Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Virginum matres juvenumque nuper
Sospitum. Vos, o pueri et puellae

5

10

8. soboles.

16. Nymphae. C. xiv. 6. justis-sacris

[blocks in formation]

Non ego hoc ferrem, calidus juventa,
Consule Planco.

[blocks in formation]

Famosisque laboribus :

Maturo propior desine funeri Inter ludere virgines,

Et stellis nebulam spargere candidis. Non, si quid Pholoen satis,

Et te, Chlori, decet: filia rectius

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Inclusam Danaen turris ahenea,

Robustaeque fores, et vigilum canum
Tristes excubiae munierant satis

Nocturnis ab adulteris,

Si non Acrisium, virginis abditae
Custodem pavidum, Jupiter et Venus

Risissent fore enim tutum iter et patens

Converso in pretium deo.

16. vetula.

5

Aurum per medios ire satellites

Et perrumpere amat saxa, potentius
Ictu fulmineo: concidit auguris

Argivi domus, ob lucrum

Demersa exitio: diffidit urbium

Portas vir Macedo, et subruit aemulos
Reges muneribus: munera navium
Saevos illaqueant duces.

Crescentem sequitur cura pecuniam
Majorumque fames. Jure perhorrui
Late conspicuum tollere verticem,
Maecenas, equitum decus.

Quanto quisque sibi plura negaverit,
Ab dis plura feret: nil cupientium

Nudus castra peto et transfuga divitum.
Partes linquere gestio;

Contemptae dominus splendidior rei,

Quam si, quidquid arat impiger Appulus
Occultare meis dicerer horreis,

Magnas inter opes inops.

10

15

20

25

Purae rivus aquae silvaque jugerum
Paucorum, et segetis certa fides meae,

30

Fulgentem imperio fertilis Africae

Fallit sorte beatior.

Quanquam nec Calabrae mella ferunt ape
Nec Laestrygonia Bacchus in amphora

C. xvi. 26. non piger.

Languescit mihi nec pinguia Gallicis
Crescunt vellera pascuis,

Importuna tamen pauperies abest,
Nec, si plura velim, tu dare deneges.
Contracto melius parva cupidine

Vectigalia porrigam,

Quam si Mygdoniis regnum Alyattei
Campis continuem. Multa petentibus
Desunt multa; bene est, cui deus obtulit
Parca, quod satis est, manu.

[blocks in formation]

Aeli, vetusto nobilis ab Lamo,—
Quando et priores hinc Lamias ferunt
Denominatos et nepotum

Per memores genus omne fastos

Auctore ab illo ducit originem,
Qui Formiarum moenia dicitur
Princeps et innantem Maricae
Litoribus tenuisse Lirim

Late tyrannus ;-cras foliis nemus
Multis et alga litus inutili

Demissa tempestas ab Euro

Sternet, aquae nisi fallit augur

10

པ་

35

40

« PoprzedniaDalej »