Obrazy na stronie
PDF
ePub

versus Christi miraculum quo visum dedit caeco nato, de sua incredulitate excusarentur. Etenim, ut saepius admonuimus, notae verae ecclesiae non ex uniuscujusque arbitrio assignandae sunt, verum ex ipsa rei natura depromendae.

182. II. Obj. Dato etiam quod utile possit esse hoc examen, non aliae tamen notae assignari possunt praeter eas quas Christus ipse expressit. Porro Christus 1. alias omnino diversas assignavit ab eis quas obtrudunt catholici ; nam 2. ut notam ecclesiae suae Christus dedit sinceram verbi Dei praedicationem, et verae fidei confessionem dicens Jo. X. 27. « Oves meae vocem meam audiunt » ; ibi igitur est vera ecclesia, ubi praedicatur et auditur, verbum Dei; et iterum ibid. v. 35. « Illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est »; rursum vero ib. XV.3. « Vos mundi estis, inquit Christus, propter sermonem quem locutus sum vobis » : cum autem nemo inficiari possit illam esse veram ecclesiam, quae est munda coram Deo quandoquidem decore cohonestatur, quae sincere praedicat Dei verbum et quae illud excipit, patet hanc esse verae Christi ecclesiae notam. 3. Quo sensu recte s. Jo. Chrysostomus scribebat : « Qui ergo vult cognoscere quae sit vera ecclesia Christi, unde cognoscet, nisi tantummodo per scripturas (1)?» Cui 4. consonat Augustinus dicens : « In scripturis discimus Christum, in scripturis discimus ecclesiam (2)». et clarius adhuc: « Quaestio, inquit, inter nos versatur, ubi sit ecclesia: quid ergo facturi sumus? In verbis nostris eam quaesituri, an in verbis capitis sui D. N. J. C.? Puto quod in illius potius verbis eam quaerere debemus, qui veritas est, et optime novit corpus suum (3) ». 5. Sane scriptura, seu verbum Dei notius est ecclesia, quae per scripturam probatur. 6. Ut notam praeterea ecclesiae suae proposuit

(1) Hom. XLIX. in Matth.
(2) Epist. cv. al. CLXVI. n. 14.

(3) Lib. De unit, eceles, cap. 11.

Christus legitimum sacramentorum usum, praesertim baptismi, asserens: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (1); negari autem non potest ad veram Christi ecclesiam pertinere, qui salvantur. Non est igitur cur alias notas ab hominibus excogitatas quaeramus.

183. Resp. Ad 1. N. Hoc ipso eniin quod Christus ecclesiam suam velut ovile, domum, ac regnum, imo ut regnum caelorum exhibeat, illudque duraturum usque ad saeculi consummationem, exhibet ecclesiam suam unam, sanctam, catholicam et apostolicam, ex quibus essentialibus proprietatibus, ut vidimus, notae totidem germinant exteriores, quibus ut talis ecclesia sua ab omnibus deprehendatur. Cetera quae de ecclesia sua Christus enunciavit aut in iis continentur aut eas supponunt. Vidimus insuper non abnuere plerosque protestantes quas recensuimus notas, verae saltem esse ecclesiae proprietates.

184. Ad 2. In sensu adversariorum N. Alioquin nulla esset ratio discernendi veram ecclesiam a Satanae synagogis; nullum siquidem est conventiculum quod sibi non arroget sinceram verbi Dei praedicationem. Si enim cuilibet societati fixum ratumque non foret se sinceram verbi Dei praedicationem habere, non constitueret cetum particularem ab alio quovis divisum (2). Quare cum

83

Marc. ult.

(2) Quare in confess. August. art. 11. et in apolog. iv, 156. dicitur : < Certissimum est, quod promissio salutis pertinet etiam ad parvulos. Neque vero pertinet ad illos, qui sunt extra ecclesiam Christi, ubi nee verbum nec sacramenta sunt, quia regnum Christi tantum cum verbo et sacramentis ex slit ; » et in catech. maj. §. 503. Quicumque extra christianitatem sunt, sive gentiles, sive turcae, sive judaei, aut falsi etiam christiani et hypoeritae, quanquam unum tantum et verum Deum esse credant et invocent; neque tamen certum habent, quo crga eos ani

matus sit an mo, neque quidquam
favoris aut gratiae de Deo sibi pol-
liceri audent aut possunt: quamob-
rem in perpetua manent ira et
damnatione. Neque enim habent
Christum Dom num
, neque ullius
Spiritus Sancti dons et dotibus illa-
strati et donati sunt ». Calvinus In-
stit. lib. iv. cap. 1. §. 4. « Extra e-
jus (ecelesiae) gremium, inquit
nulla est speranda peccatorum remis-
sio, nec ulla salus». Apud Wegsch,
§. 183. not. (h). Ubi notandum est
ecclesiae nomine proprium coetum
adversarios significare; quo factum
est, ut postea videbimus, ut sectae di-
versae invicem se anathematizarent.

Christus affirmat oves suas vocem suam audire; aut deos dici ad quos sermo Dei factus est; aut demum mundos eos esse quos ipse allocutus est, nihil aliud significat, quam eos, qui inveniuntur in vera ecclesia, illa praestare, at ejusmodi donis frui, minime vero ex his veram ecclesiam agnosci. Hacc enim omnia incerta sunt ac subjectiva, et plerumque etiam incerta vel ipsi subjecto, nec possunt propterea notam constituere.

185. Ad 3. N. Adducta enim verba non sunt s. Jo. Chrysostomi, sed incerti auctoris, ac referuntur ad Antichristi tempora (1).

186. Ad 4. D. Mediate, C. immediate N. Ideo enim ex s. Augustino in Scripturis discimus ecclesiam, quia Scripturae patefaciunt quaenam sint notae ex quibus cognoscimus ecclesiam (2); nec alius est sensus alterius loci qui ex Augustino objicitur (3).

187. Ad 5. N. Nam non novimus Scripturam nisi per ecclesiam, quae Scripturis Novi Testamenti anterior est,

(1) Objecta verba ex Пlom. XLIX. deprompta, inveniuntur in edit. opp. s. Jo. Chrysostomi Parisiensi Sebast. Nivelli an. 1581. tom. 11. col. 992. ubi larvatus hic Chrysostomus aperte loquitur de actate Anti-Christi cui dabitur plura signa facere; nititurque ostendere in tanta rerum omnium perturbatione nullam aliam viam superesse ad agnoscendam veram ecclesiam catholicam, quam sacram Scripturam, cum in ea tunc defuturum sit donum miraculorum, et haeretici cuncta quae verae ecclesiae sunt, sibi sint vindicaturi. Sed eum cf. 1. c.

(2) Sane s. Augustinus in lib. De utilitate credendi cap. xiv. n. 31. 32. totus in eo est, ut evincat adversus haereticos, nos Christum et Scripturas cognoscere, et in illum et has credere ob auctoritatem ecclesiae catholicae. Ejus verba suo loco proferam.

Tom. II. Part. 1.

(3) Satis est seriem ejus orationis expendere, quae ita se habet: « Quaestio certe inter nos versatur, ubi sit ecclesia, utrum apud nos, an apud illos (donatistas). Quae utique una est, quam majores nostri catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine ostenderent, quia per totum est. Secundum totum enim, καθ' όλον graece dicitur. Haec autem ecclesia corpus Christi est, sicut Apostolus dicit, pro corpore ejus quod est ecclesia. Unde utique manifestum est, eum qui non est in membris Christi, christianam salutem habere non posse. Membra vero Christi per unitatis charitatem sibi copulantur, et per candem capiti suo cohaerent, quod est Christus Jesus ». Deinde ostendit ex Scripturis donatistas in ecclesia esse non posse, eo quod non sint in hac unitate. En in quo versaretur quaestio ad quam solvendam s. Augustinus provocat ad Scripturas.

