Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
Seu poscat agna, sive malit haedo.

Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
Regumque turres. O beate Sesti,

Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. 15 Jam te premet nox, fabulaeque Manes,

Et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,

Nec regna vini sortiere talis,

Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet juventus

Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

20

[blocks in formation]

Simplex munditiis? Heu quoties fidem.

Mutatosque deos flebit, et aspera

Nigris aequora ventis

Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea;

Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat, nescius aurae

Fallacis. Miseri, quibus

13. agnam-haedum.

C. v. 5. Quotiens.

19. Lycidam.

8. ut mirabitur; demirabitur, de conj.

[merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

Scriberis Vario fortis et hostium

Victor Maeonii carminis alite,

Quam rem cunque ferox navibus aut equis
Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii,

[ocr errors][merged small]

Nec cursus duplicis per mare Ulixei,

Nec saevam Pelopis domum

Conamur, tenues grandia, dum pudor

Imbellisque lyrae Musa potens vetat

10

Laudes egregii Caesaris et tuas

Culpa deterere ingeni.

Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit? aut pulvere Troico
Nigrum Merionen? aut ope Palladis
Tydiden Superis parem?

14 humida.

C. vi. 2. aliti.

3. qua remonde.

7. duplices; Ulyssei.

14. Troio.

15

Nos convivia, nos proelia virginum,
Sectis in juvenes unguibus acrium,
Cantamus vacui, sive quid urimur,
Non praeter solitum leves.

CARMEN VII.

Ꭺ Ꭰ MUNATIUM

PLANCUM.

Laudabunt alii claram Rhodo, aut Mitylenen,

Aut Epheson, bimarisve Corinthi

Moenia, vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos

Insignes, aut Thessala Tempe.

20

Sunt quibus unum opus est, intactae Palladis urbem

5

Carmine perpetuo celebrare, et

Undique decerptam fronti praeponere olivam.
Plurimus, in Junonis honorem,

Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedaemon,

10

Nec tam Larissae percussit campus opimae,
Quam domus Albuneae resonantis,

Et praeceps Anio ac Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis.

Albus ut obscuro deterget nubila coelo
Saepe Notus, neque parturit imbres
Perpetuos, sic tu sapiens finire memento
Tristitiam vitaeque labores

C. vii. 2. Ephesum. 5. arces; arcem.

7. decerptae frondi, de conj. 9. dicit.

17. Perpetuo.

15

6 et 7. celebrare, Indeque.

15. detergit.

Tempora populea fertur vinxisse corona,

Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis

Castra tenent, seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer, Salamina patremque

Cum fugeret, tamen uda Lyaeo

Sic tristes affatus amicos:

20

[blocks in formation]

O fortes pejoraque passi

30

Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
Cras ingens iterabimus aequor.

CARMEN VIII.

A D LYDIA M.

Lydia dic, per omnes

Te deos oro, Sybarin cur properes amando Perdere; cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis?

Cur neque militaris

5

[blocks in formation]

Brachia, saepe disco,

Saepe trans finem jaculo nobilis expedito? Quid latet, ut marinae

Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Trojae Funera, ne virilis

Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

[blocks in formation]

Quid sit futurum cras, fuge quaerere : et
Quem Fors dierum cunque dabit, lucro
Appone, nec dulces amores

Sperne puer, neque tu choreas,

[blocks in formation]

15

5

10

15

« PoprzedniaDalej »