Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pro qua non metuam mori,

Si parcent animae fata superstiti.

LYDIA.

Me torret face mutua

Thurini Calais filius Ornyti,

Pro quo bis patiar mori,

Si parcent puero fata superstiti.

HORATIUS.

Quid, si prisca redit Venus.

Diductosque jugo cogit aëneo?

Si flava excutitur Chloe,

Rejectaeque patet janua Lydiae ?

LYDIA.

Quamquam sidere pulchrior

Ille est, tu levior cortice et improbo Iracundior Hadria,

Tecum vivere amem, tecum obeam libens.

CARMEN X.

IN LYCEN.

Extremum Tanain si biberes, Lyce,
Saevo nupta viro, me tamen asperas
Porrectum ante fores objicere incolis
Plorares Aquilonibus.

21. Quamvis.

15

20

Audis, quo strepitu janua, quo nemus
Inter pulchra satum tecta remugiat
Ventis? et positas ut glaciet nives
Puro numine Jupiter?

Ingratam Veneri pone superbiam,
Ne currente retro funis eat rota.
Non te Penelopen difficilem procis

Tyrrhenus genuit parens.

O quamvis neque te munera nec preces
Nec tinctus viola pallor amantium

Nec vir Pieria pellice saucius

Curvat, supplicibus tuis

5

10

15

[blocks in formation]

Nec loquax olim neque grata, nunc et
Divitum mensis et amica templis,
Dic modos, Lyde quibus obstinatas
Applicet aures,

Quae, velut latis equa trima campis
Ludit exsultim, metuitque tangi,
Nuptiarum expers et adhuc protervo
Cruda marito.

Tu potes tigres comitesque silvas
Ducere et rivos celeres morari ;
Cessit immanis tibi blandienti
Janitor aulae,

5

10

15

[blocks in formation]

Quae manent culpas etiam sub Orco.
Impiae-nam quid potuere majus?

C. xi. 18. caput, exeatque, de conj. Bentl. 30. numquid.

30

Impiae sponsos potuere duro
Perdere ferro.

Una de multis, face nuptiali
Digna, perjurum fuit in parentem
Splendide mendax et in omne virgo
Nobilis aevum,

35

Surge, quae dixit juveni marito,

Surge, ne longus tibi somnus, unde

Non times, detur; socerum et scelestas
Falle sorores,

40

Quae, velut nactae vitulos leaenae,
Singulos, eheu! lacerant. Ego illis
Mollior nec te feriam neque intra

[blocks in formation]

CARMEN XII.

AD NEOBULEN.

Miserarum est neque amori dare ludum neque
Mala vino lavere, aut exanimari metuentes
Patruae verbera linguae.

dulci

Tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas
Operosaeque Minervae studium aufert, Neobule,
Liparaei nitor Hebri,

Simul unctos Tiberinis humeros lavit in undis,
Eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno
Neque segni pede victus :

Catus idem per apertum fugientes agitato
Grege cervos jaculari, et celer alto latitantem
Fruticeto excipere aprum.

CARMEN XIII.

5

10

AD FONTEM BANDUSIAE.

O fons Bandusiae, splendidior vitro,
Dulci digne mero, non sine floribus,
Cras donaberis hoedo,

Cui frons turgida cornibus

Primis et venerem et proelia destinat;
Frustra: nam gelidos inficiet tibi

C. xii. 11. arto.

5

« PoprzedniaDalej »