Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
Perfundi nardo juvat et fide Cyllenea

Levare diris pectora sollicitudinibus :
Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno :
Invicte, mortalis dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
Findunt Scamandri flumina, lubricus et Simois;
Unde tibi reditum certo subtemine Parcae

Rupere, nec mater domum caerula te revehet.
Illic omne malum vino cantuque levato,
Deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.

CARMEN XIV.

10

15

[blocks in formation]

Mollis inertia cur tantam diffuderit imis

Oblivionem sensibus,

Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos

Arente fauce traxerim,

Candide Maecenas, occidis saepe rogando:

5

Deus, deus nam me vetat

Inceptos, olim promissum carmen, iambos

Ad umbilicum adducere.

Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

Anacreonta Teium,

Qui persaepe cava testudine flevit amorem

Non elaboratum ad pedem.

Ureris ipse miser: quodsi non pulchrior ignis

Accendit obsessam Ilion,

10

Gaude sorte tua: me libertina, neque uno
Contenta, Phryne macerat.

CARMEN XV.

A D NEA ERAM.

Nox erat et coelo fulgebat luna sereno

Inter minora sidera,

Cum tu, magnorum numen laesura deorum,

In verba jurabas mea,

Artius, atque hedera procera adstringitur ilex,

Lentis adhaerens brachiis:

Dum pecori lupus, et nautis infestus Orion

Turbaret hibernum mare,

Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,

Fore hunc amorem mutuum.

15

5

10

[blocks in formation]

Eheu! translatos alio maerebis amores;

Ast ego vicissim risero.

[blocks in formation]

Altera jam teritur bellis civilibus aetas,
Suis et ipsa Roma viribus ruit:

Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi,

Minacis aut Etrusca Porsenae manus,

Aemula nec virtus Capuae, nec Spartacus acer,

Novisque rebus infidelis Allobrox,

Nec fera caerulea domuit Germania pube,

Parentibusque abominatus Hannibal,

5

Impia perdemus devoti sanguinis aetas,

Ferisque rursus occupabitur solum.

10

Barbarus, heu! cineres insistet victor, et urbem

Eques sonante verberabit ungula,

Quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,

Nefas videre! dissipabit insolens.

Forte, quid expediat, communiter aut melior pars 15 Malis carere quaeritis laboribus:

Nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum

Velut profugit exsecrata civitas

Agros atque Lares patrios, habitandaque fana

Apris reliquit et rapacibus lupis

Ire, pedes quocunque ferent, quocunque per undas
Notus vocabit aut protervus Africus.

20

23. Heu heu, C. xvi. 14. videri.

21. ferunt.

Sic placet? an melius quis habet suadere? Secunda
Ratem occupare quid moramur alite?

Sed juremus in haec: simul imis saxa renarint
Vadis levata, ne redire sit nefas;

Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
Padus Matina laverit cacumina,

In mare seu celsus procurrerit Apenninus,
Novaque monstra junxerit libidine

Mirus amor, juvet ut tigres subsidere cervis,
Adulteretur et columba miluo,

Credula nec ravos timeant armenta leones,
Ametque salsa levis hircus aequora.

25

30

Haec, et quae poterunt reditus abscindere dulces, 35 Eamus omnis exsecrata civitas,

Aut pars indocili melior grege; mollis et exspes

Inominata perprimat cubilia !

Vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,
Etrusca praeter et volate litora.

40

Nos manet Oceanus circumvagus; arva, beata

Petamus arva, divites et insulas,

Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis,
Et imputata floret usque vinea,

Germinat et nunquam fallentis termes olivae,
Suamque pulla ficus ornat arborem,
Mella cava manant ex ilice, montibus altis
Levis crepante lympha desilit pede.
Illic injussae veniunt ad mulctra capellae,
Refertque tenta grex amicus ubera ;
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,
Neque intumescit alta viperis humus.
Pluraque felices mirabimur: ut neque largis
Aquosus Eurus arva radat imbribus,

29. proruperit. 33. flavos; fulvos; saevos.

51. ovill.

45

50

Pinguia nec siccis urantur semina glebis,
Utrumque rege temperante Coelitum.
Non huc Argoo contendit remige pinus,
Neque impudica Colchis intulit pedem :
Non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
Laboriosa nec cohors Ulixei.
Nulla nocent pecori contagia; nullius astri
Gregem aestuosa torret impotentia.

55

60

Jupiter illa piae secrevit litora genti,

Ut inquinavit aere tempus aureum :

Aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum
Piis secunda, vate me, datur fuga.

65

CARMEN XVII.

AD CANIDIAM

VENEFICAM.

HORATIUS.

Jam jam efficaci do manus scientiae,
Supplex et oro regna per Proserpinae,
Per et Dianae non movenda numina,
Per atque libros carminum valentium
Refixa coelo devocare sidera,

Canidia, parce vocibus tandem sacris,
Citumque retro solve, solve turbinem.
Movit nepotem Telephus Nereïum,
In quem superbus ordinarat agmina
Mysorum et in quem tela acuta torserat.

61. austri.

63. sacravit. 65. Aerea dehinc.

C. xvii. 5. Defixa.

5

10

« PoprzedniaDalej »