Obrazy na stronie
PDF
ePub

135

Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni 130
Abjecto instrumento artis clausaque taberna,
Sutor erat, sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coerces,
Urgeris turba circum te stante, miserque
Rumperis, et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum
Praeter Crispinum, sectabitur, et mihi dulces.
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici:
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.

140

SATIRA IV.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque; facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.

[blocks in formation]

5

10

Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles :
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte; nam ut multum, nil moror. Ecce,
Crispinus minimo me provocat: Accipe, si vis,
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus, uter plus scribere possit.
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis.
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius ultro
Delatis capsis et imagine; cum mea nemo

Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem,

15

20

25

Quod sunt, quos genus hoc minime juvat, utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media erue turba;
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
Hic mutat merces surgente a Sole ad eum, quo
Vespertina tepet regio: quin per mala praeceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poetas.-

Foenum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico:

Et, quodcunque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire lacuque

30

35

Et pueros et anus.-Agedum, pauca accipe contra. Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, Excerpam numero: neque enim concludere versum 40 Dixeris esse satis: neque, si quis scribat, uti nos,

Sermoni propiora, putes hunc esse poetam.

15. Accipe jam. 25. elige; eripe. 26. ab avaritia.
39. poetas. 41. si qui, Orellius.

Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam, comoedia necne poema
Esset quaesivere; quod acer spiritus ac vis

Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo

45

Differt sermoni sermo merus.-At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset,

50

Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante

Noctem cum facibus.-Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo

Non satis est puris versum perscribere verbis,

Quem și dissolvas, quivis stomachetur eodem

55

Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si

Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est,

Posterius facias, praeponens ultima primis,

60

Non, ut si solvas: "Postquam Discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit,"
Invenias etiam disjecti membra poetae.
Hactenus haec: alias, justum sit necne poema;
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis :
Magnus uterque timor latronibus: at bene si quis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Coeli Byrrhique latronum,
Non ego sum Capri neque Sulcî: cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigelli.
Nec recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus;
Non ubivis, coramve quibuslibet.-In medio qui

49. insanit. 70. sim. 73. recitem.

65

70

Scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes :
Suave locus voci resonat conclusus.-Inanes
Hoc juvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno.-Laedere gaudes,
Inquit, et hoc studio pravus facis.-Unde petitum
Hoc in me jacis? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere

75

80

Qui nequit hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. 85 Saepe tribus lectis videas coenare quaternos,

E quibus unus avet quavis adspergere cunctos,

90

Praeter eum, qui praebet aquam: post, hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis et urbanus liberque videtur,
Infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Lividus et mordax videor tibi?

Mentio si qua

De Capitolini furtis injecta Petilli
Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus
Fecit, et, incolumis laetor quod vivit in Urbe:
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit. Hic nigrae succus loliginis, haec est
Aerugo mera: quod vitium procul abfore chartis
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud vere, promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris

95

100

Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc me; 105 Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.

79. Inquis. 87. amet, Orellius. 100. fucus.

Cum me hortaretur, parce, frugaliter atque

Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset:
Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem 110
Perdere quis velit. A turpi meretricis amore
Cum deterreret: Scetani dissimilis sis.

Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti
Possem Deprensi non bella est fama Treboni,
Aiebat. Sapiens, vitatu, quidque petitu

115

Sit melius, causas reddet tibi: mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum; simul ac duraverit aetas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me
Formabat puerum dictis: et sive jubebat,

Ut facerem quid: Habes auctorem, quo facias hoc:
Unum ex judicibus selectis objiciebat;

Sive vetabat: an hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille? Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit,
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego, sanus ab illis,

125

Perniciem quaecunque ferunt, mediocribus, et quis 130 Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et istinc

Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

...

135

Consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi. Rectius hoc est,.
Hoc faciens vivam melius. Sic dulcis amicis
Occurram. Hoc quidam non belle: numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile? Haec ego mecum
Compressis agito labris; ubi quid datur oti,

119. possim. 123. electis. 124. factum. 132. abstulerint.

« PoprzedniaDalej »