Obrazy na stronie
PDF
ePub

Contigit?--At sermo, lingua concinnus utraque,
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.-
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita

Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atqui ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,

Post mediam noctem visus, cum somnia vera:
In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas.
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia, judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos,

25

30

35

40

Unus vivorum, Fundani; Pollio regum

Facta canit, pede ter percusso; forte epos acer,

45

Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi, fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis.-Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Atti,

S. x. 27. patrisque Latini. 31. Atque, Orellius. 37. Diffingit. 45. annuerant; annuerint.

50

Non ridet versus Enui gravitate minores,
Cum de se loquitur, non ut majore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante tibum versus, totidem coenatus; Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem,
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint,
Scripturus; neque, te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

55

60

65

70

75

Non ego; nam satis est, equitem mihi plaudere, ut audax,
Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.

Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet, quod
Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque,
Valgius, et probet haec Octavius optimus, atque
Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque !
Ambitione relegata, te dicere possum,

Pollio, t, Messala, tuo cum fratre, simulque

80

85

68. delatus; dilapsus; delapsus.

78. crucier.

Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacunque,
Arridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

[blocks in formation]

90

[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][merged small][merged small]

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

SUNT, quibus in satira videor nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid
Composui, pars esse putat similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam, praescribe.—Quiescas.-Ne faciam, inquis, 5
Omnino versus ?-Aio.-Peream male, si non
Optimum erat: verum nequeo dormire.-Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus.-Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis

10

Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos
Aut labentis equo describat vulnera Parthi.—

15

S. i. 1. videar. 2. intendere. 10. capit. 15. describit; describet.

Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.-Haud mihi deero,
Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.—
Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit
Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem
Pugnis: quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia. Me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.

Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris, neque, si male cesserat, unquam
Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

20

25

30

35

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus, anceps:-
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,

Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis 40
Vagina tectus; quem cur destringere coner,
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Jupiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille,
Qui me commorit,-melius non tangere, clamo—
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.

20 recalcitret.

24. ut simul 31 si male gesserat. 39. petit.

45 commordit

45

« PoprzedniaDalej »