Obrazy na stronie
PDF
ePub

Unxere matres Iliae addictum feris

Alitibus atque canibus homicidam Hectorem,
Postquam relictis moenibus rex procidit

Heu! pervicacis ad pedes Achillei.

Setosa duris exuere pellibus

Laboriosi remiges Ulixei,

Volente Circa, membra: tunc mens et sonus

Relapsus atque notus in vultus honor.
Dedi satis superque poenarum tibi,
Amata nautis multum et institoribus.
Fugit juventas, et verecundus color
Reliquit ossa pelle amicta lurida;
Tuis capillus albus est odoribus,
Nullum ab labore me reclinat otium:

15

20

[blocks in formation]

Quid amplius vis? O mare, o terra! ardeo,

30

[blocks in formation]

Centum juvencos, sive mendaci lyra
Voles sonari: tu pudica, tu proba
Perambulabis astra sidus aureum.
Infamis Helenae Castor offensus vicem

11. Luxere.

18. Relatus. 33. Furens; urens

30. O mare et terra.
42. vice.

40

Fraterque magni Castoris, victi prece,
Adempta vati reddidere lumina :
Et tu, potes nam, solve me dementia,
O nec paternis obsoleta sordibus,
Nec in sepulcris pauperum prudens anus
Novendiales dissipare pulveres !

Tibi hospitale pectus et purae manus,
Tuusque venter Pactumeius, et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcunque fortis exsilis puerpera.

CANIDIAE RESPONSIO.

Quid obseratis auribus fundis preces?

45

50

[blocks in formation]

In monte saxum: sed vetant leges Jovis.
Voles modo altis desilire turribus,

70

50. partumeius. 56. et tu.

60. proderit.

62. Si-manent ?

64. doloribus. 65. infidus. 67. alite.

Modo ense pectus Norico recludere,

Frustraque vincla gutturi nectes tuo,

Fastidiosa tristis aegrimonia.

Vectabor humeris tunc ego inimicis eques,
Meaeque terra cedet insolentiae.

An quae movere cereas imagines,

Ut ipse nosti curiosus, et polo

Deripere lunam vocibus possim meis,

Possim crematos excitare mortuos
Desiderique temperare pocula,

Plorem artis in te nil agentis exitus?

72. innectes.

81. nullum habentis exitum; nil habentus exitus.

75

80

Q. HORATII FLACCI

CARMEN SAECULARE

AD APOLLINEM ET DIANAM.

PHOEBE, silvarumque potens Diana,
Lucidum coeli decus, o colendi

Semper et culti, date, quae precamur
Tempore sacro,

[blocks in formation]

Sive tu Lucina probas vocari

Seu Genitalis.

Diva, producas subolem Patrumque
Prosperes decreta super jugandis

Feminis prolisque novae feraci

Lege marita,

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus referatque ludos,
Ter die claro, totiesque grata
Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse, Parcae,

Quod semel dictum est stabilisque rerum

Terminus servet, bona jam peractis

Jungite fata.

[blocks in formation]

15

20

25

30

Supplices audi pueros, Apollo:

Siderum regina bicornis, audi,
Luna, puellas.

35

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »