Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Te canam, magni Jovis et deorum
Nuntium, curvaeque lyrae parentem,
Callidum, quidquid placuit, jocoso

Condere furto.

Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra
Risit Apollo.

C. x. 1. Mercuri facunde, nepos Atlantis.

[merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
Finem di dederint, Leuconoë, nec Babylonios
Tentaris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati!
Seu plures hiemes, seu tribuit Jupiter ultimam,
Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Aetas. Carpe diem, quam minimum credula postero.

5

C. xi. 1. quaesieris scire, nefas.

4. tribuet.

CARMEN XII.

AD CAESARE M

AUGUSTUM.

Quem virum aut heroa lyra vel acri

Tibia sumis celebrare, Clio ?

Quem deum? cujus recinet jocosa
Nomen imago

Aut in umbrosis Heliconis oris,

Aut super Pindo, gelidove in Haemo?
Unde vocalem temere insecutae

Orphea silvae,

5

Arte materna rapidos morantem

Fluminum lapsus celeresque ventos,

10

Blandum et auritas fidibus canoris

Ducere quercus.

Quid prius dicam solitis Parentis

Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum
Temperat horis ?

Unde nil majus generatur ipso,

Nec viget quidquam simile aut secundum :

Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores.

Proeliis audax, neque te silebo,
Liber, et saevis inimica virgo

C. xii. 2. sumes. 19. occupabit.

15

20

3. recinit. 13 Quid prius? Dicam solitis Parentem 20, 21. Pallas honores, Proeliis audax. Neque,

Belluis, nec te, metuende certa,

Phoebe, sagitta.

Dicam et Alciden, puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis
Stella refulsit,

Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti, fugiuntque nubes,
Et minax-quod sic voluere-ponto
Unda recumbit.

25

30

Romulum post hos prius, an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquini fasces, dubito, an Catonis

35

Nobile letum.

Regulum, et Scauros, animaeque magnae
Prodigum Paullum, superante Poeno,
Gratus insigni referam Camena,

[blocks in formation]

Gentis humanae pater atque custos,
Orte Saturno, tibi cura magni

Caesaris fatis data; tu secundo

Caesare regnes.

Ille seu Parthos Latio imminentes

Egerit justo domitos triumpho,

Sive subjectos Orientis orae

Seras et Indos,

Te minor latum reget aequus orbem :

Tu gravi curru quaties Olympum,

Tu parum castis inimica mittes

Fulmina lucis.

CARMEN XIII.

A D LYDIA M.

Cum tu, Lydia, Telephi

Cervicem roseam, cerea Telephi

50

55

60

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »