Obrazy na stronie
PDF
ePub

ita efficitur temporis spatio egregie conuenit profundis illis studiis, quae Felix noster conlocauit in cognoscenda Iudaeorum historia quorumque testimonium sat luculentum c. 33, 2-5 extat. nullo autem pacto adducor ut credam, eundem uirum rerum Iudaicarum ex fontibus discendarum tam curiosum tam indiligentem fuisse in suae sectae historia placitisque percipiendis. unde aliam explicationem quaerendam esse apparet.

Fons rectam sententiam reperiendi mihi uidetur unicus ille locus, ubi paucissimis uerbis de Christo agitur. legimus c. 29, 2 nam quod religioni nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe de uicinia ueritatis erratis, qui putatis deum credi aut meruisse noxium aut potuisse terrenum. ne ille miserabilis, cuius in homine mortali spes omnis innititur; totum enim eius auxilium cum extincto homine finitur. hic quoque illam reuerentiam attingendi ea quae supra ethnicorum captum posita essent uidere sibi uidebantur: etsi non aperte significasse, tamen intellexisse Minucium Christum neque noxium, utpote peccatis, neque hominem terrenum, utpote terreno pondere siue corpore carentem, innuisse ergo eum diuinum. quae interpretatio nisi tormentis quibusdam ex uerbis illis non eruenda plane refutatur tota Minucii argumentatione. qui enim de uno deo ita ut factum est disputauerat, loco adlato nihil aliud potuit significare quam Christum non fuisse originis diuinae: nemo lectorum post ea quae praecedunt alio modo uerba intellegere, nemo facile scriptorem aliter sentire quam loqui suspicari potuit potestue. et hic iterum moneo, non cadere talem quidem dissimulationem in apologetas christianos, quorum nemo non oblatam respondendi de hac re Caecilio occasionem ita arrepturus fuisset ut Christum dei filium lubenter et manifesta prosequeretur laude atque ueneratione. quam Minucii reticentiam bono fidoque Christiano indignissimam aeque perhorrescimus quam excusamus, quod idem crimina de asini

capite adorato, de cultis sacerdotis genitalibus, de infantis sanguine hausto non diluit retecta harum fabularum origine; hoc enim sine rituum christianorum notitia, quae ethnicis deerat, fieri non licuit. quae cum ita se habeant, praestat ingenue fateri, Minucium non agnouisse Christi originem diuinam. quo posito ut totus hic dialogus melius intellegitur, ita singula quaedam adhuc obscura suam accipiunt lucem. ueluti si c. 20, 4 post inrisas ethnicorum de Centauris Scyllaque et Chimaera fabulas extant quae si essent facta, fierent; quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt, haec uerba in aperto est quam facile potuerint a gentilibus regeri in christianos. nec tamen ea elapsa putes Minucio inprudenti: aliud est disputandi feruore abreptum incauta loqui, aliud scribentem meditari ea quae a reprehensione iusta sint tuta. tuto autem posuit uerba illa is qui in libro suo redarguendi materiam non praebuit quique, cum Christum hominem putaret, miracula Christo a uulgo attributa ipse aut non adprobauit aut non cognita habuit utpote postea siue inuenta siue in occidente peruulgata.

Sic igitur statuo, Minucium non propterea quod philosophiae ethnicae innutritus in religionis christianae arcana penetrare nequierit a ceteris tum apologetis dissentire, sed potius ea usum mentis acie eaque iudicii sobrietate, qua optimum quemque iurisperitorum Romanorum excelluisse uidemus, aliquatenus praecessisse Straussios nostros Renanosque: reliquit Felix sectae conditoris tamquam dei adorationem hominibus inperitis rudibusque et inprouide credulis (c. 20, 5—6); eoque maiore iure hanc uulgi idololatriam a se procul arcuit, quo accuratiorem instituerat indagationem de persona Christi, quem fortasse coluit ut uirum omni amore dignum (cf. c. 29, 5 cum et praeclaro uiro honor uerius et optimo amor dulcius praebeatur). sic Minucius eatenus est Christianus ut spretis uanis figmentis ritibusque inde profectis adsumpserit uera atque sana

disciplinae illius placita. quae cum uideret in ultima origine ex philosophia graeca tamquam ex fonte praecipuo ita profluxisse ut, quae sapientium ueterum scholae (Platonica maxime et Stoica) disserendi arte sibimet inuenerant, ea iam nouo modo conflata saluberrimo instituto ad communem uitae usum*) translata essent atque adcommodata, non ille dubitauit in hoc dialogo summam inter philosophos et christianos tam in uno deo statuendo quam in parte morali congruentiam atque concordiam in usum uocare ad christianam religionem gentilibus commendandam, simul tamen (equidem ut sentio) christianismi interpretationem meliorem purioremque etiam fidei suae consortibus proponens. apud quos cur parum aut nihil (quantum quidem suspicari licet) ualuerit, facile ex historia cultus christiani perspicitur. apud posteros autem uni eruditioni bonae frugis ad inpugnandos ethnicos plenissimae acceptum rettulisse uidetur, quod non pro haeretico est damnatus. certe Tertullianus, quid illi debeat conscius, tantummodo tecte eum notat, ut ego puto, his uerbis [de praescr. haer. c. 7]: quid ergo Athenis et Hierosolymis, quid academiae et ecclesiae, quid haereticis et christianis? nostra institutio de porticu Salomonis est, qui et ipse tradiderat, dominum in simplicitate cordis esse quaerendum. uiderint qui stoicum et platonicum et dialecticum christianismum protulerunt: nobis curiositate opus non est post Iesum Christum nec inquisitione post euangelium: cum credimus, nihil desideramus ultra credere eqs. Cyprianus autem, ut obliuioni daret haeretici librum, in opusculo 'quod idola dii non sunt' inscripto hunc dialogum tacite in breue compendium ita redegit ut longam et orthodoxam de Christo expositionem inde a capite sexto de suo adtexeret. honestius multo egit Lactantius, qui

* hinc paucae in philosophos ueteres inuectiuae (ex. gr. c. 38, 5) explicandae.

quantum uel sic profuerit Felix bene memor ita de eo iudicauit [V 1] huius liber ... declarat, quam idoneus ueritatis adsertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset. quam laudem siue excusationem a Minucio quippe studii illius bene compote defendendam putauerim.

II.

Octauius dialogus, casu seruatus, ad medium aeuum peruenit in uolumine quodam admodum corrupto, quippe quod non solum a librario perquam neglegenter exaratum (testes ex. gr. uerborum traiectiones. multo quam uulgo credunt crebriores), sed etiam possessoris sui uarias inmutationes et additamenta esset passum. neque cessauit ista deprauatio ipsis medii aeui temporibus, quibus hoc opusculum Arnobio tamquam liber octauus adhaesit; a qua societate illud liberauit ueroque auctori reddidit Franciscus Balduinus. codex autem Parisinus 1661 saec. IX (P), de quo uidendus est diligentissima enarratio Reifferscheidii (praef. Arnobii p. VIII sqq.) unicus textus constituendi fons est; nam et liber quidam Bruxellensis et Arnobii editio princeps Romana a. 1543*) inde fluxerunt. cuius codicis a prima manu numquam in locis corruptis est recedendum: quo usque manus secunda correctrix processerit interpolando, non extat inlustrius exemplum quam c. 28, 7. accuratissimam autem illius conlationem cum instituisset A. Laubmannus, C. Halmius illa usus primum ita recensuit Minucium (Vindobonae 1867), ut certum quo emendatio inniti posset fundamentum exhiberetur; idemque et priorum editorum criticorumque commenta plurima collegit et ipse nonnulla uitia bene correxit. iam inmanis mendorum

*) notaui ed. pr., ut tamen non omnes lectiones falsas nulliusque pretii inde enotarem. ubi lectionibus Parisini nihil est adiectum, a Romana scripturas in textum receptas exhiberi scias.

quae relicta erant moles ultro prouocauit uirorum doctorum curas, H. Sauppii (Goett. Gel. Anz. 1867 p. 1992 sqq.), H. Useneri et B. Dombarti et I. Maehly (Fleckeis. ann. 1869 p. 393 sqq.), E. Klussmanni (mus. Rhen. a. 1868 p. 543 et Philol. XXXV p. 206 sqq.), H. A. Kochii (mus. Rhen. a. 1873 p. 615 sqq.), aliorum. porro bis post Halmium editus est Minucius: a B. Dombarto una cum uersione germanica (Erlangae 1881), et ab I. I. Cornelisseno (Lugduni Bat. 1882).

Ego ipse, qui iam in lectionibus meis latinis (Bonnae a. 1870 p. 22 sqq.) specimen studiorum in Minucio positorum edidi, postero tempore, ubi animum a grauioribus operibus defatigatum aliquantisper reficere atque recreare lubuit, saepius ad Minucium recurri, unde paulatim larga subnata est emendationum seges. quarum potissimas more in hoc scriptore iam sollemni eis quae secuntur pagellis defendam accuratius, ceterarum in apparatu breuiter redditurus rationem. ubique autem mihi textum constituenti ante oculos est uersatum aureum I. Fr. Gronouii, summi sermonis latini existimatoris, dictum [obss. in eccles. p. 589 Frotsch.]: omnia certe eius, in quibus quomodo legendum sit, non ambigitur, has habent uirtutes. argumentum ingens, illa quoque, quae labem contraxerunt, ita esse curanda, ut non in Minucio Minucium quaeras, Tertullianum aut quemuis durissimum Afrorum inuenias. hoc unum addo, me in notis textui subiectis tantummodo electas uirorum doctorum coniecturas adnotauisse; omnes qui uolet noscere, ex editione Halmiana aut ex dissertationibus indicatis petat.

c. 1, 4 non respuit comitem. ad haec cum mente suppleamus 'me' (falsissime autem uertit Dombartus 'versagte er mir nicht das Geleite' uerba germanica, ut saepe, exhibens a latinis plane diuersa, etsi sensui congruentia), peruersa existit sententia, siquidem is qui prior consilium aliquod cepit, eius comitem aliquem non respuit. prior autem teste illo 'emergerem'

« PoprzedniaDalej »