Obrazy na stronie
PDF
ePub

At Novius collega gradu post me sedet uno;

40

Namque est ille, pater quod erat meus.-Hoc tibi Paullus
Et Messala videris? At hic, si plostra ducenta,
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit
Cornua quod vincatque tubas; saltem tenet hoc nos.
Nunc ad me redeo libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum,
Nunc, quia sum tibi, Maecenas, convictor, at olim,
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.

Dissimile hoc illi est: quia non, ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
Praesertim cautum dignos assumere, prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possim, casu quod te sortitus amicum;
Nulla etenim mihi te fors obtulit; optimus olim
Virgilius, post hunc Varius dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus,
Infans namque pudor prohibebat plura profari,
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

45

50

55

Sed, quod eram, narro. Respondes, ut tuus est mos, 60
Pauca; abeo; et revocas nono post mense jubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.

Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta, velut si
Egregio inspersos reprehendas corpore naevos,
Si neque avaritiam neque sordes aut mala lustra
Objiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
Ut me collaudem, si et vivo carus amicis;

53. possum.

65

70

66, alioquin.

47. quia sim. 49. forsan.
67. reprendas. 68. ac mala; nec mala.

[blocks in formation]

Artes, quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos. Vestem servosque sequentes,
In magno ut populo, si qui vidisset, avita

Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes

80

Circum doctores aderat. Quid multa? pudicum,
Qui primus virtutis honos, servavit ab omni

Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi;

Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim

85

Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor

Mercedes sequerer; neque ego essem questus; at hoc nunc Laus illi debetur et a me gratia major.

Nil me poeniteat sanum patris hujus; eoque

Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,

90

Quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
Sic me defendam. Longe mea discrepat istis
Et vox et ratio; nam si natura juberet

[blocks in formation]

Nollem onus, haud unquam solitus, portare molestum.

Nam mihi continuo major quaerenda foret res,

100

Atque salutandi plures, ducendus et unus

Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve

79. si quis. 87. ad hoc; ob hoc. 102. peregre aut.

Exirem plures calones atque caballi

Pascendi, ducenda petorrita. Nunc mihi curto

Ire licet mulo vel, si libet, usque Tarentum,

Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos;
Objiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via praetorem quinque sequuntur
Te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
Millibus atque aliis vivo. Quacunque libido est,
Incedo solus; percontor quanti olus ac far:
Fallacem Circum vespertinumque pererro
Saepe forum; adsisto divinis; inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum;
Coena ministratur pueris tribus, et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus
Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.

105

110

115

Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.

120

Ad quartam jaceo; post hanc vagor; aut ego, lecto

Aut scripto, quod me tacitum juvet, ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugiɔ campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Haec est
Vita solutorum misera ambitione gravique;
His me consolor victurum suavius, ac si

Quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.

111. Multis atque aliis, de conj. 130. victurus.

125

130

126. fugio rabiosi tempora signi. 131. fuissent.

SATIRA VII.

5

10

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. Persius hic permagna negotia dives habebat Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas; Durus homo atque odio qui posset vincere Regem, Confidens tumidusque, adeo sermonis amari, Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque Convenit;-hoc etenim sunt omnes jure molesti, Quo fortes, quibus adversum bellum incidit; inter Hectora Priamiden animosum atque inter Achillem Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque Summa fuit; duo si discordia vexet inertes, Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi Cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro Muneribus missis-, Bruto praetore tenente Ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non Compositum melius cum Bitho Bacchius. In jus 20 Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. Persius exponit causam; ridetur ab omni Conventu; laudat Brutum laudatque cohortem: Solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubres Appellat comites, excepto Rege; canem illum, Invisum agricolis sidus, venisse. Ruebat Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. Tum Praenestinus salso multoque fluenti

S. vii. 7. Confidens, tumidus, adeo-. 15. vexat; verset.
28. multumque.

15

25

Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator et invictus, cui saepe viator
Cessisset, magna compellans voce cuculum.
At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: Per magnos, Brute, deos te
Oro! qui reges consueris tollere, cur non

30

Hunc Regem jugulas? Operum hoc, mihi crede, tuorum

est.

35

SATIRA VIII.

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque Maxima formido: nam fures dextra coercet Obscoenoque ruber porrectus ab inguine palus : Ast importunas volucres in vertice arundo Terret fixa vetatque novis considere in hortis. Huc prius angustis ejecta cadavera cellis Conservus vili portanda locabat in arca. Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum, Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti. Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum Hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes Albis informem spectabant ossibus agrum; Cum mihi non tantum furesque feraeque suëtae

31. cucullum. 34. consuesti. S. viii. 7. fissa, de conj.

5

10

15

« PoprzedniaDalej »