8

uti ostendimus. Itaque prius nobis innotescere debet ecclesia quae veras Scripturas tanquam divinitus inspiratas tradit, nobisque patefacit verum earum sensum, quem ipsa immediate a Christo assecuta est; in his deinde veluti in publicis tabulis relatos deprehendimus titulos, ac privilegia quibus a Christo aucta est atque insignita. Sane nisi prius ecclesia ethnicis fidem praedicasset, et ipsi credidissent, numquam eos libros habuissent perspectos quos divinos seu inspiratos divinitus nominamus. Quamobrem non solum in se, verum etiam quoad nos notior est ecclesia quam Scriptura (1).

[ocr errors]

188. Ad 6. N. Tum quia utrum legitima an vero illegitima sit sacramentorum administratio nobis exterius constare nequit, cum legitimitas afficiat jus, non autem solum actum materialem; tum quia privatorum defectu fieri potest, ut in nonnullis particularibus ecclesiis rectus non habeatur sacramentorum usus, quamvis propterea haud cessent illac esse vera Christi ecclesia (2) ; tum demum quia semper controversia moveri potest quaenam habenda sit legitima sacramentorum administratio, num ea e. g. quae in ecclesia Romana viget, an vero illa quae apud haereticos obtinet (3). Porro notae debent esse ita propriac verae ecclesiae, ut alii coetui convenire nullatenus possint. Exinde responsio patet ad objectum textum de baptismo: ecquis enim judicare poterit, an aliquis baptismate tinctus recte crediderit necne?

(1) Quare Bellarminus De eccles. lib. iv. cap. 11. §. 283. ad propositam difficultatem haec habet: « Respondeo simpliciter ecclesiam esse priorem et notiorem, quam sit Scriptura. Nam ecclesia fuit ante Scripturam, et ipsi data est Scriptura a Deo, et ipsa eam aliis tradit et explicat ».. (2) Cf. Bellarm. ibid. §. 24. ubi

id nonnullis exemplis confirmat.

(3) Sic ex. gr. lutherani et calvinistae divisi inter se sunt co quod unaquaeque secta putet se solam habere legitimam sacramenti cucharistici administrationem. Idem dic de socinianis, methodistis aliisque haereticis.

DIFFICULTATES

Adversus notam unitatis

189. I. Obj. 1. Unitas eo saltem sensu quo exposita hactenus est nequit constituere notam verae ecclesiae, et certe adeo perfecta in nullo coetu haberi potest. 2. Etcnim si sermo in primis sit de unitate fidei posse hane conservari quamvis plures aut pauciores doctrinae articulos christiani profiteantur, imo haereticos etiam aut erroneos, exploratum est ex facto s. Cypriani cum Stephano; etsi enim hic doctrinam Cypriani condemnaverit, unitas tamen semper conservata est; 3. sic quamvis concilium aliquod oecumenicum quidpiam de fide definiverit aut damnaverit ut haereticum, qui sunt errore facti decepti, quin scindant unitatem, possunt contrarium profiteri ab eo quod in concilio definitum fuerit, ut patet ex ecclesiis occidentalibus in quaestione trium capitulorum definita a conc. oecumenico V. Idem die de concilio Nicaeno II. rejecto ab occidentalibus, aut de concilii Florentini auctoritate relate ad Gallos, et conciliorum Constantiensis et Basileensis relate ad Italos, qui quamvis doctrinam profiteantur contrariam illi quae in hisce conciliis definita est, neque Galli propterea neque Itali haeretici censentur. 4. Fieri etiam potest, ut nonnullae ecclesiae particulares solidis innixae rationibus putent aliquam doctrinam definitam esse, quae reapse definita non sit, imo erronea sit aut etiam haeretica; hoc tamen errore facti deceptae in crimen haeresis non impingunt, nec solvunt unitatem. 5. Accedit nullam inveniri in sacris litteris promissionem quod quovis tempore unanimis ecclesia esse debeat in omnibus fidei articulis. 6. Quapropter actualis unitas circa omnes fidei articulos non potest esse nola aut signum ecclesiae; quia differentia

*

« PoprzedniaDalej »