Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Cui laurus aeternos honores

Dalmatico peperit triumpho.

Jam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis aures, jam litui strepunt ;
Jam fulgor armorum fugaces

Terret equos, equitumque vultus.

Audire magnos jam videor duces
Non indecoro pulvere sordidos,
Et cuncta terrarum subacta

Praeter atrocem animum Catonis.

Juno et deorum quisquis amicior

Afris inulta cesserat impotens

Tellure, victorum nepotes

Retulit inferias Jugurthae.

Quis non Latino sanguine pinguior

Campus sepulcris impia proelia

Testatur, auditumque Medis

Hesperiae sonitum ruinae ?

Qui gurges aut quae flumina lugubris
Ignara belli? quod mare Dauniae

Non decoloravere caedes?

Quae caret ora cruore nostro ?

Sed ne, relictis, Musa procax, jocis,

Ceae retractes munera neniae:

Mecum Dionaeo sub antro

Quaere modos leviore plectro.

16. Delmatico, Orellius.

15

20

25

30

35

40

33. Quis.

[blocks in formation]

Vocibus, regnum et diadema tutum
Deferens uni propriamque laurum,

C. ii. 1, 2. est, avaris Abditae terris. 3. Salusti, Orellius.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Huc vina et unguenta et nimium breves
Flores amoenae ferre jube rosae,

Dum res et aetas et sororum

Fila trium patiuntur atra.

Cedes coemptis saltibus et domo

Villaque, flavus quam Tiberis lavit,

C. iii. 9-12. Quo-Ramis, et-rivo?

15

11 quo obliquo; qua obliquo; qua et obliquo. 13, 14. brevis-amoenos.

[blocks in formation]

Cedes, et exstructis in altum
Divitiis potietur heres.

Divesne prisco natus ab Inacho,
Nil interest, an pauper et infima
De gente sub divo moreris,

Victima nil miserantis Orci.

Omnes eodem cogimur, omnium
Versatur urna serius ocius

Sors exitura et nos in aeternum
Exsilium impositura cymbae.

CARMEN IV.

AD XANTHIA M PHOCEUM.

Ne sit ancillae tibi amor pudori,

Xanthia Phoceu! Prius insolentem
Serva Briseis niveo colore

Movit Achillem;

20

25

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »