ex eo proferemus.
(1) Cf. Matth. XII. 25. Ephes.
IV. 18., etc.

posset ecclesia aliquando deficere, et aliter se habere ab eo statu ac natura in qua semel instituta est.

337. Quod magis adhuc elucet ex duplici analogia juxta quam vidimus Christum voluisse instituere ecclesiam suam, ad modum scilicet individui jugiter viventis, seu personae moralis; et ad modum, ut nonnullis placet, divinae incarnationis per quam Christus ipse jugiter vivere pergat et operari in ecclesia sua, ac per eam se hominibus manifestare. Haec autem includunt ideam indefectibilitatis.

338. Demum factum ipsum perpetuae permanentiae Christi ecclesiae, scilicet ecclesiae catholicae cujusmodi perhibent omnia antiquitatis ecclesiasticae documenta, nec non praesens ejusdem status post tot secula perseverans, ineluctabili prorsus ratione confirmat indefectibilitatis a nobis assertae praerogativa Christi ecclesiam instructam esse (1).

DIFFICULTATES

339. Obj. Quae a catholicis proferuntur ad indefectibilitatem ecclesiae adstruendam nihili prorsus pendenda sunt. Etenim 1. quamvis vera ecclesia deficeret vel ex toto vel ex aliqua sua parte, non propterea sequeretur homines omni destitui salutis medio; posset enim Deus supplere mediis internis, possent homines spiritu saltem conjungi cum vera Christi ecclesia: praesertim cum error est omnino involuntarius et ineluctabilis ; tunc enim nocere non potest, ut constat ex haereticis materialibus

(1) Cf. quae scripsimus in tract. De vera religione P. I. cap. iv. Prop. iv. de perpetua christianae religionis conservatione juxta Christi vaticinia et promissiones: quam nonnisi in ecclesia catholica seu romana ostendimus sortitam esse ple

num exitum suum non obstantibus innumeris pene internis atque ex ternis difficultatibus, ac jugi conspi ratione tot ejus adversariorum ad eam, si fieri potuisset, penitus aboLendam.

nuncupatis. 2. Nec quidpiam magis evincunt Christi promissiones; quamvis enim saepius promiserit Deus in V. T. populum hebraicum fore aeternum, seu in perpetuum duraturum, defecit tamen. 3. Ratio est quia licet promissiones a Deo ecclesiae factae sint perpetuae, possunt nostrae inobedientiae vitio limitari; nec desunt 4. exempla divinae voluntatis arcane frustratae, quia Dei promissa quoad illarum in specie executionem poscunt hominis cooperationem, Deus autem non tenetur miraculis efficere, ut illa numquam desit. 5. Neque factum pro catholicis rem confirmat; quamvis enim Christus et apostoli saepe inculcaverint unitatem, eamque perfectam, quamvis etiam in unitate Christus ecclesiam suam constituerit, certum tamen est in unitate. ecclesiam non perstitisse, neque amplius hanc post tot divisiones unitatem subsistere (1). 6. Notum praeterca est Basilium, Hilarium, Hieronymum, Bernardum ecclesiac defectionem aetate sua deflevisse (2). 7. Notum pariter est concilium Basileense deposuisse Eugenium Iv. eique suffecisse Felicem v. Eugenius tamen pontificatum gessit, ac reliquos, qui eum secuti sunt rom. Pontifices, habuit successores; magna profecto defectio ecclesiae habenda haec est (3). 8. Quis denique ignorat Christi verba Luc. XVIII. 8. « Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?» Ea item Pauli II. Thess. II. 3. Nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit filius peccati?» Quibus aperte praedicitur defectus ecclesiae totalis futurus, saltem tempore Antichristi. Ergo.

(1) Ita Newman op. cit. in Lect. I. quae est De indefectibilitate ecclesiae catholicae pag. 230. seqq. ubi omnia permiscet atque confundit.

(2) Apud Bellarmin. De ecclesia milit. lib. 111. cap. XVI.

(3) Ita Calvinus in praefat. In

stitul. ubi prolato hoc argumento, subdit triumphum canens: < Hic deprehensi (catholici) haereant necesse est... Aut igitur ecclesiae formam aliter definiant, aut quotquot sunt, habebuntur a nobis ( haereticis) schismatici, qui scientes volentes ab haereticis ordinati sunt ».

340. Resp. N. A. Ad 1. prob. D. Non sequeretur homines omni destitui salutis medio extraordinario, Tr. vel C. Ordinario. N. Jam vero quando Christus condidit ecclesiam suam intendit praebere hominibus medium. ordinarium, seu potius collectionem mediorum, quibus omnes indiscriminatim uti quovis tempore possent ad salutem sibi comparandam. Si Deus voluisset ope interiorum mediorum nostram operari salutem, nulla fuisset ecclesiae instituendae ratio (1). Mediis internis, tum extraordinaria ratione nobis prospicit Deus, quando nulla alia suppetit via, neque nostra culpa factum est, ut media nobis ordinaria defuerint. Deus etiam posset hoc universum regere absque causis secundis, quod tamen non praestat, si excipias casus extraordinarios, cum nempe prodigia operatur. Quod vero adjiciunt adversarii de conjunctione per spiritum cum vera ecclesia, de errore ineluctabili, aut de haereticis materialibus, locum pariter habere tantum posset in hypothesi, quod Deus nullum aliud medium suppeditaret: cum vero constet Deum alia ratione voluisse hominum saluti consulere, per institutionem videlicet ecelesiae visibilis atque externae, quacque ab omni secta facile semper discerni possit, patet inutile prorsus esse ejusmodi effugium ab acatholicis excogitatum qui nolunt veram ecclesiam agnoscere. Haec enim aliaque id genus tunc solum valerent, si omnis via interclusa esset ad veritatem inveniendam, sed si error voluntarius est, et ex sola pertinacia nolunt sectarii eam agnoscere, ipsi viderint si perniciem sibi consciscunt; Deus profecto in istorum gratiam aliam non inibit viam ad ejusmodi homines ab exitio revocandos. 341. Ad 2. N. Quo autem sensu Deus promiserit

(1) Hoc argumentum praeclare evolvit Frid. Lucas non ita pridem ex quakeris ad religionem catholicam conversus in op. Reasons for

seu

becoming a roman catholic, Motiva ad religionem catholicam rosnanam amplectendam. London 1839. sect. 15. pag. 81. seqq.

« PoprzedniaDalej »